SANCTI FRUCTUOSI BRACARENSIS EPISCOPI

REGULA MONASTICA COMMUNIS

(Estratto da "Patrologia Latina Database" - Vol. 87 - Migne

Ed. Chadwyck-Healey 1996)

Link al testo italiano -- Link al testo latino con italiano a fronte


 

IN NOMINE DOMINI INCIPIT PACTUM.

IN NOMINE S. TRINITATIS, PATRIS, ET FILII, ET SPIRITUS SANCTI.

 

Quod corde credimus, et ore proferimus. Credimus Patrem ingenitum, Filium genitum, Spiritum sanctum ab utroque procedentem. Filium solum carnem de Virgine suscepisse, et in mundum pro salute omnium in se credentium descendisse, et de Patre et Spiritu sancto nunquam recessisse. Quia ipse dixit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X). Et: Qui me habet et Patrem habet. Et: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV). Idem vero dixit: Coelum mihi sedes est, et terra scabellum pedum meorum (Isai. LXVI). In coelo angeli totam Trinitatem adorant, et in terra Dominus hominibus praedicat, dicens: Ite, vendite omnia quae possidetis, et date pauperibus, et venite, sequimini me (Matth. XIX). Et iterum: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Luc. IX). Et alibi: Qui plus fecerit patri, aut matri, uxori, filiis, vel omnibus quae cum mundo transeunt, quam mihi, non est me dignus (Matth. X). Et iterum: Qui non odit animam suam propter me, non est me dignus (Luc. XIV). Et: Qui perdiderit eam propter me, in vitam aeternam inveniet eam (Matth. XVI). Proinde melius multoque melius est mundum calcare, Christum audire, Evangelium complere, vitam beatam cum angelis sanctis in aeternum per omnia saecula possidere. Proinde divino ardore accensi, ecce nos omnes, qui subter notandi sumus, Deo et tibi domino et Patri nostro tradimus animas nostras, ut secundum edictum apostolorum, et regulam, et sicuti sancta Patrum praecedentium sanxit auctoritas, uno nos in coenobio, Christo praecedente, teque docente, habitemus. Et quidquid pro salute animarum nostrarum annuntiare, docere, agere, increpare, imperare, excommunicare, secundum regulam emendare, volueris, humili corde, deposita omni arrogantia, intenta mente, desiderioque ardente, divina gratia opitulante, inexcusabiliter, Domino favente, omnia adimplebimus. Quod si aliquis ex nobis, contra regulam et tuum praeceptum, murmurans, contumax, inobediens, vel calumniator exstiterit, tunc habeas potestatem omnes in unum congregare, et, lecta coram omnibus regula, publice culpam probare, et flagella, seu excommunicationem, secundum intuitum culpae, unusquisque suum reatum convictus suscipiat. Si quis sane ex nobis contra regulam occulte cum parentibus, germanis, filiis, cognatis, vel propinquis, aut certe cum fratre secum habitante consilium de absente supradicto Patre nostro inierit, habeas potestatem in unumquemque qui hoc facinus tentaverit, ut per sex menses indutus tegmine raso aut cilicio, discinctus, et discalceatus, in solo pane et aqua, in cella obscura excommunicatus sit. Quod si aliquis istam prona sua voluntate noluerit agere poenitentiam, extensus nudo corpore, septuaginta et duo flagella suscipiat; et deposita veste monasterii, indutus quod in introitu exutus est scissum, notabili cum confusione a coenobio expellatur. Et hoc de viris sive feminis dicimus. Promittimus etiam Deo et tibi Patri nostro, ut si quis sine benedictione fratrum, aut tuo imperio, per vitium ad alia loca ad habitandum transire voluerit, habeas potestatem incautam ejus persequi voluntatem, qui hoc tentaverit, et comprehensum cum senioribus judicum, ad regulae censuram reducere; et si aliquis eum defendere voluerit episcopus, vel ejus qui sequitur ordo, aut laicus, et tua admonitione audita apud se eum retinere voluerit, communicatio illius cum diabolo sit, et participatio cum Juda Iscariot in inferno; et in praesenti saeculo excommunicatus permaneat ab omni coetu Christiano, et nec in finem viaticum accipiat, qui hoc fecerit.

 

Tibi vero domino nostro suggerimus, si velles, quod credi certe nefas est, et quod Deus fieri non patiatur, aliquem ex nobis injuste, aut superbe, aut iracunde habere, aut certe unum diligere, et alterum livoris odio contemnere, unum imperare, alterum adulare, sicut vulgus habet, tunc habeamus et nos concessam a Deo potestatem, non superbe, non iracunde, per unamquamque decaniam praeposito nostro querimoniam inferre; et praepositus tibi domino nostro humiliter pedes deosculari, et nostram querelam ad singula pandere; et tu patienter jubeas auscultare, et in communi regula cervicem humiliare, et corripere, et emendare. Quod si te minime corripere volueris, tunc habeamus et nos potestatem caetera monasteria commonere, aut certe episcopum, qui sub regula vivit, vel catholicum Ecclesiae defensorem comitem, et advocare ad nostram collationem, ut coram ipsis te corripias, et coeptam regulam perficias; et nos simus discipuli, subditi, seu adoptivi filii, humiles, obedientes in omnibus quae oportet; et tu demum Christo sine macula offeras nos illaesos. Amen. Haec sunt nomina quae manu sua unusquisque subscriptionem vel signum in hoc pacto fecit, id est, ille, ille; vel illa, illaque.

 


Ritorno alle "Regole ispaniche"

Ritorno alle "Regole monastiche e conventuali"


| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualitą di San Benedetto |

| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |


6 febbraio 2016              a cura di Alberto "da Cormano"        Grazie dei suggerimenti       alberto@ora-et-labora.net