Regula

Stephanus de Mureto

Patrologia Latina (Corpus 2), Vol. 204

J. P. Migne 1855

Estratto da "University of Zurich's Corpus Corporum project" (www.mlat.uzh.ch)


PROLOGUS.

De unitate et diversitate Regularum.

 

    p. 1135C| Filii mei et fratres dilectissimi, quamvis sit ardua et arcta via quae ducit ad vitam *, magna tamen est domus Domini, et ampla ac spatiosa valde, nullis coangustata terminis, ad quam per arduam et arctam viam illam pervenitur.   Ad domum illam Patris summi, in qua Filius multas testatur esse mansiones *, diversae viarum optiones, tritae semitarum directiones, multiplices graduum ascensiones sunt, de quibus per Psalmistam ad Dominum dicitur: Beatus vir, cujus est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit * .   Per has ergo itur de virtute in virtutem, ut videatur Deus deorum in Sion *.   Quae viarum diversitates, quamvis a diversis Patribus scripto sint commendatae, ita quod appelletur p. 1136C| Regula beati Basilii, Regula beati Augustini, Regula beati Benedicti, tamen non origo religionis, sed propagines sunt; non radix, sed frondes sunt: una est enim fidei et salutis prima ac principalis Regularum Regula, a qua omnes aliae, quasi quidam rivuli de uno fonte derivantur, sanctum videlicet Evangelium apostolis a Salvatore traditum, ac per ipsos in universum mundum fideliter annuntiatum.   De hujus itaque plenitudine fontis inexsiccabilis omnes quotquot fideles ante nos transierunt accipientes haustum inexplicabilem, nobis qui hodie vivimus, aliisque, qui post nos usque in finem mundi futuri sunt, reliquerunt.   Fons iste vivus patet omnibus, nulloque repellente, inde pro suae quisque capacitatis viribus, qui possunt capere capiunt p. 1137A| *.   Habemus namque in ipso quaedam nobis sub certis mandatorum terminis omnes generaliter ascripta; habemus et in ipso specialia consilia per ipsum cui dictum est a Domino: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me * , ad maximam nostrae salutis perfectionem concessa; et alibi: Qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit * .   Fuit igitur mirabilis summi Patris pietas et ineffabilis supernae providentiae dispensatio, ut ea nobis mandata imponerentur, in quorum obedientia humanam naturam ipse, quem p. 1137B| nullum secretum latet, novit esse compotem, si plene ac diligenter in auctorem suum velit intendere.   Unde merito inobedientiae rea judicaretur, si ea surda aure praeterire praesumeret.   Ea vero darentur in consilio, quorum obsequela ita gravis esse videretur, ut humanae facultatem naturae pene transcendere plures existiment, quorum tamen transgressores inobedientiae culpa non damnentur.   Sunt ergo ista talia Domini consilia, ante votum libertas, et arbitrium, post votum vero in legem transeunt et in debitum.   Cavendum itaque summopere vobis est, fratres mei, ne, postquam ad aratrum gratuito misistis manum, retro respiciatis, ne forte veniat vobis in opprobrium uxor Loth * p. 1137C| et sus lota, iterum involuta luto, et canis reversus ad vomitum *, neve sitis omnibus subsannatio et illusio *, secundum illud Evangelicum: Iste homo coepit aedificare, et non potuit consummare * .   Sacrificate ergo Deo sacrificium vespertinum *; quoniam qui perseveraverit usque in finem, salvus erit * .   Christo igitur verae viti, tanquam palmites adhaerentes, p. 1138A| Evangelii ejus praecepta, quantum, ipso donante, poteritis adimplere curate, ut quaerentibus cujus professionis, vel cujus Regulae cujusve ordinis, vos esse dicatis Christianae religionis primae ac principalis regulae, Evangelii scilicet, quod omnium regularum fons est atque principium, qualescunque vos observatores confiteri non erubescatis: In multis enim offendimus omnes * .   Nec non apostolicis ac canonicis institutionibus subjectos et sanctorum Patrum vestigia sequi quoquomodo cupientes dicere audeatis.   Verumtamen si quis a vobis sive bono, sive non bono animo * vestri mores ordinis interrogaverit de omnibus, quae audire voluerit, sicut a nobis accepistis, benigne p. 1138B| respondete quibus auditis, si in aliquo traditiones vestras Evangelio contrarias, aut sanctorum Patrum monitis oppositas vobis rationabiliter ostenderit, corrigendas esse doctorum arbitrio concedo, quas ego peccator, licet exigui sensus, secundum quod a doctoribus et valde religiosis accepi viris, et juxta Patrum regulas diu incumbendo didici, Deo opitulante, disposui.   Confido itaque de vobis, fratres, in Domino, quod nullius catholicae religionis immunes, nullarum regularum praedictorum Patrum, vel aliorum orthodoxorum expertes esse, ab aliquo calumniari poteritis, si vobis in unum manentibus juxta formam apostolicam sit cor unum et anima una in Domino *.   Ecce p. 1138C| enim, ut credo, gustastis quam dulcis est Dominus *, et quam bonum, quamque jucundum habitare, fratres, in unum *.   Sint ergo vobis omnia communia, sit mutua charitas, et unus invicem dilectionis affectus; nec quisquam vestrum existimet sibi aliquid esse proprium, nisi ut invicem diligatis, invicem obediatis.

 


 

REGULA SANCTI STEPHANI.

p. 1137|

BULLA CLEMENTIS PAPAE III

 QUA SANCTI STEPHANI REGULAM CONFIRMAT.

 

    CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimis filiis fratribus Grandimontensibus, salutem et apostolicam benedictionem.

    Rationis ordo requirit, et consuetudinis ecclesiasticae norma commendat, ut quae dubitationem in observantia Christianae religionis adducunt, provisione moderationis apostolicae declarentur.   Ne igitur de Regula vestra in posterum quaestio referatur, quam bonae memoriae Urbanus praedecessor noster de consilio et assensu cardinalium et multorum episcoporum Italiae, praesentibus ex vobis, tam clericis quam conversis, ad ejus firmitatem et perpetuam pacem, per osculum pacis assensum praebentibus noscitur correxisse; quod in ejusdem privilegio plenius continetur, eam sub sigillo in praesentibus scriptis de verbo ad verbum duximus inserendum, quae talis est:

  CAPUT PRIMUM.   De obedientia.

p. 1139A|

    Quisquis hanc religionem, Deo inspirante, ingredietur, primo promittat obedientiam Deo et pastori qui eum recipiet, suisque successoribus, deinde fratribus tam praesentibus quam futuris.   Polliceatur etiam praesentem Regulam, et caetera hujus religionis instituta usque in finem se fideliter observaturum.   Et propter hujusmodi professionem, quam primo facturus est vobis, fratres charissimi, in unum congregatis, ut uno corde Deum diligatis primum praecipimus in obedientia Dei et pastoris vestri, et fratrum invicem sine murmure et haesitatione constanter perseverare, quoniam adversum se tantum debet quisque murmurare, non et adversus p. 1139B| alium, tum propter multitudinem bonorum temporalium, quibus indigne utitur, tum propter pravitatem morum unde reus habetur.   Haesitatio est contra fidem quam debent habere fratres istius congregationis, in obedientia pastoris sui, cum dicit: « Fratres, vos in quemdam locum pauperem ibitis; sed necdum ibi libri sunt, nec etiam aedificia.   » Quod si quis propter hoc haesitet, sic ei respondeatur: « Non est peritus religionis, quem terret paupertas; nulla res enim tantopere securum reddit hominem in amore divino quemadmodum paupertas, illum praecipue cui placet ex corde.   Qui autem saeculum diligit, se liberum arbitratur, cum temporalis honor vel aliquis census ei donatur; p. 1139C| qui vero Deum amat, sese impeditum inde existimat.   Nemo quidem tantum est expeditus quantum obediens discipulus; quia nunquam se retardat, sed Deo semper appropinquat.   Obedientia melior quam victimae *: quisquis enim obediens est, sese Deo sacrificat, et hoc magis placet Deo quam si aliud offerret ac seipsum retineret.   Rursus alia ratione evidentius ostendere possumus quomodo obedientia melior est quam victimae, sicut enim ait Apostolus: Christus factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen * .   »

    Quoties etiam fidelis discipulus praeceptum pastoris vel fratrum libenter perficit, Deus ei peccata p. 1139D| sua dimittit.   Obediontia quoque virtutes inserit, insertasque custodit: nam sine obedientia nullum est bonum salutare; homo quippe inobediens nihil valet agere quod ei proficiat ad salutem.   Item, si in qualibet parte cordis sui vir religiosus possit invenire quod velit temporaliter exaltari, nondum saeculum plene reliquit; hoc scilicet minime reliquit, quod adhuc in seipso reperit; nec debet se quispiam a saeculo abscindere, sed prorsus eradicare: radix enim pullularet, si ibi remaneret: aliter enim nequit esse perfecte obediens, donec inde recedat integre, ac seipsum penitus abneget p. 1140A| .   Certum est etiam quia quicunque sponte sua non vult obedire homini in hoc saeculo, obediet invitus cunctis inferni daemonibus, foretque sibi melius ut esset obediens universis mundi hominibus quam uni tantum diabolo.

  CAPUT II.   De non eligenda obedientia.

    Praeter haec omnia, debet cavere discipulus ne unquam eligat quid sibi pastor praecipiat: nam si hoc eligeret, neuter inde posset proficere; imo sciat frater absque dubio quia si electione sua velit alicubi manere, ut meliores cibos et vestes habeat, et delicatius vivat, pastore hoc forsitan ignorante, eumque in propria voluntate sequente, si forte ibi moriatur, timendum est animae suae, sicut enim p. 1140B| Dominus ait: Qui amat animam suam perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam * .   Rursus debet discipulus obedientiam adeo diligere, ac propter pastoris sui voluntatem propriam odio habere, quatenus hoc ei dicat: « Pater, vos illuc me mittitis, ubi jussu vestro maneo; attamen si scirem vobis magis placere, ut me alio mitteretis, et propter displicentiam meam, inde me transmutare recusaretis, nequaquam animae meae pastorem providum vos reputarem: vos enim voluntatem meam sequeremini, non ego vestram: » ideoque debet unusquisque plus alienam voluntatem quam propriam diligere, et libentius facere, quia magis in hoc lucratur.   Item, p. 1140C| sive frater oret, sive aliud faciat, semper sit paratus obedire, nihil obedientiae praeponendo: nam assidue laudat Dominum qui jugiter facit ejus voluntatem.   Nec propter quamlibet virtutem Deus homini tantopere secreta sua revelat, quemadmodum propter obedientiam, cum ab eo subtiliter et absque mora intelligitur.   Quisquis autem eam injungit, debet ibi communem utilitatem diligenter inspicere, in quo maxima discretio sibi necessaria est, ne profectum suum magis quam aliorum in hoc consideret.

  CAPUT III.   De praemio obedientiae.

    Certisime debet credi quia quisquis in obedientia moritur deinceps non judicabitur; diabolus enim p. 1140D| nihil invenit unde discipulum obedientem tenere possit.   Jesus Christus etiam nullatenus eum judicabit, qui sese judicavit, ac propter ejus crucem bajulandam seipsum illi obtulit.   Sed potius cum eo, quem statuet a dextris suis in die judicii, caeteros judicabit *.

  CAPUT IV.   De terris non habendis .

    Omnes terrarum possessiones quae sunt extra metas locorum vestrorum, vobis tanquam peregrinis, et hic manentem civitatem non habentibus, sed futuram in coelis inquirentibus *, ex toto p. 1141A| interdicimus; quoniam cum caeteris mundanis ingredientes eremum eas dimisistis, et ad anteriora semper est extendendum.   Nam unicuique homini, cum mortuus est, tantum terrae sufficit ubi sepeliatur; verumtamen grandis esset admiratio, postquam in sua reclusus est sepultura, si alii mortuo, qui est juxta eum, suum auferret sepulcrum.   Fratres, ita et vos debetis esse mortui, quantum spectat ad negotium saeculi, ut enim ait Apostolus: Oportet nos mori peccato ut vivamus Deo *.   Nonne tantum terrae vobis sufficit, unde claustrum ad habitandum faciatis?   Claustrum voco ipsum nemus infra terminum habitationis vestrae vobis datum, ut ibi, ne vita vestra sit otiosa, laborem p. 1141B| vestrum exerceatis, et aedificia vestra construatis.   Tantam autem violentiam inferre debetis, extra claustrum vestrum, terras possidentibus, quantam infert unus mortuus alteri.   An ignoratis magnum fetorem exire ab homine mortuo, cum de sua extrahitur sepultura?   minimus est fetor ille: non enim longe lateque diffunditur respectu fetoris et infamiae quae procedet ex vobis, ac per multas dispergetur et sentietur provincias, si propositum vestrum relinquentes, terras acquirere coeperitis.   Nomen enim Dei per vos blasphemabitur, et dicet populus: « Isti sub specie humilitatis nemus introierunt, sed modo capita levare incipiunt.   » Parum quidem concupisceret qui terram mundi universam vellet habere, nec aliud.   Deum velit homo habere, et coelum p. 1141C| et terra pariter, et quidquid est suum erit, dicente Apostolo: Tanquam nihil habentes et omnia possidentes * .   Et iterum: Omnia vestra sunt; vos autem Christi, Christus autem Dei * .   Vos profecto terras habuistis, sed scienter eas reliquistis, quoniam Deo vos elongabant.   Et quia terras patrimonii vestri absque injuria possidere non poteratis, omnino pertimescimus si alienas acquireretis, vos inde Deum penitus offensuros; ut enim [ait] beatus Hieronymus: Nemo terram istam per mansuetudinem, sed per superbiam possidet.   Terrarum vero si vultis habere sufficientiam, nullam penitus habeatis extra clausuram sive metas locorum vestrorum.   Nam omnis terra continua est, et si quamlibet p. 1141D| terrae portionem acquisieritis, deinde aliam sibi cohaerentem habere volueritis et sic cupiditas vestra vix aut nunquam finietur, sed potius illam maledictionem incurretis, quam Dominus per Isaiam prophetam terribiliter minatur, dicens: Vae vobis qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis, usque ad terminum loci.   Nunquid habitabitis soli vos in medio terrae * ?   Ergo, fratres, terras relinquite, ut Deus post se vos dignetur ad coelum trahere.

  CAPUT V. De ecclesiis non habendis.

    Ecclesias et res ad ipsas pertinentes, praedicta p. 1142A| ratione, scilicet quia cum caeteris mundanis eas amore divino reliquistis, vobis rehabere omnino prohibemus, ut sitis imitatores Apostoli dicentis: Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu *.

    Praeterea populis et ecclesiis, tam vicinis quam remotis, non amplius quam arbores nemoris ubi habitatis, si fieri potest, noceatis.   Itaque tricenarium septenarium annuale, vel quodlibet pretium pro missa nominatim vobis oblatum, nullatenus accipiatis.   Nec etiam judicia poenitentiae viris exterioribus injungere praesumatis; hujusmodi namque negotium nihil ad vestrum spectat propositum.   Rursus crucem sanctam in die sancto Parasceve, p. 1142B| nullis ad ecclesias suas eodem die recurrere valentibus, in ecclesiis vestris adorare permittatis, nec non vicinis aquam benedictam de ecclesiis vestris, ad domos suas deferre volentibus negare debetis.   Dominicis etiam et festis diebus, quibus eis convenit, in ecclesiis suis divinis interesse officiis, si ad audienda missarum solemnia apud vos frequenter venerint eos non recipiatis; si vero quandoque, Deo inspirante, vos visitare voluerint, a divinis non excludantur officiis.   Quos etiam, propriis reatibus ab episcopis vel presbyteris suis, excommunicatos esse noveritis, quousque eos sua recipiat, nec vestra ipsis concedatur ecclesia.   Hinc enim minus reverentiae et beneficii suis ecclesiis exhiberent.   p. 1142C| Si quis autem ecclesias vobis dare voluerit, nullatenus accipiatis.   Tanta namque perfectio ad regimen ecclesiarum est necessaria, quod perfectos earum rectores vix aut nunquam imitari sufficeretis, imperfectos vero et inutiles, nullo modo sequi debetis; nec solum vos oportet cupiditatem et invidiam a vobis expellere, sed etiam omnia unde possunt procedere.

    Quinetiam si ecclesias vos habere contingeret, quomodo curam ageretis aliorum, qui mortui estis mundo, et membris abcisis a saeculo, pedibus caretis ad ambulandum, ore ad loquendum, et ideo nec vestri curam agere potestis, quanto minus et aliorum?   Quamvis enim alius regat vos, nec vos regatis alios, valde tamen laetari deberetis, si libere p. 1142D| Dei praesentiam adire possetis.

  CAPUT VI.   De bestiis non habendis .

    Quoniam omne genus bestiarum, cum caeteris rebus mundanis pro Domino reliquistis, eas recuperare vobis omnimodo prohibemus, ut scilicet sollicitudinem, quam in eis emendis, multiplicandis, vendendis excerceretis, in solius Dei servitio adhibeatis.   Quanto enim expeditiores a cura temporalium, tanto liberiores eritis ad coelestia adipiscenda.   Nam, sicut ipsa Veritas ait: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei * .   Ideoque potissimum omnis p. 1143A| generis bestias vobis interdicimus, quia, si velitis in hoc saeculo temporaliter exaltari sive in acquisitione terrarum, vel ecclesiarum, vel quorumlibet aliorum, magna pecudum copia non sit vobis mundanae exaltationis occasio et materia; nihil enim vehementius religionem dissipat quam cupiditas et multitudo divitiarum.   Cumque spatiosa pascua pascendis pecudibus idonea minime possideatis, si bestias haberetis, aliena pascua forsitan occuparent, essetque magnus clamor vicinorum, dicentium: « Utinam isti eremitae nunquam advenissent, nam multiplex eorum possessio multiplex nobis infert impedimentum.   »

  CAPUT VII.   Quod amore bestiarum amor divinus minueretur .

    p. 1143B| Item si bestias haberetis, eas nimirum amaretis, quantumque amoris pecudibus exhiberetis, tantum divinae dilectionis vobis subtraheretur.   Nam, sicut maximus pecuniae acervus efficitur minimus, cum in plures dividitur acervos, sic animus hominis, quo amplius in diversos amores dividitur, eo minus habet in se divinae dilectionis: quamvis enim totus sit in se collectus, tamen est minimus ad Deum diligendum; quid ergo dicendum, cum in diversas partes divisus fuerit?

  CAPUT VIII.   Quod ascensuros in altum deceat exonerari.

    Inutili consilio utitur quisquis ascensurus in altum gravi se onerat pondere, cum se potius deberet p. 1143C| exonerare; cum ergo in coelum velitis ascendere, cur illo pondere vos oneraretis unde exonerati estis; quamvis enim penitus essetis expediti, grandis tamen esset admiratio, et magna Dei miseratio si quandoque illuc possetis ascendere, ut enim dicit Evangelium: Arcta est via quae ducit ad vitam * .   Nunquid vos qui sola intentione spiritualium huc venistis, et oves summi pastoris esse proposuistis, pastores furibus et praedonibus fieri permittemus?   Absit!

    Praeterea summopere cavere debetis ne quis occasionem in vobis inveniat, qua vestrum claustrum vos exire compellat.

    Postremo credite coelesti magistro dicenti: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et p. 1143D| tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur; thezaurizate autem vobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur; ubi est enim thesaurus tuus, ibi est et cor tuum * .

  CAPUT IX.   De quaestu vitando.

    Quandiu sine quaestu uno die quoquomodo vivere poteritis, aliquid ab exterioribus quaerere non praesumatis.   Sed vos a nobis fortasse quaeretis quomodo post mortem nostram vivere valeatis, eo quod ecclesias, terras bestias, redditus, et etiam quaestum vobis interdicimus.   Quibus ita respondemus: p. 1144A| « Deum solum vobis relinquimus, cujus sunt universa, cujus etiam amore cuncta pariter ac vosmetipsos reliquistis.   » Quod si hanc vitam observantes ei constanter adhaeseritis (non tamen secundum voluntatem vestram quae humana est et falli potest, sed secundum dispositionem suam quae divina est et falli non potest), ipse vobis velut dominus, cui cura est de servis, cuncta necessaria sine dubio ministrabit: ipse namque suis ait discipulis: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi * .   Si vero, quod absit!   a Deo recesseris et praesentis Regulae transgressores fueritis, illi nimirum injuriam faceremus, si ipsum vel sua vobis relinqueremus.

  CAPUT X. Quod potius a Deo, quam ab homine sit quaerendum.

p. 1144B|

    Verumtamen quaestum ex toto vobis non prohibemus, sed tamen vobis dicemus quomodo quaerere debeatis.   Itaque diligenter considerate a quo necessaria potius sunt postulanda ab eo qui habet, vel ab eo qui non habet; ab eo qui dare vult, vel ab eo qui dare non vult; ab eo qui prope est, vel ab eo qui procul est.   Si forte redeatis ad saeculum, ut aliquid ab aliquo amicorum vestrorum postuletis, forsitan carebit facultate, vel voluntate largiendi vobis, quod ab ipso petieritis.   Nec non et facile taediosi eritis, si praedicta occasione frequenter ad eum redeatis.   Etsi precem vestram non exaudierit, tam vos quam ipse pariter erubescetis, et p. 1144C| quamvis nullum aliud damnum inde patiamini, tamen claustrum vestrum, non absque periculo, vos exire continget.   Quod si quislibet amicus vester, vos plerumque visitaverit, nihilominus eum a vobis alienare poteritis si ab eo sua petieritis.   Petite ergo a Domino qui prope est omnibus invocantibus eum in veritate * , et qui multo amplius potest et vult vobis tribuere, quam vos velitis accipere; petite, inquam, a Domino dicente discipulis suis: Amen, amen dico vobis, quidquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis * .

  CAPUT XI.   Quod Deus nunquam desit adhaerentibus sibi.

    Sed forte sunt, et ego novi qui simulata pietate, p. 1144D| vobis dicant: magister vester, insolito more, vobiscum vivere disposuit: fiet, fiet tantisper, dum ipse vixerit; sed, eo mortuo, sine terris, vel ecclesiis, vel redditibus, aut bestiis, aut saltem quaestu, in eodem voto diu manere non poteritis.   Non erit ita; non erit ita, fratres mei; imo, ut timeo, peccatis meis exigentibus, plurima spiritualia et corporalia bona Deus vobis differt in posterum.   Quod si mihi non creditis, ipsa opera post mortem meam hoc vobis declarabunt, si in hac vita perseveraveritis.   Qua ratione poterit contingere ut Deus vobis desit, si ei adhaereatis, cum vos ipse pasceret, dum eum impugnaretis, et saeculum diligeretis?

  CAPUT XII.   Quod vere pauperibus sit Deus dispensator providus.

p. 1145A|

    Paupertas sit vobis thesaurus et divitiae.   Cumque saeculares adeo suas ament divitias, quibus tendunt in infernum, vos multo charius vestras diligite, hoc est paupertatem qua tenditis in coelum.   Item si divites esse cupitis secundum saeculum, semper eritis pauperes; si pauperes esse desideratis secundum Deum, semper eritis divites, dicente psalmista: Divites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum, non minuentur omni bono * .   Itaque, fratres dilectissimi, Dominum dispensatorem vestrum constituite, et vobis firmissime dicimus quod nunquam cellarium vestrum erit vacuum, p. 1145B| dum claves illius Deo commiseritis, dicente propheta: Jacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet * .

    Iterum vobis dicimus: Ne quaeratis eleemosynas quandiu una die quoquomodo vivere poteritis; vos autem optime nostis unitatem quae debet esse inter vos, ut scilicet paupertas et abundantia vestra sit omnibus communis.

  CAPUT XIII.   De permissione quaerendi.

    Si vero Deus, ut vos probet, ad tantam inopiam vos devenire permiserit, ut omnino victus deficiat, episcopo in cujus dioecesi locus habitationis vestrae fuerit, prius eam ita manifestare potestis.   Indigentiam nostram, domine, quam illic patimur, nolumus p. 1145C| vos ignorare.   Quod si vos super hoc exaudire noluerit postquam biduo in cella jejunaveritis, duo de fratribus in religione firmiores ad quaerendum humiliter exeant, per molendina scilicet et domos, ostiatim velut caeteri pauperes eleemosynas petentes.   Acceptis autem eleemosynis, unde cum caeteris fratribus una die vivere valeant, in cellam revertantur, et eas singulis, cum gratiarum actione distribuant.

    In hujusmodi vero quaestu, amicos praecordiales devitent, ne paupertati eorum, quam tunc temporis forsitan sicut et vos patientur, vestra quasi cumulus adjiciatur et vobis subvenire nequeuntes, gravius affligantur?   Quod, ne aliquem gravetis, p. 1145D| semper cavere debetis.   Sunt etiam quaedam vilis pretii, quae si necesse sit, a vicinis vestris licet vobis quaerere, verbi gratia, ut palea, fimus et hujusmodi.   Quibus si poteritis et necesse fuerit, aliquid eo praestantius retribuere non differatis.

  CAPUT XIV.   Quod Deus in hac vita perseverantibus semper necessaria provideat.

    Verumtamen si in hac vita constanter perseveraveritis, rara aut nulla necessitas vos redire coget ad saeculum, causa quaerendi aliena, quando enim major egestas fuerit, tunc majori vigilantia Deus vobis necessaria providebit, quia si Deum solum p. 1146A| thesaurum vestrum feceritis, amando paupertatem, dum ipse abundabit, vos nequaquam egebitis.   Sic igitur in omnibus, pro posse vestro, Deo communicare studeatis, ut sitis pauperes in hoc saeculo; sicut et ipse fuit et sic eritis perpetuo divites, ubi ipse dives est in aeternum.   Tandem in hujus vitae dilectione et perseverantia, vos alia ratione possumus confirmare.   Quinquaginta namque fere anni transierunt, in multa fertilitate alii, alii in magna sterilitate, me manente in eremo sub hujusmodi voto, nec tamen in ubertatis tempore, quidquam mihi superabundavit, nec tempore egestatis aliquid mihi necessarium defuit.   Similiter vobis eveniet, si haec instituta fideliter custodiatis.   Primum ergo quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia p. 1146B| adjicientur vobis * .

  CAPUT XV.   De modo emendi.

    Cum aliquid emere volueritis, mandate alicui amicorum vestrorum, quatenus hoc vobis afferat; quod si vobis dare voluerit postquam ab eo ad emendum petieritis, nullatenus accipiatis.   Sed nobis fortasse dicetis: « Melius mercabimur, si nundinas adeamus.   » Hoc vobis prohibemus.   Nam multo melius vobis est parum substantiae amittere, quam redeundo ad saeculum animam perdere.   Absque dubio vobis dicimus quia si in justitia permanseritis, idcirco census vester nunquam vobis minuetur.   Hinc enim scriptum est: Timentibus p. 1146C| Deum nihil deest *, nec his qui eum diligunt in veritate *.

  CAPUT XVI.   De modo vendendi.

    Vestra pro alienis commutare potestis, cum vobis necesse fuerit.   Verumtamen annonam, vel quodlibet aliud propter expensam vestram a vobis comparatum, si carius potestis vendere quam emistis, nulla cupiditate id faciatis.   Hinc enim negotiatores efficeremini.   Imo potius, quod venditis vilius vendere, et quod emitis carius emere vobis praecipimus, ut semper a fraude declinetis.   Nam prohibet Apostolus ne quis in negotio circumveniat fratrem suum *.

  CAPUT XVII.   De modo mutandi.

p. 1146D|

    Quoties nummos vel alium censum ab aliquo mutuare volueritis, nisi sit supellex aliqua cum certo reddendi termino, nullatenus accipiatis.   Hoc autem vobis accommodanti dicite: « Cum facultas erit reddendi reddemus; si vero aliud pactum et certum inquirit terminum, nulla inopia compellente, accipiatis; caretis enim redditibus unde redderetis.   » Ergo possetis delinquere, si diem certum ei constitueretis.   Cavete igitur a mendacio, et in veritate permanete: os enim quod mentitur occidit animam * , censum autem vobis accommodatum p. 1147A| si quis dare voluerit, nulla paupertate cogente, accipiatis.

  CAPUT XVIII.   De modo accommodandi.

    Si quilibet amicus vester velit a vobis censum vestrum mutuo accipere, nulla necessitate, quam ipse patiatur, nullo etiam beneficio vobis ab ipso collato, aurum vel argentum sive annonam ei accommodetis.   Si vero quodlibet horum velit a vobis mutuare, ei vos potestis et accommodare, date potius illi, amore ipsius qui vobis hoc tribuit; si tamen dare possitis absque damno vestrae religionis, et sic majorem perfectionem facietis; si enim alicui pecuniam vestram accommodaretis, et ipse interim modicum quid vobis tribueret, inde feneratores p. 1147B| esse possetis.   Cavete igitur ne praedicta accommodetis; non est enim contra Evangelium, si non accommodatis et dare vultis.

  CAPUT XIX.   De non eligendis muneribus.

    Si quis, sola Dei gratia commotus, vobis aliquid de suis, juxta libitum vestrum dare volens benigna charitate dixerit, ut de duobus aut pluribus quod amplius vultis, eligatis, se quod electum fuerit, daturum promittens, nequaquam sit vestrum eligere, sed suum; hoc solum quippe elegistis abjecti esse in domo Dei *; sic autem ei respondete: « Deus vobis immisit voluntatem tribuendi, quod nobis praesentatis, et quia sine inquisitione nostra, velle et posse faciendi bonum quod vultis p. 1147C| facere, vobis tribuit: De caetero non fatigabitur, sed vobis ostendet quid nobis praebeatis.   Nam ipse solus novit quid nobis et vobis necesse sit.   »

  CAPUT XX.   De confraternitate vitanda.

    Comessationes, quas populus confraternitates vocant, nullo pacto faciant apud vos.   Si vero ubi vos non fueritis nec nuntium vestrum miseritis, confraternitatem constituant, et postmodum pro velle suo, inde vobis aliquid afferant, licite potestis accipere, et secundum ordinem vestrum modeste expendere.   Quod si huc venire, et in locis vestris convivium suum facere, et requiem spiritualem, in qua cum Deo permanere debetis, imminuere voluerint, p. 1147D| nullatenus id fieri permittatis, nec psalmos dicere, nec aliud divinum officium propter pecuniam celebrare praesumatis.   Deus enim exaudit orationem quae fit ex charitate, reprobans eam quae procedit ex cupiditate.

  CAPUT XXI.   De eleemosynis non eligendis.

    Item omnes eleemosynas quas Spiritus sanctus generabit in cordibus hominum, absque inquisitione et electione vestra licite potestis accipere.   Hac etiam sola ratione, quamvis caeterae desint rationes, cavere debetis ne a viris saecularibus eleemosynas quaeratis, quia magis placebit eis cum p. 1148A| vobis non quaerentibus, nec eligentibus eas dederint, quam si quaerentibus et eligentibus eas vobis praeberent.   Et quo amplius hoc eis placebit, eo gratius a Deo recipientur.   Vos autem velle debetis de singulis hominibus, tanquam de vobismetipsis, ut divinam faciant voluntatem.   Si vero inquisitione vestra exteriores viri vobis eleemosynas tribuerent, minus eis placeret, et tanto magis eleemosyna coram oculis Dei minueretur, quanto magis bona voluntas eorum decresceret.

  CAPUT XXII.   Quod ad nullum promissum mittatur nisi quid et quantum sit prius designetur.

    Rursus si quis vobis dixerit: Mittite ad annonam, vel ad alium censum meum, et dabo vobis p. 1148B| ex eo; nolite inquirere de rei promissae quantitate, ne sitis rei cupiditatis, quam nisi vobis ipse designaverit, mittere non praesumatis.   Quod si postea vos interroget: « Quare non misistis, » sic et respondete; « Ignorabamus rei promissae quantitatem, et ideo aut vos aut nos, in hoc delinquere possemus.   Si enim ad majus misissemus quam nobis dare disponebatis, inde conqueri possetis: Et si plus nobis tribueretis, hoc vobis subtraxisse videremur; si vero ad minus misissemus, forsitan vobis displiceret, et ideo mittere noluimus.   » Denique si rei quantitatem vobis designet, licite potestis mittere, quandoquidem ipso afferente hoc acciperetis, superbia videretur nisi mitteretis, semper p. 1148C| autem in corde vestro diligenter investigate quomodo cupiditatem amplius vitare possitis.   Et absque dubio vobis dicimus, quod plus etiam pecuniae temporalis, idcirco habebitis, inquirentes enim Dominum, non minuentur omni bono * .

  CAPUT XXIII.   Quales redditus liceat habere.

    Si quis vobis dixerit: « Hujusmodi eleemosynam dabo vobis annuatim in terra mea, tam ego quam filii mei, minime respuatis.   » Sic autem ei respondete: « Quandiu vobis placuerit, hoc accipiemus.   » Postea vero ipso retinente qui dederat, vel haeredibus ejus, aut aliquo raptore, hoc eis auferente, petere potestis hoc modo: « Nolumus vos ignorare quod eleemosynam, quae nobis annuatim p. 1148D| tribuebatur, accepistis: » Quo ostenso, si placet ei quatenus hoc vobis reddat, date gloriam Deo: quod si facere noluerit, ne repetatis, id est cum eo judicio minime contendatis, sed Deo gratias agite, quia sibi placuit quod hoc vobis tandiu permisit habere; hujusmodi redditus tantum vobis habere concedimus; quandiu possessores eorum vobis eos reddiderint, accipite; cum retinuerint, eos patienter dimittite.   Vos ergo memores consilii Jesu Christi dicentis: Qui aufert quae tua sunt ne repetas * , nunquam cum viris exterioribus judicio contendatis, sed potius in pace permanentes, Deo jugiter adhaereatis.

  CAPUT XXIV.   De chartis causa placitandi non habendis.

p. 1149A|

    Item vobis praecipimus, ut de rebus vobis datis vel dandis nunquam scriptum causa placitandi faciatis, nec etiam placitare praesumatis.

  CAPUT XXV.   Quae sit clavis nostrae religionis.

    Nunc autem vos reddemus securos, si in hac vita perseveretis, neminem qui vos audeat fugare invenietis: hoc enim quod vobis dicemus clavis est nostrae religionis, quam si bene custodieritis, nullus hostis aditum inveniet per quem ad vos ingrediatur.   Ubicunque aedificetis, cui non proderitis, saltem non noceatis, cui non benefeceritis, saltem malum non faciatis; vobis autem firmissime p. 1149B| dicimus quia qui vos primitus odio habebunt, cum loca solitudinis habitare coeperitis, postea vos diligent, et multa beneficia vobis conferent.   Hoc tamen pacto vobis ista dicimus, si in hac vita fideliter permanseritis; quod si a Deo recesseritis, nonne justum erit ut vos omnes persequantur?

  CAPUT XXVI.   De eleemosyna mortui juste conquerenti persolvenda.

    Praeterea si quis in extremis positus censum suum vobis reliquerit, ut ei benefaciatis, et oretis pro eo, licite potestis accipere.   Sed, eo mortuo, si querelam injuriae ab ipso cuilibet illatae vos audire contingat, pecuniam a defuncto vobis relictam juste conquerenti misericorditer persolvite, si tamen haeredes mortui eam reddere noluerint: charitas enim, p. 1149C| non quaerit quae sua sunt, sed quae Jesu Christi * .

  CAPUT XXVII.   Quod Deus humilitati ubique praeparet hospitium.

    Iterum firmiter asserimus quod multi multa loca multis precibus vobis praesentabunt, et nemora quae caeteris vendere noluerint gratis largientur, si in hujus vitae proposito humiliter perseveretis.   Nam Deus humilitati ubique praeparat hospitium, eo quod ipsa ipsius est hospitium.   Estote ergo humiles, et coelum et terra pariter vestrum erit.

  CAPUT XXVIII.   De molendinis.

    Hujus adimpletione praecepti, ne scilicet alicui p. 1149D| obsit vestra affinitas, molendina cum populo communia nullatenus habeatis; vicinis etenim solita molendina relinquentibus, et ad vestra venientibus, alii, molendina quorum priora exstiterunt, ex vestra affinitate damna paterentur.   Scriptum est enim: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris * .

  CAPUT XXIX.   Quod nemini pro temporalibus serviatur.

    Cum soli Deo, cujus servitus libertas est, serviendum sit vobis ex debito, si datores locorum in quibus p. 1150A| habitatis, pro eisdem locis, vos sibi deservire postulaverint, potius ipsa loca vos jubemus deserere, quam hac intentione quodlibet etiam minimum eis petentibus tribuere.   Aliter enim non hujus mundi veri peregrini, sed velut caeteri cultores agrorum, tributa debentes essetis.   Injustum quoque et Simoniacum esset pro eo quod quislibet erogando pauperibus, Deo obtulit, eidem datori temporaliter deservire, et non soli Deo, cujus amore totum illud reliquit.

  CAPUT XXX.   De nemoribus petendis.

    Nemus religioni vestrae idoneum, prius a possessore ipsius, deinde ab omnibus aliquid juris in eo habentibus, cum necesse fuerit postulare debetis.   p. 1150B| Cum vero ab his omnibus vobis datum fuerit, si noveritis aliquem nemoris calumniatorem, petite jus ab eo, quod in nemore se dicit habere, si forte ibi velitis aedificare.   Oportet enim vos, ut ait Apostolus, cum omnibus hominibus, si fieri potest, pacem habere *: verumtamen a terra ubi aedificabitis aliam meliorationem exigere non debetis, nisi ut quoquomodo vos sustinere valeat ad vestram poenitentiam ibi peragendam: quo enim deterior fuerit, eo diligentius vos ibi Deus procurabit, si ei fiducialiter adhaereatis, sicut enim Dominus ait: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei * .   Qui cum suos interrogaret discipulos: Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, nunquid aliquid defuit p. 1150C| vobis?   Dixerunt: Nihil * .   Terra quidem respectu coeli minima est, et parum vobis duraret si eam diligeretis.   Cavete ergo ne melius pro deteriori, hoc est coelum pro terra commutetis.

  CAPUT XXXI.   De causis non agendis et testimoniis non perhibendis.

    Quoniam, ut ait Apostolus, nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit * , firmissime vobis praecipimus, ut nunquam propter vestra vel aliena, cum aliquo placitare, sive judicio contendere praesumatis, nec causas nec controversias aliorum in manu vestra recipiatis.   Quid plura?   vobis praesentibus vel p. 1150D| absentibus, placita vel hujusmodi conflictus saeculares, nullatenus agantur in locis vestris.   Testimonium quoque de illis etiam, quae apud saeculum vidistis et audistis unde controversiae nascentur, non est vestrum cuiquam perhibere.   Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo * .

  CAPUT XXXII.   De licentia ab episcopo postulanda.

    Praeterea sine licentia pontificis, in cujus dioecesi aedificare volueritis, nec aquam benedicere, nec missam celebrare in eodem loco praesumatis.   p. 1151A| Ipsum autem humiliter exorate, ut locum illum ad consecrandam ecclesiam in honorem Dei, ac coemeterium in sepulturam fratrum, tempore opportuno visitare dignetur.   Quinetiam decimas laboris vestri ab ipso pontifice, et a sacerdote in cujus parochia manebitis, nec non a caeteris earum possessoribus, piis precibus postulate.   Cum vero vobis datae fuerint, nequaquam eas retinere, verum etiam caeteris pauperibus fideliter debetis reddere.

  CAPUT XXXIII.   Quod in possessione monachorum non aedificetur.

    Inter haec vobis praecipimus ut nunquam in possessione monachorum aedificia construatis.   Verumtamen ista non dicimus ut sanctitati monachorum derogemus.   Porro quidam eorum vos multum diligent, p. 1151B| et multiplex beneficium vobis impendent, sed frequenter mutantur pastores monasteriorum, et quod alii tribuunt, alii postmodum plerumque repetentes recuperare volunt.

  CAPUT XXXIV.   Quod fratres extra cellam non exeant, causa visitandi infirmos saeculares.

    Si forte pater vester, vel quislibet amicus vester saecularis prope cellam vestram graviter aegrotans, et peccata sua confiteri, et res suas disponere in praesentia vestra desiderans, mandet vobis ut eum visitetis, ejus praesentiam nullatenus adeatis, si tamen clericos necessitati suae sufficientes cum eo adesse contingat.   Quod si illuc ire praesumentes, p. 1151C| in itinere moriamini, nequaquam Deo de vobis rationem reddemus in die judicii *.   Quippe summus Magister electo discipulo, patrem suum sepelire volenti, sic ait: Sine mortuos sepelire mortuos suos, tu autem sequere me * .   Si quempiam vero morti proximum juxta mansionem vestram esse noveritis, ejus necessitati subvenire debetis, aliis tamen clericis eis subvenire nequeuntibus.   Alioquin morte illius, mortem aeternam forsitan incurreretis.

  CAPUT XXXV.   Quod fratres cellas non exeant causa procurandi pauperes.

    Cellas quoque causa procurandi pauperes, exire p. 1151D| non debetis, nullus enim meliores pauperes valet procurare, quam Martha procurabat, Deum videlicet procurando: nec tamen Jesus Christus dixit Mariae pedibus suis assidenti: « Surge et adjuva illam.   » Sed potius alteri sororem suam nihil agere reputanti juxta intentionem illius sic respondit Dominus: Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea * .

  CAPUT XXXVI.   De hospitalitate pro Deo exhibenda.

    Hospitalitas ex charitate hospitibus est exhibenda, quippe colligendo et retinendo indigebitis, dando et dispergendo abundabitis.   Placeat autem vobis quod expendetis et dabitis hospitibus: quanin vobis hoc placuerit, nunquam vobis aliquid p. 1152A| ideo minuetur, sed semper a Deo vobis restituetur.   Ipse namque ait: Date et dabitur vobis * .   Attamen de vestris nihil expenditis; Dominus enim vobis affert alimenta, et idem a vobis suscipit allata.   Hinc propheta ait: Quae de manu tua, Domine, accepimus, dedimus tibi * .   Et Dominus in Evangelio: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis * .   Verumtamen religiosis plus honoris et reverentiae quam caeteris, exhibere studeatis.   Igitur, ut ait Apostolus, dum tempus habemus operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei * .

  CAPUT XXXVII.   De beneficio pauperibus erogando

    Non mediocriter gaudere debetis quoties pauperibus p. 1152B| benefeceritis.   Dominus enim hanc haereditatem pauperibus reliquit in hoc saeculo, bonos videlicet viros, qui eos sibi procurent.   Nimirum Deo gratias agere debetis, cum vobis suos mittit pauperes.   Non enim tot nuntios inveniretis, quos ad tot pauperes dirigeretis, nec etiam sciretis eos eligere, sed Deus eos eligit, et electos vobis mittit.   Itaque debetis credere quod Dominus inopes, a vobis eleemosynam postulantes minime decipit, quia si nihil adesse sciret, quod eis tribueretis vix aut nunquam permitteret, ut a vobis aliquid postularent.   Ergo semper eis vel bonum sermonem tribuite, si forte caeteris careatis.   Nam loqui cum pauperibus est honor vester, loqui cum divitibus p. 1152C| plurimum formidare debetis.   Hinc enim facile dedecus potestis incurrere.

  CAPUT XXXVIII.   De eleemosyna pauperum largius remuneranda.

    Quod si forte pauperes suam parvam eleemosynam vobis afferunt, nolite respuere, sed cum gaudio eam suscipite; verum praedicationem quam vobis faciunt, dum vobis eam tradunt diligenter intelligite, quandoquidem illi qui pauperes sunt sua vobis largiuntur, vos eis vestra, praecipue si facultas adsit, largius debetis tribuere.

  CAPUT XXXIX.   De mulieribus non recipiendis.

    Ne mulieres in hac religione recipiantur, omnimodo prohibemus; quandoquidem a deliciis paradisi p. 1152D| primum hominem mulier traxit, ubi quis ei resistere poterit?   Si David mansuetissimus, Salomon sapientissimus, Samson quoque fortissimus, muliebri laqueo capti sunt, quis ejus blanditiis non cedet?   Nonne, ea absente, per ipsam a diabolo tentatur homo?   Quid ergo, ea praesente faciet?   Hoc autem vitium fugiendo, non impugnando, docet Apostolus superari *.   Hoc etiam beatus affirmat Gregorius, ne quis post votum continentiae cum eis habitare praesumat; sic igitur ab hac religione penitus disjungantur, ut nec etiam labori fratrum, adjutorium impendant per diem, nec post solis occasum usque mane cellas ingrediantur.   Quinetiam nulla sola mulier, aliqua hora diei cellas introeat, sine socio qui aetatem habeat.

  CAPUT XL.   De viris alterius religionis non recipiendis.

p. 1153A|

    Alterius religionis viros in hac religione recipi omnino prohibemus.   Nam vestri mores ab eorum moribus, plurimum differunt; vos quippe fimum et ligna portantes, et clibanum calefacientes, panem et alia multa facere consuevistis: nullos enim nisi vosmetipsos habetis famulos.   Vobis itaque talia facientibus, frequenter improperarent, dicentes: Nunquam de hujusmodi vilibus in nostra religione tractaremus.   Facilius etiam potest in disciplina teneri, qui nunquam in illa fuit, quando recenter saeculum relinquit, quam revocari ad ipsam, qui semel eam excessit.   Insuper, si post longum tempus, vestris perscrutatis moribus, ad pristinae religionis p. 1153B| habitum remeare vellent, ipso pastore, cujus obedientiae se prius submiserunt, recipiente quasi suas oves, et licenter et absque calumnia vestri facere possent.   Unde ne vobis et ipsis aliquod contingat opprobrium, nullo modo recipiantur.   Hinc Salomon ait: Cor ingrediens duas vias non habebit requiem * .   Hinc Jacobus ait: Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis * .

  CAPUT XLI.   Cujusmodi homines liceat recipere.

    Quicunque saecularis homo velit ad hanc congregationem accedere, licet alteri religioni sola promissione sit obligatus, hujus religionis prior licite p. 1153C| potest eum recipere, quandiu saeculari veste indutus fuerit.

  CAPUT XLII.   Cujusmodi homines nec absolvendi nec requirendi sint.

    Econtra, si quis a pastore dono fraternitatis accepto et certo veniendi termino constituto, postmodum aliam religionem adire vel in saeculo remanere voluerit, pastor ipsum non requirat.   Quod si absolutionem promissionis jam factae postulet a pastore, nequaquam eum absolvat, sed ei breviter ita respondeat: « Nunquam a nobis requisitus fueris.   » Aliter non absolvatur, nec venire cogatur, nec a quolibet susceptus requiratur.

  CAPUT XLIII.   De solitario cum propria cella non recipiendo.

p. 1153D|

    Hujus religionis decretum est, quod quicunque ad eam accesserit omnes terrarum possessiones extra deserat, se totum pastoris voluntati subjiciens.   Ex hoc itaque praecipimus, ne quis solitarius cum cella propria recipiatur, sed si pastoris voluntas fuerit, aut ipsum sine cella, aut cellam sine ipso, si dare voluerit accipiat.

  CAPUT XLIV.   De viris infra viginti annos, infirmantibus ac leprosis non recipiendis.

    Quoniam spontanea voluntate, et provida animi deliberatione Christi jugum adeundum est, ideo praecipimus ne quis infra viginti annos, aut homo infirmans, nisi equitando aut pedibus ambulando p. 1154A| venire possit, in hac religione recipiatur.   Quemlibet etiam leprosum manifeste cognitum in nostra religione recipi prohibemus.   Quippe membra Christi scandalizaret, et maledictionem Domini incurreret dicentis: Vae autem homini illi, per quem scandalum venit * .

  CAPUT XLV.   De Simonia penitus vitanda.

    Quinetiam pastor hujus congregationis, seipsum et omnes discipulos suos, ab omni genere Simoniae prorsus custodiens, et illud Domini praeceptum: Gratis accepistis, gratis date * , fideliter adimplens, in suscipiendis fratribus solam Dei voluntatem et animarum salutem summa discretione consideret.

  CAPUT XLVI.   Quod fratres in cella permaneant.

p. 1154B|

    Quemadmodum legitur in Evangelio, Christum in montis solitudinem ascendisse, ut tentaretur a diabolo *, sic Christum sequentes, ut ei liberius per contemplationem adhaereant, solitudines nemorum et absentiam hominum quaerunt: sicut nec ipse, nisi devicto hoste a monte descendit, sic nec ejus imitatores, dum sunt in praelio nondum cursu consummato, quod est omni tempore vitae suae a solitudine quam elegerunt debent abscedere.   In hoc enim vestra et omnium eremitarum vita maxime debet constare, ut cum continuae orationis usu et silentio tumultum saeculi declinantes, in cellis vestris quiescatis.   Nam vix aut nunquam p. 1154C| valde potest esse religiosus, qui una die recluditur, et altera discurrere permittitur.   Ipsi namque apostoli qui gratia sancti Spiritus prae caeteris abundabant, dum irent per saeculum pulvere pedes suos aspergebant, cumque apostoli qui perfecti viri erant, et praecepto Dei per saeculum incedebant, pulvere terrenae conversationis aspergebantur, vos penitus, qui fragiles estis, si contra propositum vestrum, per mundum discurreretis, pulvis peccati macularet.   Itaque vobis praecipimus, ne vagari per saeculum praesumatis.

  CAPUT XLVII.   De silentio.

    Silentium secundum loca et tempora constituta p. 1154D| custodiatur.   In his autem locis, hoc est in ecclesia, in claustro, in refectorio, in dormitorio, nec non in his temporibus, id est a completorio usque mane finito capitulo, continuum silentium fratres observent nisi magna necessitas, quae legem non habet, quandoque coegerit, sicut enim Isaias testatur: Cultus justitiae, silentium et pax * .   Quicunque vero in supradictis locis vel temporibus silentium violaverit, regulari disciplinae subjaceat.

    Aliud autem silentii genus quod est tacere inutilia, et loqui necessaria, a singulis fratribus semper et ubique summa discretione est observandum, ut enim Salomon ait: Mors et vita in manibus linguae * .   Itaque si ipse loci dispensator, p. 1155A| vel quislibet alius frater murmurando vel detrahendo, vel mentiendo, vel obedientiae resistendo, vel saecularia et vana verba saepe referendo, seipsum et alios corrumpat; caeteri fratres, fraternae charitatis affectu, primo, secundo, tertio, illum inde reprehendant; quod si parvam consuetudinem suam humiliter corrigere neglexerit, regularem subeat disciplinam.

  CAPUT XLVIII.   Quod fratres causa faciendi praedicationem non exeant solitudinem.

    Iterum vobis praecipimus ne causa faciendi praedicationem solitudinem exeatis.   Dum enim manetis in eremo et cavetis a saeculo, lumen est super candelabrum, id est bona vita, quae illucescit fideli p. 1155B| populo; ut enim beatus ait Gregorius: « Vita justi, viva praedicatio.   »

  CAPUT XLIX.   Quod fratres causa audiendi praedicationem eremum non exeant.

    Praeterea vobis praecipimus, ne causa audiendi praedicationem eremum exeatis; constat enim quod Joannes Baptista manebat in eremo, dum Jesus Christus praedicaret in terris, nec tamen dicit Evangelium inde Joannem exiisse, ut Domini praedicationem audiret.   Si vero Deus vellet Joannem ad se venire, et ipse non veniret, in hoc procul dubio delinqueret, sed non erat ei necesse ut iret audire corporaliter sermonem Jesu Christi; nam p. 1155C| vocem ipsius in corde suo spiritualiter audiebat, sicut idem in Evangelio testatur, dicens: Amicus sponsi stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi * .   Tamen nolite arbitrari quod ego vos Joanni Baptistae conferam; attamen si exemplo ipsius Deo adhaeseritis, et eremum exire nolueritis, ipse Deus manebit in vobis, et docebit vos.

  CAPUT L. Quod fratres viris exterioribus peccata sua non confiteantur.

    Si quis vestrum aliquod peccatum (quod absit!   ) incurrat, omnino caveat ne cuilibet exteriori viro, quantaecunque sanctitatis sit, illud confiteatur.   Quod si facere praesumeret, utique inobediens et p. 1155D| incredulus esset, et diceret ipsis operibus, nec in pastore meo, nec in fratribus meis habeo fiduciam, quare ab exterioribus super hoc postulo consilium.   Deus autem prohibet, ne quis unum de pusillis suis contemnat *.   Quinetiam multum decipitur qui se coinquinat, cum se lavare existimat, suumque peccatum confitendo adauget.   Verum haec omnia incurreret, si quis fratrum nostrorum viris exterioribus peccatum suum confiteretur.   Nec non et omnes alii eadem incurrunt, qui post confessionem peccata non deserunt.   Ergo Deum in secreto solitudinis super universis necessitatibus vestris consulite.   Itaque confitemini alterutrum p. 1156A| peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini * .   Praedictis igitur rationibus vobis praecipimus in cellis vestris permanere et exinde quae concessa sunt, scilicet adjutorium vicinorum cum bestiis suis in labore vestro, cum necesse fuerit, petere; vos tamen hujusmodi occasione, cellas nunquam exeatis.   Nos itaque, fratres charissimi, in solitudine ac paupertate eremitica vitam nostram, Deo annuente, ducere coepimus, et eam in eodem, ipso adjuvante, finire debemus.

  CAPUT LI.   Quod fratres in porticum exeuntes honeste se habeant.

    Cum in cellis vestris reclusi fueritis et soli Deo adhaerere poteritis, tunc debetis suspirare, gemere p. 1156B| et deflere tam vestra quam aliena peccata.   Quoties autem oportuerit vos exire in porticum causa loquendi cum vestris visitatoribus, laetam faciem eis praetendite, et cum gaudio eos suscipite; et est ratio, ut, eis ad vos de longinquo venientibus et processionem suam, ut ita dicam, facientibus, vos quoque vestram faciatis, et eis honeste obviam exeatis.

  CAPUT LII.   Quod fratres extra cellam exeuntes, duo sint ad minus.

    Cum vero, necessitate compellente, extra cellam egrediemini, ut alter alteri provideat, secundum evangelicam institutionem, jubemus vos binos incedere.   p. 1156C| Vae namque soli, quia si ceciderit, non habet sublevantem * .   Nec non in itinere, cavete viatorum societatem, prout res exiget, ingressusque civitatum et castellorum, ne exterior oculus videat unde interior caecus fiat.

  CAPUT LIII.   De fugientibus ab hac religione

    Si quis per diabolicam suggestionem ab hac religione corruerit, licet pastori ipsum reconciliari volentem, ad religionis unitatem cum digna satisfactione reducere.   Verumtamen istud magnopere attendendum est, ut quidquid inobediens acquisivit vel aedificavit, totum illud, quamtumcunque sit, sicut res perditionis abjiciatur et reprobetur, ne si accipiatur, fratres adhuc imbecilles sumant sibi in p. 1156D| exemplum dicentes: « Quoniam huic sic post lapsum contigit, faciamus et nos similiter.   » Quod ne contingat cavendum est.

  CAPUT LIV.   De cura clericorum et conversorum .

    Optimam partem, quae a Domino praecipue laudatur in Maria, clericis ab omni cura temporalium liberis, solam injungimus ut dicere possint veraciter: Dominus pars haereditatis meae * ; et item: Portio mea Dominus * ; et iterum: Non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis * .   Sicque divinis laudibus et contemplationi solummodo intendentes sibi invicem p. 1157A| et aliis fratribus, delicta sua confitentibus, spiritualia ministrent.   Et ne colloquio saecularium aut sollicitudine exteriorum divinum officium interrumpatur, et mens eorumdem satietatis internae dulcedinis obliviscatur (quod beatus Gregorius, sibi contigisse conqueritur), ob hoc scilicet temporalem curam cellae solis conversis committimus, qui cum in labore et in caeteris agendis, aliis fratribus, clericis videlicet et conversis, non dominatione, sed charitate praecipiant, custos omnium virtutum humilitas illaesa conservetur.   Quippe ipse Creator omnium creaturis suis, Mariae videlicet et Joseph, fuit obediens, dicente Evangelio: Et erat subditus illis * .   Verumtamen omnibus, tam clericis quam conversis, expediret ne deinceps, si fieri posset, saeculum p. 1157B| viderent, quandoquidem illud reliquerunt; sed quia nequit fieri, saltem clericos in requie divinae dilectionis volumus retinere.   Conversi vero tam pro illis quam pro semetipsis, exeant colloqui cum gente exteriori.   Attamen quandoque egrediuntur clerici, cum ibi sunt necessarii.   Magna tamen est sapientia, magnaque misericordia, dum in secreto Dei possunt quiescere, ut ibi maneant ad communem omnium utilitatem.   Nam si mens eorum occuparetur ad temporalia, procul dubio minus aliis providerent aeterna.   Quicunque vero foras egrediuntur, caveant ne in colloquio saecularium delectentur; quo enim amplius ibi delectabuntur, eo majus incommodum patientur.   Verum si obedientia permittat, magis desiderent in secreto jugiter p. 1157C| permanere quam foras exire; nam si Deus intus non invenitur, foris absque dubio minime reperietur, nimirum ipse Deus amicis suis saepius et familiarius in secreto quam in publico secreta sua revelare consuevit: verbi gratia, ut beatae Mariae in thalamo, Joanni Baptistae in eremo, Petro, Jacobo, Joanni in monte, nec non eidem Joanni in exsilio.   Et sic de caeteris intelligendum.

  CAPUT LV.   De distributione victus et vestitus.

    Frater qui cellae curam agit, prout res se habuerit, fratribus provida dispensatione victum et vestitum distribuat, illud quod in Actibus apostolorum legitur, attendens: Et erant illis omnia communia, p. 1157D| nec quisquam egens erat inter illos; et dividebatur singulis, prout cuique opus erat * .   Inter haec nec ipse dispensator nec alius frater sibi tantum aliquid ad edendum parari postulet, nec etiam omnibus communiter, nisi solus dispensator.   Quod si quis petierit omnino non exaudiatur, nisi forte aegrotet; aegrotanti enim, cum omni humilitate serviatur.   Profecto qui dives erat in saeculo valde reprehensibilis est si in hac paupertatis religione, aliud quam paupertatem postulet.   Nonne cibis et vestibus delicatis satis abundavit?   Cur ergo hujusmodi amplius desideraret?   Praesertim qui pauper fuit in saeculo, qua ratione divitias quaereret in eremo, quas habere non poterat in mundo?   Ad quas enim delicias, unusquisque huc accessit, nisi ut p. 1158A| crucem portans Christum sequeretur?   Quid vero sancti apostoli, quid sancti Patres in Aegypto, quorum vestigia sequi debemus, nisi vigiliis, jejuniis, et orationibus et laboribus insistere ex more postulabant?   denique quos redditus aut quae patrimonia, se totum hostiam vivam Deo quisque sponte offerens, sibi ad haec paranda in mundo retinuit?   prorsus nulla.

  CAPUT LVI.   De cura infirmorum, senum ac debilium.

    Si quis frater urgenti gravi infirmitate, conventum sequi nequiverit, in domo infirmorum reponatur.   Porro cellae dispensator unum fratrem, vel plures, si necesse sit, eligat, qui die noctuque patienter aegroto serviant, et soli domum ubi aeger p. 1158B| fuerit ingrediantur.   Caeteri vero fratres, sive ibi manentes, sive aliunde advenientes, non absque licentia dispensatoris infirmum visitare praesumant.   Nam cum aliquis frater, qui diu in disciplina religionis permansit, et cum adjutorio Dei et pastoris sui, pro posse suo, cavit a saeculo, tandem incurrit aegritudinem, et fini suo jam appropinquat, tunc praecipue majori indiget custodia, quando anima ipsius mercedem suam debet recipere: veluti cursores, tunc penitus enituntur, cum prope locum sunt, ubi cursus eorum fuerit consummatus; si enim prius remanerent, frustra laborassent.   Propter hoc expedit aegrotanti discipulo, ne quid de negotio saeculi audiat, unde spiritus suus cogitet vanitatem.   Quantoque cum paucioribus loquetur hominibus, p. 1158C| minus est inde auditurus.   Oportet autem eum semper confortari in Domino.   Ipse quoque, si sapiens fuerit, dicet loquentibus secum: « Sinite me in pace manere, et juvate me vestris orationibus, ut cor meum assidue Deo possit adhaerere.   » Quod si in cella, quibus indigebit abunde non fuerint, ante ecclesiastica ornamenta, servitio Dei deputata, venundari praecipimus, quam eorum quae licenter postulaverit, inopiam patiatur infirmus; nam ipse templum est in quo Deus habitat.   Cumque pater aut mater, vel quislibet ejus saecularis amicus, ad eum ingredi non permitteretur, fratres debent summopere curam illius agere.   Nullum etiam negotium religionis comparari valet aegroti servitio, nisi tantum p. 1158D| divinum officium.

    Senibus quoque ac debilibus humiliter et sollicite necessaria ministrantes: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi * , illud etiam Domini praeceptum fideliter adimplentes: Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter * .

  CAPUT LVII.   De temporibus jejunandi, horis reficiendi, et genere ciborum.

    A sancto Pascha usque ad Exaltationem sanctae crucis, bis in die, primo videlicet post sextam, et secundo post vesperas, refectionem vobis sumere disponimus, exceptis jejuniis in hujus temporis spatio constitutis.   Verum ab Exaltatione sanctae p. 1159A| crucis usque ad Pascha vobis jejunare praecipimus, exceptis diebus Dominicis et die Natalis Domini.   Rursus a praedicto festo verae Crucis usque ad initium Quadragesimae post nonam, et exinde usque ad Resurrectionem Dominicam, post vesperas cibum sumere vobis statuimus.   Item a festivitate Omnium Sanctorum usque ad Nativitatem Dominicam, et a Septuagesima usque ad Pascha, cibo quadragesimali tantum vobis uti praecipimus.   Caeteris vero temporibus, ovis et caseis quandoque vesci vobis permittimus, eo quod omnes tam sanos quam aegrotos, a carne et sanguine tam volucrum quam quadrupedum vos semper abstinere jubemus.   Verumtamen quia certos redditus non habetis, unde refectio quotidiana fratribus valeat p. 1159B| praeparari, nullus aliquid ad vescendum certis horis ex debito postulare praesumat, sed quae et quando ipse Dominus, quem solum dispensatorem vestrum constituimus, solita pietate sua vobis ministrabit, cum gratiarum actione suscipite.   Quod si vobis alimenta plerumque dare distulerit, nihilominus ei gratias agite, recolentes illud Apostoli: Gratias agentes semper pro omnibus, in nomine Domini nostri Jesu Christi, Deo et Patri * .

  CAPUT LVIII.   De divinis officiis.

    Divina quidem officia ex certis et sanctis auctoribus collecta, quae beatus Gregorius et alii sancti doctores in sancta disposuerunt Ecclesia, celebrare p. 1159C| dignum duximus.   De quibus non est modo dicendum per singula, eo quod in libris nostris de hujusmodi plenius continetur.

  CAPUT LIX.   De mutuo fratrum obsequio.

    Assidue omnes reminisci debetis cunctos subministros vestros cum caeteris mundanis exterius reliquisse.   Ideoque oportet ut alter alterum, servata religionis fraternitate, honore invicem praeveniat, et ut qui major est, fiat sicut junior, et qui praecessor est, sicut ministrator * , unusquisque ex mansuetudine, libenter omnibus deserviat.   Fratribus namque in obedientia positis, si possibile sit, tanquam angelis est ministrandum; credibile p. 1159D| est enim eos sine dubio, si in hac perseveraverint, fore salvandos, sicque pares angelis futuros.   Porro si cuilibet absurdum et inconveniens videatur dici tanquam angelis, cum homines sint, et utique peccatores, dicatur expressius, non solum tanquam angelis, sed etiam quasi Deo in talibus: namque per prophetam se Deus habitare asserit, dicens: Coelum, id est anima justi, mihi sedes est * ; et in Evangelio: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis * ; et iterum in Psalmo: Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes * .   Haec autem non propter extollentiam p. 1160A| vobis dicimus, sed ut frater fratri humiliter et ex dilectione famuletur et obediat.

  CAPUT LX.   De electione prioris.

    Cum prior eligendus est, fratres ex singulis cellis bini conveniant in Grandimontem, quemadmodum ad conventum bini venire consueverunt.   In eisdem vero locis remanentes, totius electioni conventus, se pro certo concedere, caeteris abeuntibus, promittant.   Adunato itaque conventu, post invocationem nominis Domini, duodecim fideles et religionis amatores, sex videlicet clerici et sex conversi, ad eligendum priorem designentur, qui, postquam audierint ab omnibus electionem suam a nullo fore contradicendam, seorsum inter se de p. 1160B| ea pertractent.   Talis itaque pastor eligatur, qui antea fidelis hujus religionis discipulus exstiterit, ut alios ex seipso considerans, prout opus fuerit, sciat unicuique utilia providere.   Si vero inter ipsos duodecim, aliqui in electione dissenserint, majori parti concedendum est, quae scilicet fidelior saniorque intelligitur, nihil ibi nisi communem utilitatem considerans, illis dissentientibus a consilio et etiam extra conventum, ut totum sine eis fiat ejectis.   Ex ipso tamen conventu totidem concilio adjiciantur quot ejecti fuerint, et de eisdem, sive clericis, sive conversis, ut in duodecim semper electio consistat.

  CAPUT LXI.   Quod nullus exterior eligatur in priorem.

p. 1160C|

    Neminem qui sit extra religionem vestram, quocunque sensu vel sanctitate polleat, in priorem vobis eligere praesumatis.   Ab hac namque vita dissideret, vosque ad aliud everteret; unum autem de vestro conventu confidenter eligite, quippe hoc ipsum beatus praecipit Gregorius, dicens: Defuncto pastore cujusquam congregationis, non extraneus eligatur, nisi de eadem congregatione, quem sibi propria voluntate, concors fratrum societas elegerit.   Porro si Deus vobiscum fuerit, ipse vobis consulet; quod si ab ipso recesseritis, nunquam bonum pastorem reperietis.   Si vero omnes mali essetis, cujus esset pastor alter qui succederet, si nullum inter vos bonum inveniret?   Quemcunque p. 1160D| pastorem habeatis, sapiens erit si tamen ab hac vita non declinet; si vero (quod absit!   ) ab ea recesserit, ipse procul dubio anathema erit, et quicunque ei consenserit.   Iterum vobis praecipimus, ut pastor vester nunquam abbas, sed tantum prior nominetur.   Quin etiam quemlibet exteriorem vestri pastoris electioni nullatenus interesse permittatis.

  CAPUT LXII.   De pastoris stabilitate.

    Rursus pastor vester omnino caveat, ut clausuram Grandimontis, nunquam nisi necessitate inevitabili p. 1161A| coactus, egrediatur.   Sciat autem firmiter, quandiu catena Christi religatus, per saeculum ire noluerit, quod nullus ex discipulis suis audebit ei inobediens esse, nec in qualibet cella sua, contra praeceptum suum manere; nam ipse Dominus cujus amore pastor vinctus fuerit, discipulos etiam vinctos tenebit.   Si forte (quod absit!   ) per saeculum abire coeperit, valde pertimescimus, quod omnes vos eum pariter sequentes et praecepta sua contemnentes, inobedientiam incurretis; ipse vero honorem deinceps non recuperabit: quem coram Deo et hominibus habebat die qua claustrum suum egrediens, contra votum suum, per saeculum ire praesumpsit.   Hinc de seipso et caeteris Ecclesiae pastoribus beatus ait Gregorius: « Nos sumus, p. 1161B| fratres charissimi, nos sumus lapides sanctuarii, qui apparere semper debemus in secreto Dei, quos nunquam necesse est foris conspici.   »

  CAPUT LXIII.   Quomodo prior erga suos cognatos se habeat.

    Item quia carnalis cognatorum affectus, plerosque religiosos ab amore divino plurimum revocare et bona Ecclesiarum valde solet dissipare, hujus religionis prior omnino caveat, ne propriis cognatis, excepto hospitalitatis beneficio et quolibet parvi pretii munusculo, aliquid largiatur.

  CAPUT LXIV.   Quod relicta non recuperentur.

p. 1162A|

    Propositum et praeceptum nostrae religionis est, ut ecclesias et res ad eas pertinentes, et quoslibet honores qui sunt extra religionem nostram, nec non terras, bestias, decimas, certos reditus, fora, nundinas, visitationem cognatorum, causas, sive judicia, tam pro nostris quam pro alienis, quaestum etiam quandiu una die quoquomodo vivere poterimus, et caetera quae amore Dei reliquimus, nunquam recuperemus, sed potius in eremo, tanquam mortui et abjecti a mundo, usque in finem perseveremus.

  CAPUT LXV.   De perseverantia in supradictis

    p. 1162B| Vos itaque, fratres charissimi, in praedictis, constanter perseverate.   Quod si pastor vester ab hac via veritatis vos ad aliud evertere conabitur, nec vestris consiliis ullomodo acquieverit, haec instituta deserens, ex auctoritate Dei vobis confidenter praecipimus, quatenus ipsum sicut apostatam potius a vestra societate penitus ejiciatis, quam propter eum ab hac via declinetis.   Hinc ipse Dominus in Evangelio praecipit, dicens: Si oculus tuus scandalizat te, erue eum et projice abs te * .   Quisquis igitur in hac vita sanctitatis usque in finem fideliter perseveraverit, procul dubio salvus erit.   Amen.

  SEQUITUR CONFIRMATIO.

p. 1161|

    Ut autem praedicta Regula perpetuis temporibus illibata consistat, ipsam prout ab eodem Urbano praedecessore nostro, ut superius diximus, correcta est, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum omnium liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire.   Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et BB. apostolorum ejus Petri et Pauli se noverit incursurum.

    Datum Laterani V Kalend.   Jul., pontificatus nostri anno II, anno Domini 1188.

 


Ritorno alla pagina "L'Ordine di Grandmont"

Ritorno alla pagina iniziale "Storia del Monachesimo"


| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualità di San Benedetto

| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |


9 luglio 2025                a cura di Alberto "da Cormano"        Grazie dei suggerimenti       alberto@ora-et-labora.net