Stephanus III Cisterciensis
Estratto da "Patrologia Latina" vol. 166, 1377A-1384B - J. P. Migne 1854
Antequam abbatiae Cistercienses florere inciperent, domnus Stephanus abbas et fratres sui ordinaverunt, ut nullo modo abbatiae in alicujus antistitis Dioecesi fundarentur, antequam ipse decretum inter Cisterciense coenobium et caetera ex eo nata exaratum et confirmatum, ratum haberet, propter scandalum inter pontificem et monachos devitandum. In hoc ergo decreto praedicti fratres mutuae pacis futurum praecaventes naufragium elucidaverunt et statuerunt, suisque posteris reliquerunt, quo pacto quove modo, qua charitate, monachi eorum per abbatias in diversis mundi partibus corporibus divisi, animis indissolubiliter conglutinarentur. Hoc etiam decretum chartam charitatis vocari censebant, quia ejus statutum omnis exactionis gravamen propulsans, solam charitatem et animarum utilitatem in divinis et humanis exsequitur.
Quia unius veri Regis, et Domini, et Magistri,
nos omnes servos licet inutiles, cognoscimus, idcirco abbatibus et
confratribus nostris monachis,
Regula servetur sine novo sensu. Nunc
vero volumus, illisque praecipimus, ut Regulam beati Benedicti per omnia
observent, sicuti in Novo Monasterio observatur. Non alium inducant sensum
in lectione sanctae Regulae, sed sicut antecessores nostri sancti Patres,
monachi scilicet Novi Monasterii intellexerunt et tenuerunt, et nos hodie
Mores idem sint in omnibus caenobiis. Et
quia omnes monachos ipsorum ad nos venientes in claustro nostro recipimus,
et ipsi similiter nostros in claustris suis, ideo oportunum nobis videtur,
et hoc etiam volumus, ut mores et cantum et omnes libros ad horas diurnas et
nocturnas, et ad missas necessarios, secundum formam morum et librorum Novi
Monasterii possideant: quatenus in actibus nostris nulla sit discordia, sed
una charitate, una regula, similibusque vivamus moribus.
Procul privilegia contra ordinis statuta. Nec
aliqua Ecclesia vel persona ordinis nostri adversus communia ipsius ordinis
instituta privilegium a
Abbas Cistercii ut matris ordinis abbas
excipiatur. Cum vero abbas Novi
Monasterii ad aliquod horum coenobiorum visitandi gratia venerit, illius
loci abbas, ut ecclesiam Novi Monasterii suae Ecclesiae esse matrem
recognoscat, cedat ei in omnibus locis monasterii, et ipse abbas adveniens
locum illius abbatis, quandiu ibi manserit, teneat: excepto, quod non in
hospitio, sed in refectorio cum fratribus, propter disciplinam servandam,
comedet,
Abbates hospites ut recipiendi. Similiter
et omnes abbates supervenientes nostri ordinis faciant; quod si plures
supervenerint, et abbas loci defuerit, prior illorum in hospitio comedat. Et
hoc excipitur, quod abbas loci illius, etiam in praesentia majoris abbatis
novitios suos post regularem probationem benedicet.
D. Cisterciensi quid cavendum in filiationibus. Abbas
quoque Novi Monasterii caveat, ne quidquam praesumat tractare, aut ordinare,
aut contingere,
Quid possit in eisdem. Si
autem praecepta Regulae vel nostri ordinis intellexerit in eodem loco
praevaricari, cum consilio praesentis abbatis charitative studeat fratres
corrigere. Si vero abbas loci illius non adfuerit, nihilominus quod
sinistrum invenerit, corrigat.
Pater abbas visitet filius. Semel
per annum visitet abbas Majoris ecclesiae, vel per se, vel per aliquem de
coabbatibus suis, omnia coenobia quae ipse fundaverit: et si fratres amplius
visitaverit, inde magis gaudeant.
Cistercium quatuor primi visitent. Domum
autem Cisterciensem simul per seipsos visitent
Reverentia abbatibus exhibeatur, cum Cistercium
venerint. Cum autem aliquis nostri
ordinis abbas ad Novum Monasterium venerit, reverentia congrua abbati ei
exhibeatur; stallum abbatis illius teneat, in hospitio comedat, si tunc
abbas defuerit. Si vero praesens fuerit, nil horum agat, sed in refectorio
comedat. Prior autem loci negotia coenobii disponat. Inter abbatias illas
quae se non genuerunt alterutras, ista erit lex. Omnis abbas in omnibus
locis sui monasterii coabbati suo cedat advenienti, ut adimpleatur illud: Honore
invicem praevenientes Rom. .
Cum multi convenerint, quis primus. Si
duo aut eo amplius convenerint, qui prior erit de advenientibus locum
superiorem tenebit. Omnes tamen praeter abbatem praesentis loci in
refectorio comedent, ut supra diximus. Alias autem ubicunque convenerint,
secundum tempus abbatiarum ordinem suum tenebunt; ut cujus ecclesia fuerit
antiquior, ille sit prior. Ubicunque vero consederint, humilient sibi mutuo.
Abbatia quae aliam fundavit,
in eam jus habet. Abbates ad
capitulum generale veniant. Cum
vero aliqua Ecclesiarum nostrarum Dei gratia adeo creverit, ut aliud
coenobium construere possit, illam definitionem, quam nos inter confratres
nostros tenemus, et ipsi inter se teneant, excepto quod annuum capitulum
inter se non habebunt: sed omnes abbates de nostro ordine singulis annis ad
generale capitulum Cisterciense, omni postposita occasione convenient, illis
exceptis, quos corporis infirmitas retinuerit; qui tamen idoneum nuntium
delegare debebunt, per quem necessitas remorationis eorum
In capitulo generali quae agenda. In
quo capitulo de salute animarum suarum tractent: in observatione sanctae
Regulae vel ordinis, si quid est emendandum vel augendum, ordinent: bonum
pacis et charitatis inter se reforment.
In eodem capitulo abbatum lapsus corrigantur. Si
quis vero abbas minus in Regula studiosus, vel saecularibus rebus nimis
intentus, vel in aliquibus
Si in correctione alicujus sit dissidium, cujus
judicio standum. Si forte aliqua
controversia inter quoslibet abbates emerserit, vel de aliquo illorum tam
gravis culpa propalata fuerit, ut suspensionem aut etiam depositionem
mereatur: quidquid inde a capitulo fuerit definitum, sine retractatione
observetur. Si vero pro diversitate sententiarum in discordiam causa
devenerit, illud inde irrefragabiliter teneatur, quod abbas Cisterciensis,
et hi qui sanioris consilii, et magis idonei apparuerint, judicabunt: hoc
observato, ut nemo eorum, ad quos
Coenobia penuriam patientia ab aliis juventur. Quod
si aliqua causa Ecclesia pauperiem intolerabilem incurrerit: abbas illius
coenobii coram omni capitulo hanc causam intimare studeat. Tunc singuli
abbates maximo charitatis igne succensi, illius Ecclesiae penuriam rebus
sibi a Deo collatis, prout habuerint, sustentare festinent.
Mortuo abbate, ut fiat electio successoris. Si
qua domus ordinis nostri abbate proprio fuerit destituta, major abbas de
cujus domo domus illa
Mortuo D. Cisterciensi, qui successoris electioni
interesse debeant. Domui autem
Cisterciensi, quia mater est omnium nostrum, dum proprio abbate caruerit,
quatuor primi abbates, scilicet, de Firmitate, de Pontigniaco, de
Claravalle, et de Morimundo, provideant, et super eos sit cura domus
Quis in abbatem matris ecclesiae eligi possit.
Nullus in abbatem alterius ordinis eligatur. Liceat
autem cuique matri ecclesiae nostri ordinis, non solum de monachis filiarum
suarum ecclesiarum, sed de ipsis quoque abbatibus earum, libere sibi si
necesse fuerit, assumere abbatem: personam vero de alio ordine nulla de
nostris ecclesiis sibi
Abbas volens cedere ut sit admittendus. Si
quis abbas pro inutilitate seu pusillanimitate sua, a patre suo abbate domus
illi, unde sua exivit, postulaverit, ut ab onere abbatiae suae relaxetur:
caveat ille, ne facile ei sine causa rationabili et multum necessaria
acquiescat. Sed et si tanta fuerit necessitas, nihil inde per se faciat: sed
vocatis aliquibus abbatibus aliis nostri ordinis, eorum consilio agat, quod
pariter noverint oportere.
Abbas ut deponendus, si culpae exigant. Si
quis vero abbatum contemptor sanctae Regulae, aut ordinis esse
praevaricator, vel commissorum sibi fratrum vitiis consentiens innotuerit:
abbas matris ecclesiae per seipsum vel per priorem suum, aut quomodo
opportunius potuerit, de emendatione eum admoneat usque quater. Quod si nec
ita correctus fuerit, nec sponte cedere voluerit: congregato aliquanto
numero abbatum nostrae congregationis, transgressorem sanctae Regulae ab
officio suo amoveant: ac deinceps alter qui dignus sit, consilio et
voluntate majoris abbatis a monachis illius Ecclesiae simul et abbatibus, si
qui ad eam pertinent, sicut supra dictum est, eligatur.
Depositus si recalcitret, ut puniendus. Si
autem is qui deponitur, aut monachi ejus, quod Deus avertat, contumaces et
rebelles esse voluerint, ut sententiis minime acquiescant, ab ipso abbate
matris ecclesiae, et a caeteris coabbatibus ejus, excommunicationi
subdantur: ac deinceps ab eo coerceantur, prout potuerit, et noverit
expedire.
Resipiscentes quo se possint conferre. Ex
hoc sane si quis illorum ad se reversus, de morte animae resurgere, et ad
matrem redire voluerit tanquam filius poenitens suscipiatur.
Nullus alio migret invito abbate. Nam
sine hac causa multo semper studio devitanda, nullus abbas monachum alterius
cujuscunque abbatis ordinis nostri sine ejus assensu retineat: nullus in
domum alterius cujuslibet, sine ejus voluntate, suos ad inhabitandum
monachos introducat.
D. Cisterciensis quomodo corrigendus. Eodem
etiam modo si forte, quod absit, abbates nostri ordinis matrem nostram
Cisterciensem Ecclesiam in sancto proposito languescere, et ab observatione
Regulae vel ordinis nostri exorbitare cognoverint, abbatem ejusdem loci per
quatuor primos abbates, scilicet de Firmitate, de Pontiniaco, de Claravalle,
de Morimundo, sub caeterorum abbatum nomine, usque quater, ut corrigatur
ipse, et alios
Quid si ipse et ejus monachi non acquiescant. Quod
si abbas ille et monachi Cistercienses contumaciter recalcitrare voluerint:
gladio excommunicationis eos ferire minime vereantur.
Resipiscentes quo possint confugere. Postea
vero si quis horum praevaricatorum tandem resipiscens, et animam suam
salvare cupiens, ad quamlibet quatuor nostrarum ecclesiarum, sive ad
Firmitatem, sive ad Pontiniacum, sive ad Claramvallem, seu ad Morimundum,
confugerit: sicut domesticus et coheres ecclesiae cum regulari
satisfactione
Capit. generale ubi tunc habendum. Interim
annuum abbatum capitulum non apud Cistercium, sed ubi a quatuor supra
nominatis abbatibus praevisum fuerit, celebrabitur.
Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"
| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualitą di San Benedetto |
| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |
13 maggio 2025
a cura di Alberto "da Cormano"