University of Zurich's
al. oblivioni) subtractum,
al. recensitionis) ordine
perlegenda noctis unius nobis spatium fuisset
indultum; quod vestrae mansuetudinis voluntas omnino
statuit abnegandum, ita ut nec saltem ad residua
perlegenda Scripturae nobis praecepisses attribui.
Ego vero, cum spatio quorumdam dierum ordinationem
tui culminis praestolarer, ac deinceps, interrogationis
illius tenore subtracto, sola fuisset a nobis
flagitata responsio, pauca, quibus, Domino adjuvante,
nostri parvitas sufficit ingenii, de eadem interrogatione,
quam ex principio tenuiter cognovi, vestrae
recensendam mansuetudini destinavi, ne forsitan aut
fastidio putarer tumidus, aut taciturnitatis culpa judicarer
obstrictus, quem vestra celsitudo suspicaretur,
Qui me confitebitur coram
hominibus, confitebor et ego eum coram Patre
meo, qui est in coelis: qui autem negaverit me coram
hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui
est in coelis (Matth. X, 32, 33). Ita denuo erubescentem
se suosque sermones ipse Quid enim
proficit homini (al.
homo), si lucretur universum
mundum, se autem ipsum perdat et detrimentum sui
faciat (Luc. IX, 21)? Causamque hujus perditionis
insinuans adjecit: Nam qui me erubuerit (al.
erubescit),
et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet,
cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum
angelorum. Nec immerito talis servus et abjicitur et
punitur, quoniam uno eodemque silentio firmat errorem,
qui, terrore seu torpore ( al. tepore) possessus,
silendo non astruit veritatem. Dominicam quoque
gloriam qui non firmarit, evacuat, et divinam contumeliam
corde ad justitiam credere, ut
oris confessio
fiat pariter ad salutem (Rom. X, 10); quoniam
verbum
Dei non est vinctum (II Tim. II, 9). Huc accedit quod
illud divinae praeceptionis oraculum omnis ecclesiastici
praedicatoris personam, non tantum fidei, sed
al.
pertingit), dicente Domino: Clama, ne cesses, quasi
tuba exalta vocem tuam (Isai. LVIII, 1). Quod Isaiae
cum dicitur in uno, pluribus imperatur; ipso unigenito
Deo discipulis loquente: Quod uni vestrum dico,
omnibus dico (Marc. XIII, 37). Propterea nos etiam
beatus Petrus ad respondendum paratos esse debere
paternae jubet dilectionis instinctu: Parati, inquiens,
semper ad respondendum omni poscenti vos rationem
de fide et spe quae in vobis est
(I Petr. III, 15). Cum
omni poscenti rationem fidei speique nostrae praecipimur
reddere, cessat prorsus universae tam dignitatis
exceptio quam personae. Cui enim veritatis insinuatio
deneganda putabitur, cum se locutum sine
confusione coram regibus propheta testatur, dicens:
Loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non
confundebar
(Psal. CXVIII, 46)?
In respondendo habenda est ratio regiae dignitatis. Deus plus timendus et honorandus quam rex temporalis. Laus barbari regis propter studium sapientiae.
Quocirca, cum pro nostra fide, in quantum facultatem
divinitus accepimus, libere respondemus, nulla
contumaciae seu contumeliae debemus suspicione notari,
cum nec nostrae humilitatis, nec regiae simus
dignitatis immemores, sciamusque Deo timorem,
honorem regibus exhibendum, apostolica ita nos
praemonente doctrina: Reddite omnibus debita, et
paulo post: Cui timorem, timorem; cui honorem, honorem (Rom. XIII, 7).
Hujus timoris honorisque manifesta
nobis beatus Petrus aperuit discretione notitiam,
Sicut servi Dei omnes honorate, fraternitatem
diligite, Deum timete, regem autem honorificate (I Petr. II, 17).
Non autem parum clementiae
tuae dilectionis exhibet al. non memorat) honorificentiam, auget
injuriam; nec ingrati refugit culpam, qui creatoris
immensitatem perpetuam et perpetuitatem immensam
al. creaturae) putaverit qualitatibus
aestimandam. Hoc benigna mansuetudo tua
procul dubio perspicit, hoc ingenii studiique tui sagacitas
recognoscit; quam vere mirandam quisquis
novit considerare pronuntiat, non quod insolitum
sit hominem Scripturarum studiis insistere, sed quod
rarum hactenus habeatur barbari regis animum numerosis
regni curis jugiter occupatum tam ferventi
cognoscendae sapientiae delectatione flammari, cum
hujuscemodi ( al. hujusmodi) semper infatigabiles nisus
non nisi vel otiosus quis habere soleat, vel Romanus.
Per te, clementissime rex, per te, inquam,
disciplinae studia moliuntur jura barbaricae gentis invadere,
quae sibi velut vernacula proprietate sole
Studium regis erroneum in Ariana perfidia.
Magnum bonum confert inquisitio veritatis, quae
tamen tunc desiderato non frustratur effectu, si rectis
ad veri cognitionem lineis animus innitatur. Tunc
etiam veloci proderit ingenio cucurrisse, si tendentis
ad veritatem gressus nullo pravitatis teneatur (
al.
al. in re) quod non
negatur in homine ( al. in nomine), vel cum redemptionis
nostrae pervertitur ( al. praevenitur) incerta
confusione mysterium, ut Dominum Christum, Dei et
hominis Filium, vel Deum de Patre naturaliter verum,
vel hominem quis audeat negare perfectum;
aut si subjacuisse divinitas aestimetur passionibus
hominis, vel non totus homo fuisse credatur in virtutibus
deitatis? Ac sic non dissimili veritas evacuatur
errore, si, vel in una persona veri Dei verique
hominis Christi quod diversum substantialiter constat
esse confunditur, vel in divinitate Patris et Filii
Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Dominus
(al. Deus)
unus est (Deut. VI, 4). Et
Dominum Deum tuum adorabis,
et illi soli servies. Et
Non erunt tibi dii absque
me. Sed nec illud est humanis mentibus ignorandum,
quanto salutis mulctetur ( al. mutetur) aeternae dispendio,
quisquis veri Dei proprio unigenitoque Filio,
Dixit insipiens in corde suo, Non est
Deus (Psalm. XIII, 1). Quia revera, si localis, non
immensus; si mutabilis, non est Deus.
Errores haereticorum ex malo intellectu circa mysterium Incarnationis. Inde etiam caecitas Judaeorum.
Certum est autem pene omnes (
al. omnis) haereticae
magnum pietatis sacramentum, quod
manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu,
apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est
in hoc mundo, assumptum est in gloria (I Tim. III, 16),
nonnulli, aut non sicut est credunt, aut omnino
non credunt; et ille lapis, qui ab aedificantibus reprobatus
in caput factus est anguli, quibusdam pravae
credulitatis caecitate possessis, lapis offensionis et
petra scandali (I Petr. II, 8) efficitur. Unde non immerito,
cum Simeon infantem Christum templi Dominum,
ad templum suum praecepto suae legis allatum
( al. illatum), gaudens ulnis meruisset gestare
senilibus (Luc. II, 28), et figuram gerens praesentis
aevi, carnali senio jam defessi, novum vetulus hominem
Tu es Deus salvator
meus, et te exspectavi tota (al.
toto) die [Psal. XXIV,
5] ) non solum inolitam vetustatem demere, quin etiam
juventutem, sicut aquilae, renovare (ut pote cui
etiam apostolica tuba foret veraciter canitura:
Sicut
est veritas in Jesu deponere vos secundum (al.
sicut)
pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur
secundum desideria erroris; renovamini autem
spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem,
eum (al.
novum eum) qui secundum Deum creatus est
in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV, 22); ille
igitur Simeon, mundanae cernens adesse salvationis
ac renovationis effectum ( non enim misit Deus Filium
suum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per
ipsum [Joan. III, 17] ), cum primum se vitae praesentis
angoribus precaretur absolvi, dicens:
Error Manicnaei circa carnem Christi. Ex libro Sapientiae refutatur. Convincitur ex epistola Joannis.
Hinc etiam Manichaeus in Deo vero veram carnem
formidat credere, cum humanam carnem non vitio
culpae, sed naturali credens proprietate pollutam,
naturae mali, quam sibi mendaciter fingit, tantam virtutem
caecus attribuit, ut, si crediderit verum Deum
veram carnis assumpsisse naturam, divinitatem (quam
fallaci professione dicit incoinquinabilem) carnis
non credat pollutionis expertem; et ideo in Christo
carnis phantasiam credere maluit quam naturam, et
dum infirmitatem humanam ab illa ( al. ab illo) susceptam
medicinali virtute non vidit, semetipsum miser
a remedio salutis exclusit. Sed haec impurae dementia
falsitatis, sancti Spiritus praescientia resistente,
Omnium mobilitatum mobilior
est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam.
Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quaedam
claritatis omnipotentis Dei sincera; et ideo nihil
inquinamenti in illam incurrit. Splendor est enim lucis
aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et
imago bonitatis illius. Et cum sit una, omnia potest;
et permanens in se, omnia innovat (Sap. VII, 24, 27).
De qua sapientiae incoinquinabilitate atque incarnationis
veritate securus ille qui de pectore ipsius sapientiae
mysteriorum coelestium meruit intelligentiam
illuminatus haurire, fiducialiter dicit:
Omnis spiritus
qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo
est. Omnis spiritus qui non confitetur Jesum Christum
in carne venisse, ex Deo non est, et hic est Antichristus (I Joan. IV, 2, 3):
fetulentae quippe carnis inquinamenta
non sensit, qui ad suscipiendam veram substantiam
carnis et eamdem mundandam carnis fetulentiam
venit. Quoniam ideo carnem immaculatam
dignatus est sumere, ut carnem salvans omnem posset
carnis maculam submovere, memorato rursus Joanne
testante:
Photini haeresis. Ex initio Joannis multi confutantur errores. Deus erat Verbum
naturaliter, non nuncupative solum.
Ignorat etiam Photinus
magnum pietatis, quod
Apostolus memorat, sacramentum (I Tim. III, 16),
qui Christi ex Virgine fatetur exordium: ignorans in
uno Christi sic esse credendam veritatem carnis ex
tempore, ut neganda non sit naturalis veritas sempiternae
divinitatis ex Patre. Et propterea non credit
sine initio substantialiter Deum natum ex Deo Patre,
in quo carnis veritatem confitetur ex Virgine, non
al. habitavit) in nobis, quod secundum divinam
quam habet ex Patre substantiam in principio
erat, et apud Deum erat, et Deus erat (Joan. I, 1).
Quibus tribus evangelistae sententiis, et sempiterna
Verbi nativitas, et personalis inconfusa proprietas,
et indiscreta substantialis unitas Patris Filiique monstratur,
ut in Verbo caro ( al. carne) facto, et habitante
in nobis, quod in principio erat sempiternitatis
agnitio suspicionem coeptae nativitatis auferret;
quod apud Deum erat personae utriusque inconfusa
proprietas unionem Sabelliani erroris excluderet;
quod autem Deus erat essentialis nominis veritas
unitatem substantiae genitoris genitique monstraret.
Deus erat Verbum:
ut dum in Deo Verbo essentiae
divinae veritas naturalis agnoscitur, consequenter non
nuncupativi, sed naturalis nominis veritas probaretur.
Veritas enim naturae nunquam privatur nominis veritate.
Ac sic illa ( al. illius) Verbi, non prolativi, sed
substantialis vera ( al. verissima) incarnatio tunc salubriter
creditur, si aeternum Verbum, quod carnem
( al. nostram) suscepit ex tempore, non initio existendi
subditum, non persona cum Patre confusum, non
aliud ( al. alium) natura credamus esse quam Deum.
Error alius negantium veram in Christo deitatem simul et humanitatem. Error alius eorum qui humanitatis opera in deitatem referunt.
Sunt etiam quidam in eo quamplurimum gratiae
Salvatoris ingrati, quod in Christo, Deo scilicet
magnum pietatis, quod Apostolus memorat,
sacramentum,
ab illa Mediatoris mirabili susceptione
al. mutabilitatique) subjiciunt, dum utriusque naturae
veritatem tam dictorum quam operum manifestatione
clarissima resplendentem nulla consideratione
distinguunt: non attendentes ubi demonstretur
infirmitas ab invicta et impassibili virtute suscepta,
ubi per infirmitatem resplendeant invictae virtutis
insignia: atque ita divini mysterii frustrare conantur
effectum, quia revera homo salvari non potuit, si
vel susceptor hominis naturaliter verus Deus non fuit,
vel in Dei veri susceptione aliquid hominis defuit.
Mediatoris duplex natura ex Scripturis demonstranda. Ex verbis Isaiae tria in Christo probantur, caro, anima, et divinitas.
Et ut omne submoveatur dubitationis ambiguum,
in una Mediatoris Dei et hominum hominis Christi
persona perfectio divinae humanaeque substantiae
propheticis est apostolicisque testimoniis demonstranda.
Isaias, sicut supra memoravimus, dicit: Ecce
Virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitur
(al. vocabitis vel
vocabis) nomen ejus Emmanuel.
Butyrum et mel manducabit, priusquam sciat aut proferat
maligna, mutabit bonum; quoniam priusquam
sciat puer bonum aut malum, non credit malitiae, ut
eligat quod bonum est, et relinquetur terra desolata;
quoniam priusquam sciat puer vocare patrem aut matrem,
accipiet virtutem Damasci, et spolia Samariae
(Isai. VII, 14-16).
In hoc testimonio tota continetur
salutaris mysterii plenitudo: nam veritas carnis in
virginali conceptu cognoscitur, et in electione boni
anima intellectualis ostenditur, et in Emmanuel nomine
vera deitatis natura monstratur; ac sic in vero
Deo, nec falsa fuit hominis, nec semiplena susceptio.
Dignum etenim fuit ut in sacramento redemptionis
humanae, nec veritas defuisset perfectioni, nec perfectio
veritati. Nam si vera caro in Christo non fuit,
quid in utero Virgo concepit? et si anima vel intellectus
naturae in Christo defuisse credatur humanae,
quid in infante bonum malumque dicitur ignorasse?
An illam divinam Filii Dei naturam ignorantiae boni
malique subjicimus, ut humanam in Christo animam
denegemus? Itane credendus est homo susceptus a
Puer autem
crescebat, et confortabatur, plenus sapientiae, et gratia
Dei erat in illo (Luc. II, 40). Et paulo post:
Jesus
proficiebat sapientia, aetate, et gratia apud Deum
et homines (Ibid., 52). Nam sicut carnis est aetate
proficere, sic est animae sapientia et gratia profecisse,
Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor
est animae meae (Psal. LIII, 6). Adjuvit utique
quam suscepit, quam procul dubio, nisi susciperet,
non juvisset.
Ovis errans peccator est a Deo aberrans. Viae Domini fides, justitia, misericordia, et veritas.
Necessarium autem reor perfectam hominis in
Christo susceptionem evangelicae quoque parabolae
recensione monstrandam, ovis scilicet erraticae, quam
propriis humeris subvectam Dominus reportavit ad
domum; cujus quaerendae David jam pridem flagitabat
lacrymabili postulatione subsidium, dicens:
Erravi
sicut ovis quae perierat, require servum tuum (Psal. CXVIII, 176).
Cum ergo murmurarent Pharisaei
et Scribae dicentes: Quia hic peccatores recipit, et
manducat cum illis (Luc. XV, 2), refert evangelista
quod hanc eis Dominus parabolam dixerit:
Quis ex
vobis homo qui habet centum oves, et si perdiderit unam
ex illis, nonne dimittit (al.
Ex parabola ovis reportatae probatur totus homo a Christo susceptus. Christus per animam suam Ecclesiam in conjugium recepit. Christus caput, Ecclesia corpus recte dicitur.
Quapropter, cum error iste animae simul intelligatur
et corporis, si Dei Filius absque anima rationali
solam accepit hominis carnem, inferiorem partem
illius ovis domum retulit, meliorem vero (quod absit)
errori perpetuo dereliquit: nam manifestum est
quoniam hoc revocavit, quod propriis humeris reportavit.
Si autem ipse totam se profitetur ovem
propriis humeris impositam reportasse, totus homo
cognoscatur in Christo. Quoniam tunc est hominis
credenda redemptio si in Filio Dei susceptionis humanae,
id est ovis illius reportatae, non defuit plenitudo.
Hoc enim Deus in nobis salvavit, quod pro nobis
accepit; et illam Deus Dei Filius naturam fecit
participem salutis aeternae, quam sibi conjunxit in
ipse enim,
tanquam sponsus procedens de thalamo
suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6, 7).
Quis autem moliatur dicere Verbi
Dei sponsam carnem fuisse, non animam? cui animae
jam pridem dictum est ab ipso Domino per prophetam:
Et desponsabo te mihi in aeternum; et sponsabo te
mihi ad justitiam
(al. in justitia), et in judicio, et in
misericordia, et pietate (Oseae II, 19). Cujus mysterii
Isaias quoque testis fidelis exstitit, qui ex persona
Gaudens gaudebo in Domino,
et exsultabit anima mea in Deo (al.
Deo meo)
qui (al.
quia) induit me vestimentum salutis, et indumentum
justitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum
corona, et quasi sponsam decoratam monilibus
suis (Isai. LXI, 10). Ecce unus est sponsus, est et
sponsa, qui se etiam animam habere testatur: quam
ut ostenderet non sine intellectu susceptam, cor
(quod proprium est animae humanae) Cor meum et caro mea exsultaverunt
in Deum vivum (Psal. LXXXIII, 2). Quia
vero naturae primitias suscipiens Dominus, sicut in
suo corpore cunctorum fidelium corpus, sic in sua
anima universorum fidelium animas per naturae unitatem
Despondi enim vos uni viro, virginem
castam exhibere Christo. Timeo autem ne sicut serpens
Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus
vestri, et excidant a simplicitate, quae est in Christo (II Cor. XI, 2, 3).
Ibi ergo spiritalis adulter corrumpere
quaerit castitatem virginalis matrimonii, ubi
cernit coelesti sponso fidem connubii debere servari.
Inaniter autem animae castitatem custodiri mandat
Apostolus, si hujus primitias conjunctionis in se non
habuit homo a Deo susceptus; praesertim cum caput
Secundum operationem
potentiae virtutis ejus quam operatus est in
Christo Jesu, suscitans illum a mortuis, et constituens
ad dexteram suam in coelestibus supra omnem principatum,
et potestatem, et virtutem, et dominationem,
et omne nomen quod nominatur, non solum in hoc saeculo,
sed etiam in futuro: et omnia subjecit sub pedibus
ejus, et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam,
quae est corpus ipsius, plenitudo ejus, qui
omnia in omnibus adimplet (Ephes. I, 20-22). Alio
quoque loco dicitur ( al. dicit):
Vir caput est mulieris,
sicut Christus caput est Ecclesiae, ipse Salvator
corporis (Ephes. V, 23). Quomodo ergo anima Ecclesiae
poterit salvari, si defuit anima Salvatori? vel
al. crederetur)
secuturus in corpore, qui non praecessit in capite?
Nam sicut suis fidelibus dicit: Si vos Filius liberaverit,
tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36), ita de se
quoque pronuntiat: Quia factus est sicut homo sine
adjutorio inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5). Quod
ergo caput liberum fecit in se, hoc etiam liberavit in
corpore, quia intrans in domum fortis, atque alligans
fortem (Matth. XII, 29), hoc ibi a servitio liberavit,
quod primitus in se pro servo suscepit; nec
aliud est in corpore regnaturum, quam quod in
capite praecessit ( al. processit) ad coelum. Cujus rei
Nostra autem conversatio in coelis
est (Philip. III, 20). Ibi itaque (
al. utique) suam animam
conversari non ambigit, ubi humanam animam
in Christo regnare confidit: propter quod etiam Colossenses
hujuscemodi ( al. hujusmodi) praedicationis
hortatur eloquio dicens: Si consurrexistis (al.
consurrexistis)
cum Christo, quae sursum sunt quaerite,
ubi Christus est in dextera Dei sedens.
Alia ratio ex Petro.
Nec illud est aliquatenus omittendum, quod cum
magno praedicationis miraculo Petrus commendat in
Christo, quia peccatum non
fecit, nec inventus est
dolus in ore ejus. Sic enim dicit:
Christus pro nobis
(al. vobis)
mortuus est, vobis relinquens exemplum, ut
sequamini vestigia ejus; qui peccatum non fecit, nec
inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22). Nam si
Dei Filius animam humanam in carnis susceptione
non habuit, et hoc beatus Petrus de ejus creditur divinitate
dixisse, quid est quod pro magno in laudem
dicitur Christi, quia divinitas ejus immunis esse potuit
a labe peccati, cum Dei sit proprium, non solum
non peccare, sed etiam a peccato salvare: qui propterea
solus potest donare indulgentiam, quia solus
admittere non potest culpam; ideo solus est vulneratorum
medicus, quia divina natura nunquam in se
recipit vulnus? Si autem hoc ad Christi carnem creditur
referendum, quomodo ab animabus nostris servari
justitia poterit, quibus exemplum apostolice
memoratum susceptio Christi non dedit? Sed ut ostenderet
Christus recte et pastor, et ovis ac agnus dicitur. Alia ratio ex Levitico, quia Christus cum esset pontifex, integer ut esset homo, ex lege tenebatur.
Est igitur Dei Filius animarum nostrarum visitator
et pastor, quia fieri dignatus est animae humanae susceptor,
cui ex persona futurae susceptionis humanae
dicitur in psalmo: Suscipe me secundum verbum
tuum, et vivam (Psal. CXVIII, 116). Christus ergo pastor
noster est, cujus nos oves esse apostolica testatur
auctoritas; qui tamen, ut plene susceptorem se
nostrae naturae dignaretur ostendere, non solum pastorem,
sed et ovem se non dedignatus est appellare
( al. appellari), ut pote de quo, sancto Spiritu
actus ( al. tactus), propheta testatur:
Sicut ovis ad
victimam adductus est, et sicut agnus coram tondente
sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7); et
ipse per ( al. denuo per) Jeremiam:
Ego sicut agnus
innocens adductus sum ut immolarer, et nescivi: in
me cogitaverunt cogitationem malam dicentes: Venite,
mittamus lignum in panem ejus (Jer. XI, 19); de quo
etiam Joannes Baptista proclamat:
Alia ratio ex Paulo, quia Christus et in carne et in anima tentatus est.
Si ergo in eo quo (
al. quod) tentatus est tentatis
Venit enim Filius hominis salvum facere
et quaerere quod perierat (Luc. XIX, 10). Attendamus
igitur quid perierit terreni hominis lapsu, et
agnoscamus quid quaesitum fuerit hominis coelestis
adventu. Consideremus quid in se peccando (
al. peccato)
vendiderit servus, et apparebit quid suscipiendo
redemerit Dominus. Attendamus quid latro in hominis
al. ut), secundum praedicationis apostolicae sententiam,
captivam ducens captivitatem (Ephes. IV,
8), principatus et potestates traduceret confidenter,
palam triumphans illos in semetipso (Coloss. II,
15).
Alia ratio a divisione per quatuor membra.
Ad extremum dicatur cur ab illa ineffabili divinitate
non fuerit animae natura suscepta cum carne?
utrum a Deo non fuerit facta? An peccato non fuerit
vitiata? an carne viliorem universalis medicina despexit
al. despexerit)? An peccati vulnere sauciatam
omnipotens curare nequivit ( al. nequiverit)? Sed
horum primum postremumque qui sentiunt, et adversus
virtutem creatoris, et contra potentiam Salvatoris
rebelles existunt, si vel aliquam creaturam
putant a Deo non factam, vel ad salutem animae conferendam
potestatem dicunt omnipotentis invalidam.
Duobus vero mediis, nec peccatum considerant rationalis
creaturae, nec meritum; non intelligentes
carne sua viliorem esse non posse quae vitam tribuit
carni, et illam gravius vulneratam, quae per intelligentiam
magis potuit resistere tentatori. Illa igitur
omnipotens virtus, et pia sapientia, nec despexit
velut extraneam quam a se noverat factam, nec
sprevit sanandam quam sciebat gravius vulneratam,
Alia ratio, ex nomine Mediatoris, ut habeat in se totam naturam.
Cunctos praeterea qui salutis esse cupiunt aeternae
participes oportet agnoscere pariter et tenere non
incassum hominem Jesum Christum Mediatorem Dei
et hominum nuncupatum, nisi quia idem Deus totam
in se naturam suscepit hominis, et idem homo totam
in se habet substantiam deitatis ( al. divinitatis). Nam
quia per peccatum homo fuit separatus a Deo, inter
Aliae quoque rationes ex diversis Scripturae locis.
Quod si quis ambigit aut omnino non credit, eligat
utrum sibi nomine an opere velit quod asserimus
demonstrari: neque enim Scriptura sancta in uno
eodemque Christo, aut Dei vocabulum praetermisit,
aut hominis, evangelista dicente: In principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum: hoc erat in principio apud Deum; omnia per
ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan.
I, 1, 2). Et paulo post:
Verbum caro factum est, et
habitavit in nobis (Ibid., 14). Illud utique Verbum
carnem factum asserit, quod Deum esse superius
Cum autem venit plenitudo
temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere,
factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret,
ut adoptionem filiorum reciperemus (Gal. IV,
4, 5). Hoc ipsum, ubique prophetis (
al. propheticis)
congruens, apostolica servat auctoritas, ut factum
praedicans Christum, et quid factus sit, et unde factus
sit evidenter ostendat: ut agnoscatur rerum omnium
Dominum sic formam suscepisse servilem, ut
non aliunde, sed ex homine veram susceperit carnem.
Dicit igitur David: Mater Sion dicet: Homo,
et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5).
Ecce in uno Christo, sicut una
persona indubitanter asseritur, sic veritas Dei atque
homo factus
est in ea, ipse ipse fundavit eam Altissimus. Huic dicto illud
apostolicum prorsus est comparandum: Quorum
patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est
super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5).
Quod David dicit: Et homo factus est in ea, hoc Paulus
firmat dicens: Quorum patres, ex quibus Christus
secundum carnem; quod autem David asserit:
Ipse
fundavit eam Altissimus, hoc Paulus sequitur, dicens:
Qui est super omnia Deus benedictus in saecula.
Testamentum
Vetus concinit Novo; David Joanni concordat
et Paulo. Quem verum hominem dicit David,
Mater Sion dicet: Homo, et homo factus est in ea,
eumdem verum Deum credit et praedicat, quia
ipse
fundavit eam Altissimus. Quem verum hominem novit
Joannes, audiens eum dicentem: Quaeritis me occidere,
hominem, qui veritatem locutus sum vobis (Joan.
VIII, 40), eumdem verum Deum monstrat, dicens:
Hic est verus Deus, et vita aeterna.
Verum hominem
Christum recognoscit, quia Verbum caro factum est,
et habitavit in nobis, eumdemque verum Deum ostendit,
quia in principio erat Verbum, et Verbum erat
apud Deum, et Deus erat Verbum. Quem verum sciebat
hominem Paulus, quia voluntaria pietate factus
est ex muliere Dominus hominis, et factus est sub
lege Dominus legis (Galat. IV, 4) (sicut ipse testatur:
Quia misit Deus Filium suum, factum ex muliere,
factum sub lege; et quia
Objectio, quod Christus est caro factus, ergo anima caruit. Caro pro toto homine. Anima pro toto homine.
Neque vero illud ex adverso nescimus opponi. Quod
cum Verbum caro factum dicitur, et
Factus est ex semine
David secundum carnem, et
Quorum patres ex
quibus Christus secundum carnem, in supradictis locis
ita quorumdam carnalis sensus carnis nomine teneatur,
ut, suscepta carne, non credatur Christus etiam
rationalem animam suscepisse. Sed qui sic sentiunt
Exaudi, Deus, orationem
meam, ad te omnis caro veniet (Psal. LXIV, 5). Quid est
autem omnis caro, nisi omnis homo? Similiter ab
eodem in alio psalmo dicitur: In Deo sperabo, non
timebo quid faciat mihi caro (Psal: LV, 5). Et ut ostenderet
quod carnis nomine totum hominem designaret,
paulo post identidem dicit: In Deo laudabo verbum,
in Deo (al.
Domino) laudabo sermonem, in Deo
sperabo, non timebo quid faciat mihi homo (Ibid., 11).
Erunt prava in directa, et aspera in vias planas, et
videbit omnis caro salutare Dei
(Isai. XL, 4, 5). Quid
est autem omnis caro, nisi omnis homo? An forsitan
exanimem sic elevabimus carnem, ut illi non dubitemus
divinam tribuere visionem? In Novo quoque
Testamento ipse humani generis creator et Dominus
carnis nomine totum reperitur hominem nuncupasse,
dum tribulationis extremae praenuntians qualitatem,
haec discipulis loquitur: Erit enim tunc tribulatio
magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo,
neque fiet: et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret
salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies
illi (Matth. XXIV, 20, 21, 22). Animae quoque vocabulo
totum significari hominem Veteris ita demonstrat
series Testamenti, cum dicitur:
Mediator igitur Christus totum hominem suscepit. Propter duas in Christo naturas et homo Filius Dei et Deus Filius hominis appellatur. In Christo vera caro et vera anima.
Mediator Dei et hominum
homo Christus Jesus ab Apostolo praedicatur; nam
quia Deus erat Verbum, in eo quod Deus totum hominem
suscepit pro nobis Verbum caro factum est, et
habitavit in nobis. Verbum utique
caro factum est in
eo quod est una in Christo Dei hominisque persona:
Habitavit autem in nobis,
quia in Christo vera totaque
al. quam)
suscepit? Quod prophetice ( al. prophetica) per Salomonem
spiritali gratia cernimus intimatum, cum dicitur:
Anima justi
sedes est sapientiae (Sap. VII, 27).
Nam, ut ostendatur Christus in animae substantia
specialiter habitare, Paulus nobis porrigat suae attestationis
in veritate subsidium, qui dicit: Hujus rei
gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu
Christi, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra
nominatur: ut det vobis secundum divitias gloriae suae,
virtute corroborari per spiritum ejus in interiore homine
habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 14, 15).
Ecce et animam nominat, et cor
appellat, ubi Christum habitare confirmat. Unde liquido
cognoscitur Verbum Deum totum hominem
suscepisse, cum probetur habitationem Filii Dei in
anima magis quam in carne monstrari. Hujus inseparabilis
veritas sacramenti, quo totum hominem suscipere
dignatus est Deus, et totus in Deo monstratur
homo manere susceptus, et id quod de homine
naturaliter est Filium Dei, et id quod de Deo Patre
naturaliter est Filium fecit hominis appellari, dicente
angelo ad Mariam:
Ultima ratio ex Actibus apostolorum de vera carne et anima Christi.
Et quanquam multa supersint quibus nostra firmetur
assertio, tamen, quoniam ad finem libelli series
orationis nostrae festinat, de Actibus quoque apostolorum
evidentissimum hujus sacramenti indicem beati
ponemus apostoli Petri sermonem, quem de illa mirabili
musti spiritalis ebrietate ructavit. Hic (
al. Hinc)
etenim, cum, ex auctoritate divina Judaeos informans,
Davidicum posuisset eloquium, quod divinitus edoctus
ex Christi persona cecinerat, dicens: Providebam
Dominum coram me semper, quoniam a dextris
est mihi, ne commovear. Propterea jocundatum est cor
meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea
requiescet (al.
requiescit) in spe. Quoniam non derelinques
animam meam in inferno, nec dabis sanctum
tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitae,
adimplebis me jocunditate cum facie tua (Psal. XV,
8-10). Quod testimonium psalmi cum beatus Petrus
commemoraret, ut hoc de Christo manifeste dictum
ostenderet, secutus adjecit:
Epilogus primi libri, de divina et humana natura Mediatoris, in una persona. Argumentum subsequentium duorum librorum.
Proinde, si veritas nostrae salutis in Salvatore creditur,
consequenter in uno eodemque Mediatore Dei
et hominum homine Christo Jesu divinae humanaeque
substantiae indivisa et inconfusa perfectio non
negetur; quoniam Dei Filius, de Patris substantia
genitus, nec sempiternitatem divinae naturae perdidit,
dum hoc quod erat temporale pro temporalium
aeterna salute suscepit; nec dominio naturalis ac
al. dona) concessit) disputationis veritas nihil
dereliquit ambiguum, quo unus idemque Christus totam
naturaliter habere deitatem ex Patre et totam
hominis naturam habere monstraretur in homine,
illud est deinceps providendum, quod nonnullos carnaliter
quae divina sunt cogitantes, eo gravius conceptae
falsitatis error offundit, quod divinitatem
Christi, aut localiter de coelo venisse, aut ad infernum
descendisse localiter fateantur; quique etiam
Christum in carne passum firmare non dubitant,
etiam divinitate compassum. Harum ergo rerum demonstrandae
(quantum sat erit) veritati singulos
Incomprehensibilitas Trinitatis divinae. Essentia infinita. Homo, cum plene quod in se est non cognoscat, Deum super se multo minus cognoscere potest.
Quoties humanae conditionis infirmitas semetipsam
protinus cognitura fines molitur aliquatenus suae
parvitatis excedere, atque, coelestis illuminationis
praegnata conceptu, Conditoris sui ac Redemptoris
inquisitionem coeperit parturire, sola ( al. solo),,
quantum arbitror, immutabilis illa sempiternitas Trinitatis
reperietur incomprehensibilitas digna miraculo,
quae sic excedit omne quod cogitare vel sapere
possumus, sicut superat omne quod sumus. Hoc nobis
divinorum series voluminum veridica protestatur,
Isaia dicente: Non enim cogitationes meae cogitationes
vestrae, neque viae meae viae vestrae, dicit Dominus.
Quia sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt viae
meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus
vestris (Isai. LV, 8, 9). Quae ergo humanae disciplinae
peritia? quae vivacitas animi? quae cordis sagacitas, illius
essentiae (id est Trinitatis, quae unus verus et solus est
Deus) contingeret arcanum? quae nec coepit esse, nec
desinit; in cujus substantia nihil est quod non fuit,
nihil potest non esse quod fuit; cujus nihil loco concluditur,
quia totum immensum; nihil initio praevenitur,
quia totum est sempiternum; quae se hoc praesertim
indicio sempiternam, increatam, immutabilemque
monstravit, cum ex nihilo, id est ex eo quod
non esset creare potuit quod fuisset; quaeque rationalem
creaturae suae partem hoc prae caeteris gratiae
privilegio sublimavit, ut munere sibi aeternitatis et
Non potuisset angelica natura hominem reparare, quia et ipsa cecidit.
Sed hoc nunquam prorsus aggredi posset, si vel
al. aut) aequalitas
aeterna justificaret impiam, instrueret insciam veritas,
virtus firmaret invalidam. Sed hoc nunquid
posset homo per solum hominem, aut in solo quolibet
homine reperire? Nullo modo. Quis enim homo
posset existere medicus humani vulneris, cum omnes
in radice vitiata communio circumplecteretur vitii
naturalis? vel qualiter posset per se solum medelam
vulneratis afferre, cujus ortus teneretur in vulnere?
quove modo beneficentiae largitor universalis existeret,
quem alienae opis indigum natura monstraret?
Verae igitur salutis exhaustus homo divitiis, et perenni
bonorum possessione privatus, forsitan angelico
Deus angelis peccantibus non
pepercit, sed carceribus caliginis inferni tradidit, in
judicio puniendos reservari (II Petr. II, 4), profecto
cognoscitur uniformi cunctos opprimi potuisse ruinae
consortio, nisi quos vellet a casu pravitatis virtus
illa defenderet ( al. defendere), quae sola naturaliter
mutari depravarive non posset.
Sola virtus divina et hominem reparavit, et angelum custodivit. Christus virtus et sapientia Patris. Christus est naturaliter Deus, immensus, altissimus, sempiternus. Sic Pater est in Filio sicut Filius in Patre.
Ipsa igitur etiam homini reparando fuit necessaria,
quia non alia stantem angelum a ruina potuit custodire,
nisi illa quae lapsum hominem post ruinam potuit
reparare. Una est in utroque gratia operata;
in hoc ut surgeret, in illo ne caderet: in illo ne
vulneraretur, in isto ut sanaretur. Ab hoc infirmitatem
virtus et sapientia
Patris: sapientia quae cuncta disposuit, virtus
quae omnia creavit; sapientia quae illuminat, virtus
quae adjutorium praestat; sapientia, quia immutabilis;
virtus, quia insuperabilis. Qui omni creaturae
suae per infinitam potentiam naturalem semper adest,
et immensus nunquam deest; qui hoc naturaliter
in se habet esse quod Pater est, et ideo potuit
et angelum in superioribus stabilire, et pro reparatione
lapsi hominis ad inferiora descendere, sicut
ipse testatur, dicens: Descendi de coelis, non ut faciam
voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me
misit Patris (Joan. VI, 38). Hunc quidam (
al. quidem),
In principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum. Est etiam sempiternus, quia
sempiterna
Dei virtus est,
atque divinitas (Rom. I, 20). Est immensus,
quia de ipso Jeremias dicit: Magnus est, et
non habet finem, excelsus et immensus (Bar. III, 25).
Et paulo post, ut haec de Filio se dixisse demonstraret,
adjecit:
Pater per Filium omnia fecit.
Quaeso, regnator inclyte, ne ista quae de Deo loquimur
corporaliter existimes cogitanda. Superat,
qui fecit, cuncta quae fecit. Cujus est substantialiter
sine initio esse, solius est substantialiter sine initio
genuisse; cujus est per ineffabilem immensitatem
totum implere quod fecit, ejus est per unitatem naturae
totum Filio inesse, et totum Filium in se semper
habere, quem genuit. Si non omnia Filius cum
Patre disposuit, non est sapientia, quae dicit:
Cum
pararet coelum, aderam illi, et cum segregabat sedem
suam super ventos: quando fortes faciebat sursum nubes,
et cum stabiles ponebat fontes sub coelo (Prov.
VIII, 28, 29); et inferius:
Objectio de eo quod dicitur, In principio,
et non ante principium erat Verbum.
Christus principium et finis. Vita aeterna Christus. Quomodo veritas catholica Christum principium et finem intelligit.
An forte, quia
in principio erat audivimus dictum,
aliquod Filio existendi audebimus ( al. audemus) assignare
principium, et ideo sine initio natus esse non
creditur, quia Joannes non eum ante principium, sed
in principio
fuisse testatur? Absit ut haec insulsa cogitatio
cujusquam mentem sapientis attingat ( al. contingat)!
Principium,
quod et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Sed forsitan eo
quod est principium dictus, magis putabitur initio
existendi subjectus. Quod si ex hoc vocabulo quisquam
Tecum principium in die
virtutis tuae in splendoribus sanctorum, ex utero ante
luciferum genui te. Quid autem respondebit, qui de
principii nomine asserit Filium nativitatis habere
principium?
Quod si quis, pro eo quod
principium dicitur, nativitatem
Filii habere credit initium, consequens est
ut ipsum Filium, pro eo quod finis dicitur, finem
quoque asserat habiturum: nam ipse Dominus, interrogantibus
Judaeis, principium se esse firmavit,
Principium, quod et loquor vobis. Paulus vero
Christum finem nominat, dicens:
Finis enim legis
Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Ipse
quoque de se Dominus: Ego sum alpha et omega,
initium et finis (Apoc. I, 8). Quod si pro eo quod
principium
dicitur, asseritur coeptus, etiam pro eo quod
finis
dicitur, putetur etiam finiendus. Et ubi erit
Joannis illa ructatio, quam Scimus quia Filius Dei venit, et dedit
nobis intellectum, ut cognoscamus verum, et simus in
vero Filio ejus Jesu Christo: hic est verus Deus, et vita
aeterna (I Joan. V, 21). Quam vitam necesse est neget
(I Cor. IX, 26)? ideo sibi noverunt non
esse colluctationem adversus carnem et sanguinem,
sed adversus principatus et potestates, adversus mundi
rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae
in coelestibus (Ephes. VI, 12)? Idcirco leoni rugienti,
(I Petr.
V, 8), resistunt fortiter in fide; ut postquam hic in
tribulatione patientes vixerint, consumpta quandoque
divinae promissionis seductoria magis retributione
quam vera, aut misere vivant, aut omnino non vivant?
Vita
namque Christus dicitur, sicut ait: Ego sum
via, veritas et vita (Joan. XIV, 6).
Initium et finis
Christus dicitur, quia similiter ipse dixit:
Ego sum
alpha et omega, initium et finis (Apoc. I, 8); haec autem
vita, si, eo quod initium dicitur, initio nativitatis
putatur subdita, consequens est ut eo quod
finis dicitur
quandoque putetur finaliter abolenda. Qualiter
vero sine fine victuri sunt quibus vita aeterna dabitur,
si vitae ipsius aeternitas finietur? Quod si haec
omnino absurda sunt, consequenter veritas est catholicae
Principium igitur Christus, quia sempiternus
omnia praecedit; finis Christus, quia perpetuus
universa concludit; principium Christus, quia ipse
inchoavit perficienda; finis Christus, quia ipse perficit
inchoata; principium Christus, quoniam ab ipso
habent quae non fuerunt ut sint; finis Christus,
Objectio de Melchisedech quod dicitur sine patre et sine matre. Christus rex justitiae et pacis. Christus sine matre, ut Deus; sine patre ut homo. In una Christi persona gemina nativitas.
Quid autem hinc dubitationis creditur derelictum,
cum in Melchisedec (qua [ al. qui
vel quia] Christi futuri
pontificis typum gessit) unius ejusdemque Dei et
hominis Christi personam significatam demonstraret
Apostolus, ostendens eam, et secundum divinam
substantiam sine initio Hic etenim Melchisedech, rex
Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahae regresso
a caede regum, et benedixit ei, cui decimas omnium
divisit Abraham. Primum quidem, qui interpretatur
rex justitiae, deinde autem et rex Salem, quod
est rex pacis, sine patre, sine matre, sine genealogia,
neque initium dierum, neque finem vitae habens, assimilatus
autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum (Hebr. VII, 1, 2, 3).
Posset utcunque in hoc
forsitan testimonio quidquam contradictio renitentium,
super hujus Melchisedech persona, tanto lumini
veritatis opponere, si esset credendum quamlibet
creaturam sine initio naturaliter exstitisse. At
Pacem
meam do vobis, pacem meam dimitto vobis (Joan.
XIV, 27)?
Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque
unum (Ephes. II, 14). Ad ipsum propheta clamat:
Domine Deus noster, pacem tuam da nobis. Omnia
enim dedisti nobis, Domine Deus noster, posside nos:
Domine, praeter te alium non novimus, nomen tuum
nominamus
(Isai. XXVI, 12). Matrem quoque non habuit
Christus Dei Filius in Dei substantia, quam
semper habet ex Patre. Rursus idem patrem in hominis
natura non habuit, quam ex sola matre suscepit.
In veritate namque utriusque nativitatis singularitatem
servavit, et parentis, et prolis: ut quamvis
prius de solo Patre, postmodum de sola Virgine
nasceretur, unus tamen idemque fuerit qui et prius
Temporalis Christi nativitas ducit in cognitionem aeternae. Immensa Christi majestas, quia sempiterna nativitas. Non fuit locus ante Filium Dei in quo nasceretur. Nec fuit ullus locus Verbo coaequaevus.
Initium quoque nativitatis in natura hominis Christus
habuit, in qua sine initio non potuit mater esse quae
genuit; ut agnosceretur, naturae veritate recognita,
nullum divinae nativitatis initium habuisse, ubi sempiterno
Patri, sicut initium existendi nullum fuit, sic
nulla nativitas initiatae generationis accessit. Ita
namque utriusque in se Christus Jesus demonstravit
substantiae veritatem, ut sicut in hominis Christi substantia,
Generationem ejus
quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? ut cum in generatione
al. nititur), sermonis vero audacia fideli timore
comprimitur, divinae generationis vera naturalisque
sempiternitas agnoscatur. Nam quia divina utique
naturaliter vera est, quia in Deo vero nihil est falsum;
quia vero nec coepta est, nec creata, sicut omnem
coeptae creataeque naturae superat cogitationis
Pax Dei, quae exsuperat omnem intellectum,
custodiat corda vestra, et intelligentias
vestras in Christo Jesu (Philip. IV, 7). Cujus ergo pax,
licet omnem superet intellectum, vera tamen, sempiterna
naturalisque creditur; cur ejus generationis,
quae superat omne prorsus eloquium, naturalis veritas
et infinita sempiternitas abnegetur? Ubi ergo
sempiterna pax est, credatur etiam sempiterna nativitas;
et cujus est credenda sempiterna nativitas,
omnia
per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3).
Per ipsum quoque factum tempus agnoscitur,
de quo Paulus dicit: Multifarie multisque modis
olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime
diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit
haeredem universorum, per quem fecit et saecula (Hebr. I, 1, 2).
Non est ergo localis per quem factus
est locus, nec temporalis per quem factum est tempus:
nam si localis ipse locum fecit, et certum est
omne locale in loco esse; consequenter intelligitur
omnia per
ipsum facta commemoraret, nullam (quod absit) in
se habuisse dicendus est veritatem, si quodlibet opus
praecessit opificem. Quomodo enim locum facere potuit,
ante quem esse, vel sine quo esse, si ita est factus,
ipse non potuit? Tunc deinde sollicita consideratione
perpendant quoniam sempiternitatis infinitatem
loco videntur dare, quam Filio Dei conantur
adimere. Nam si propterea Filium Dei non sine initio
In principio
erat Verbum, et non dicit, ante principium erat Verbum;
isti qui locum ante Verbum fuisse asserunt,
ante principium quoque fuisse necesse est fateantur;
quoniam id quod fuisse putant ante Verbum, hoc
existimant non habuisse principium. Si autem principium
non habuit locus, ipse est sempiterno Patri
sine dubio coaeternus. Et quoniam sempiternum distare
non potest sempiterno, talis hanc impietatem
profecto consequitur absurditas, ut aut localis putetur
Deus, aut locus hoc credatur esse quod Deus, aut
omnia
facta sunt (Psal. CXLVIII, 5), huic facta quaelibet anteferri
conferrive non possunt. Quoniam qui omnia in
numero, et pondere, et mensura disposuit, sicut tempore
numerari, sic loco mensurari non potuit. Proinde
psalmus veraciter canit: Magnus Dominus Deus
noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est
numerus. Atque ut hujus admirabilis sempiternitatis
infinita monstraretur immensitas, alio loco dicitur:
Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis
ejus non est finis
(Psal. CXLIV, 3). Quia revera necesse
est ut naturaliter pronuntietur immensum,
Attingit
autem ubique propter suam munditiam (Sap. VII, 24).
Et paulo post: Attingit autem a fine usque ad finem
fortiter, et disponit omnia suaviter (Ibid., VIII, 1). Hic
utique cum a fine usque ad finem sapientiam audimus
attingere, intelligendum est quia cum a fine usque ad
finem attingit, utrumque finem immensitate suae infinitatis
excedit. Ille enim omnem potest creaturam attingere,
quem omnis non potest creatura concludere:
nam sicut implens coelum perseverat immensus, sic a
fine usque ad finem attingens permanet infinitus.
Tale namque est: Attingit a fine usque ad finem fortiter,
Ego Deus proximans, et non Deus de longinquo. Si
absconditus fuerit homo in occulto, ego ergo non videbo
eum? Nonne coelum et terram ego impleo
(Jerem.
XXIII, 23)? Qui implet omnia, videt omnia. Et in eo
demonstravit quid sit, videbo eum, quod adjunxit
dicens: Coelum et terram ego impleo; neque enim
more corporali videre credendus est Deus, tanquam
alibi sit ipse cum videt, et alibi quod videt. Quidquid
enim videt, non extra se videt, quia ipse implet universa
quae videt. Nam scriptum est: Quoniam in
omni loco oculi Dei speculantur bonos et malos (Prov.
XV, 3). Et alio loco:
Oculi Domini super justos, et
aures ejus ad preces eorum, vultus autem Domini super
facientes mala (Psal. XXXIII, 16).
Quomodo intelligenda sit divinae naturae ubiquitas.
Ubi non praetereundae locus nascitur quaestionis, in
eo quod Salomon dicit: In omni loco oculi Dei speculantur
bonos et malos. Et rursus propheta dicit ad
Dominum: Mundus est oculus tuus, ne videat malum (Habac. I, 13).
Metuendum est enim ne hic qui dicitur
ea videre quae dicitur implere, putetur alicubi
non esse, cum dicitur aliquid non videre; quoniam
non ubique substantialiter est, si vel in malis non
est. Sed in divinis sermonibus, si teneatur humilitas
Omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est
ante omnes, et omnia in ipso constant
(Coloss. I, 16);
quique secundum propheticum dictum, Mensus est
manu aquam, et coelum palmo, et universam terram
clausa manu (Isai. XL, 12) ], sed quia non omnibus
aequaliter adest: ubique enim adest per potentiam,
non ubique per gratiam: per potentiam, qua cuncta
Deus implet et continet, per ipsam videt omnia; per
gratiam vero illud videre dicitur quod ipse largitur, et
quod in suis fidelibus operatur: Vidit enim
Deus omnia
quae fecit, et ecce bona valde (Gen. I, 31). Ac per
Vide ergo bonitatem
et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt,
severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris
in bonitate (Rom. XI, 22). Quae cum ita sint, quomodo
potest substantialiter alicubi deesse, cum lux
etiam in tenebris luceat, licet tenebrae eam non comprehendant
(Joan. I, 5)?
aut quomodo potest aliquid
substantialiter non videre, de quo beatus Paulus evidentissime
protestatur, dicens: Vivus est enim Dei
sermo, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti;
et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus,
compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum
et intentionum cordis. Et non est ulla creatura
invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et
aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV, 12)? Nec hic, sicut
superius diximus, ulla debet corporeae visionis subintrare
suspicio, tanquam Dei Filius in coelo sit, et
exinde cuncta videat, ubi non sit; hoc est enim Deo
videre quod esse, et quantam insinuat visionem suam,
tantam vult credi substantiam suam, ut cum audimus
omnia nuda et aperta esse oculis ejus, nullum
terminum putemus substantiae ejus.
Quod infinitas Filio aeque ac Patri conveniat.
Splendor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula
Dei majestatis, et imago bonitatis illius
(Sap.
VII, 26). In hoc testimonio et naturalis unitas, et personarum
proprietas, et aequalitatis immensitas Patris
Filiique monstratur. Patrem namque lucem, Filium
vero splendorem hoc in loco nullus ambigit appellari.
De quo etiam apostolica dicit auctoritas:
Qui
cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, gerens
quoque omnia verbo virtutis suae (Hebr. I, 3).
Ecce et splendor esse Filius, et omnia gerere perhibetur.
Si quis ergo Patrem putat immensum, Filium
vero quantitate credit aliqua terminatum, demonstret
nobis qualiter lux et splendor diversae possint
esse substantiae, cum nec confundantur nomine, nec
segregentur genere, nec alterum ab altero differat
quantitate. Nam lucis et splendoris non sunt confusa
nomina, sed lucis et splendoris non est discreta natura.
Rursus luci splendor sic individuus unitur, ut
ab ea nullatenus separetur, tantumque lux in se habet
splendorem, quantam in se splendor continet lucem;
nec lux ut luceat, splendore potest privari, nec
splendor ut splendeat, luce potest aliquando destitui;
sed quaecunque lux complet, aequalis in splendore
Non descendit Filius de coelo localiter. Pater quoque in Scripturis descendere et venire dicitur, sed non localiter.
Multum vero miramur istos qui in contumeliam
Filii Dei conspirant, aestimantes eum secundum deitatis
Et descendit Dominus videre
civitatem et turrim (Genes. XI, 5), tanquam si non
descenderet, non videret; cum superius demonstraverimus
Scripturam dixisse: In omni loco oculi Dei
speculantur bonos et malos. Et ipse Dominus ad prophetam:
Deus advenit hominibus, non mobilitate, sed pietate.
Sola est ergo una Trinitas, quae cum se manifestat,
ineffabiliter venit, et cum se indignis occultat, ineffabiliter
omnino discedit. Veniunt atque abeunt proprio
et incomprehensibili modo Pater et Filius, et
Spiritus sanctus: nec tamen localiter, aut Pater, aut
Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII,
24), tamen de quodam dicitur:
Non est Deus in
conspectu ejus (Psal. IX, 5); et licet totum impleat
Pater, dicitur tamen in libro Sapientiae: Perversae
enim cogitationes separant a Deo (Sap. I, 3). Et
Attingit
a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia
suaviter (Sap. VIII, 1), eadem tamen de se dicit:
Quaerunt me mali, et non invenient.
Et rursus dicitur: In malevolam animam non introibit sapientia, nec inhabitabit
(al. inhabitat) in corpore subdito peccatis.
Spiritus quoque sanctus, cum immensus omnimodis
praedicetur, quia Spiritus Domini replevit orbem terrarum,
de eodem tamen dicitur: Sanctus enim Spiritus
effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae
sunt sine intellectu. Quantum ergo ad substantiam
et al. divinitas) temperat, ut, humano
nobiscum more loquens, agnitionem et dilectionem
suam nobis intimare dignetur; ascendit autem
in nobis quando nos ascendimus per caritatem
et scientiam deitatis, ut discamus, nec in immenso
quidquam locale sapere, nec de altissimo humile aliquid
aestimare, nec aliquid in Deo credere mutabile,
nec in sempiterno temporale aliquid cogitare.
Requievit et operatus est Deus voluntate, non labore.
Talis est Patris, et Filii, et Spiritus sancti credendus
adventus; quoniam sicut mundana operatione
primordialiter consummata, requievisse dicitur Deus,
qui tamen non laboravit in opere, quia cuncta sola
Subest
enim tibi cum voles posse (Sap. XII, 18), sicut et in
psalmo audimus: Omnia quaecunque voluit, fecit, in
coelo, et in terra, et in mari, et in omnibus abyssis (Psal. CXXXIV, 6).
Cujus voluntatis omnipotentiam
evangelicus ille leprosus divina illuminatione cognoscens,
hanc ad suae mundationis sufficere testatur effectum
dicens: Domine, si vis, potes me mundare (Matth. VIII, 2);
cum dicit, si vis, potes, ostendit divinam
voluntatem ipsam esse plenissimam potestatem.
Volo, mundare; et confestim
mundata est lepra ejus. Sicut faciens ergo mundum,
non cujusquam sensit laboris incommodum, ut vires
labore operationis exhaustas, quietis posset instaurare
successu; sed cum se requievisse dicit, nos post
bona opera requieturos ostendit: ita cum venisse,
vel descendisse dicitur, divinae revelationis erga nos
gratia commendatur; et cum non descendere, sed
ascendere dicitur, profectus nostrae illuminationis
agnitionisque monstratur.
De sensu dicti: Noli me tangere,
etc. Dissolutio contrarietatis quae videtur inter Evangelia.
Talem Dominus Jesus ascensum significavit, quando
tangendi se facultatem Mariae Magdalenae prohibuit.
Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem
meum
(Joan. XX, 17). Hic tactus, de quo Dominus
loquitur, credulitatis probatur esse, non corporis;
alioquin repugnans evangelistarum reperietur assertio;
nam cum Joannes tangendi Dominum Mariae facultatem
praereptam ipsius Domini testetur imperio,
dicentis: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad
Patrem meum (Act. I, 3), et Dominum in coelum,
secundum hominem, ascendisse quadragesimo resurrectionis
die Scriptura confirmet (quod non solum
Ecclesiae sanctae catholicae fides intemerata retinet,
sed etiam variarum haeresum, earum duntaxat quae
Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati,
venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulcrum.
Et ecce terrae motus factus est magnus. Angelus
autem Domini descendit de coelo, et accedens revolvit
lapidem, et sedebat super eum: erat autem
aspectus ejus sicut fulgur, et vestimentum ejus sicut
nix. Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et
facti sunt velut
(al.
Quid sit Deum exaltare. Quid sit sanctificare.
Ad hanc nos Dei exaltationem David sanctus hortatur,
Exaltate Dominum Deum nostrum, et
adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est. (Psal. XCVIII, 5).
Et paulo post: Exaltate Dominum
Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam
sanctus Dominus Deus noster (Ibid., 9). Quid
est autem exaltare Dominum, nisi quae altissima sunt,
de altissimo credere? Hoc est utique in monte adorare,
ut cum de Deo cogitamus, nihil de illo humile sapiamus:
sic in nobis vero Dominum vero Christum sanctificate in cordibus
vestris (I Petr. III, 15); quid est autem Christum
sanctificare, nisi de Christo quae sancta sunt cogitare?
Cogitatio
sancta servabit te. Ipse quoque Dominus jubet ut in
oratione dicamus: Sanctificetur nomen tuum; et tamen
hunc orationis locum sic beatus intellexisse
cognoscitur Cyprianus, ut in hac divini nominis sanctificatione,
non Deum diceret sanctificari, sed nobis
donum sanctificationis divinae conferri. In epistola
namque de dominica oratione, quibusdam praemissis,
ita loquitur: Post hoc (al.
posthaec) dicimus: Sanctificetur
non quod optemus Deo ut sanctificetur
orationibus nostris, sed quod petimus ab eo ut
nomen ejus sanctificetur in nobis. Caeterum a quo Deus
sanctificatur, qui ipse sanctificat? sed quia ipse dixit:
Sancti estote, quia et ego sanctus sum (Levit. XI, 44),
id petimus, et rogamus, ut qui in baptismo sanctificati
sumus, in eo quod esse coepimus, perseveremus, et hoc
quotidie deprecamur. Opus est enim nobis quotidiana
sanctificatione, ut qui quotidie delinquimus, delicta
nostra sanctificatione assidua
repurgemus. Si (
al. sicut)
ergo sanctificantes Christum, nos sanctificamur,
et nomen Dei sanctificari poscentes, nos donum sanctificationis
accipimus, cur exaltantes Deum, non potius
nos per intelligentiae profectum exaltari credamus?
Quod si Deum exaltantes, nos potius exaltamur (
al.
Quomodo a Christo virtus exiit, muliere fimbriam ejus tangente. Quomodo Christus nobis venire dicitur, aut in propria. Spiritus sanctus quoque immensus est. Tota Trinitas immensa.
Nam si Filius Dei ad nos locali motu descendit,
localiter de illo virtus exivit: cum enim quaedam
mulier, in profluvio sanguinis constituta (Luc. VIII,
43 et seq.), facultatibus viribusque consumptis, omnia
quae habuit propter infirmitatem finiret, et solam
infirmitatem, quam habere nollet, finire non posset,
atque a coelesti medico gratis curari desiderans,
occulte fimbriam tangens, fideli raptu sanitatis sibi
Tetigit me aliquis: nam ego novi virtutem de me
exisse. Quid igitur haec virtus quae de Domino exivit?
nunquid exeundo discessit? an ad sanandam sic
eniens potuit pervenire, ut a Salvatore localiter non
posset exire? Quod si localiter ab eo, qui virtus dicitur,
virtus exivit, dicatur qualiter virtus a virtute
discessit? Si vero talis credulitas fidei Christianae
videtur incongrua, non alium putemus illum de
Christo virtutis exitum, In mundo erat, et mundus per ipsum
(al. eum) factus est, et mundus eum non cognovit: in
propria venit, et sui eum non receperunt. Quomodo
igitur et in mundo fuisse dicitur, et in mundum venisse
firmatur? an illud est potentiae, istud gratiae
deputandum? Ita plane: secundum divinitatem namque
suam nec coelo unquam defuit, nec inferno, nec
mundo: Omnia enim per ipsum et in ipso creata
sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (Coloss. I, 16, 17);
secundum gratiam vero tunc in
mundum venit, quando pereunti mundo mira pietate
subvenit, quod etiam ipse testatur, dicens:
Deus est ubique, imo et in secreto preces audit.
Denique magisterio
suo Dominus secreto nos orare praecepit, in abditis et
secretis locis, in cubiculis ipsis, quod magis convenit
fidei; ut sciamus Deum ubique esse praesentem, audire
omnes et videre, et majestatis suae plenitudine in abdita
quoque et occulta penetrare, sicut scriptum est:
Ego Deus approximans, et non Deus de longinquo.
(Jer. XXIII, 23, 24)?
Et iterum: In omni loco oculi
Dei speculantur bonos et malos (Prov. XV, 3).
Et
quando in unum cum fratribus convenimus, et sacrificia
divina cum Dei sacerdote celebramus, verecundiae
et disciplinae memores esse debemus: non passim ventilare
preces nostras inconditis vocibus, nec petitionem
commendandam modeste Deo tumultuosa loquacitate
jactare, quia Deus non vocis, sed cordis auditor est,
nec admonendus est clamoribus, qui cogitationes videt,
probante Domino et dicente: Quid cogitatis nequam
in cordibus vestris (Matth. IX, 4)?
Et alio loco: Scient
omnes Ecclesiae quia ego sum scrutator renis et
cordis (Apoc. II, 23). » Beatus certe Cyprianus Deum,
Quid cogitatis nequam in cordibus vestris?
Et alio loco: Scient omnes Ecclesiae quia ego sum scrutator
renis et cordis. Haec autem quis nesciat a Filio
Dei dicta, sicut Apocalypsis Evangeliumque testatur?
Filius igitur (sicut sanctus asserit Cyprianus) ubique
praesens est, idem omnes audit et videt, et majestatis
suae plenitudine in abdita quoque et occulta penetrat,
nec clamoribus admonendus est qui cogitationes
videt. Huic sensui Joannis evangelistae dicta
concordant, qui dicit de quibusdam:
Quia Jesus non
credebat semetipsum illis, eo quod ipse nosset omnes
et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhibe,
ret de homine, ipse enim sciebat quid esset in homine (Joan. II, 24).
Christus nunquam suos derelinquit solos, quia eis ubique adest. Deo omnia manifesta.
Simile quiddam beatus Cyprianus etiam ad Tybaritanos
scribens de Filii Dei immensitate, testatur
his verbis: Solus non est, cui Christus in fuga comes
est; solus non est, qui templum Dei servans, ubicunque
fuerit, sine Domino non est, et si fugientem in
solitudine ac montibus latro oppresserit, fera invaserit,
fames, aut sitis, aut frigus afflixerit, vel per maria praecipiti
navigatione properantem, tempestas aut procella
submerserit, spectat militem suum Christus ubicunque
pugnantem.
Ex verbis Apostoli Christus et immensus et localis probatur. Corporalis Christi ascensus. Habitat in nobis Christus. Habitat in nobis Deus Pater. Habitat in nobis Spiritus sanctus.
Istam Christi veram humanitatem, quae localis est,
et veram divinitatem, quae immensa semper est, apostolica
quoque nobis doctrina cernimus intimari. Nam
ut Christi veri hominis corpus localiter contineri
Paulus monstraret apostolus, ait ad Thessalonicenses:
Quomodo conversi estis ad Deum a simulacris,
servire Deo vivo et vero, et exspectare Filium ejus de
coelis, quem suscitavit a mortuis Jesum
(I Thess. I,
9, 10): ipsum utique monstrans corporaliter de coelo
Nostra autem conversatio
in coelis est. Unde etiam Salvatorem exspectamus
Dominum Jesum Christum, qui reformabit (al.
reformavit)
corpus humilitatis nostrae conforme corpori claritatis
suae, secundum operationem qua potest etiam
subjicere sibi omnia (Philip. III, 20). Interim quoniam
loci opportunitas non est praetereunda silentio, attendatur
hic locus in quo Apostolus Filium dicit omnia
sibi posse subjicere, ne ( al. et ne) Pater existimetur
cuncta tanquam invalido subjecisse, dicit etiam corpus
humilitatis nostrae reformaturum conforme corpori
claritatis suae. Quod si verum est corpus Christi,
loco potest utique contineri. Hanc veritatem corporis
Christi de coelo venturi, Joannes quoque confirmat,
Ecce veniet cum nubibus, et videbit eum omnis
oculus, et qui eum compunxerunt (Apoc. I, 7). In libro
quoque Actuum apostolorum sic ejus corporalis intimatur
ascensus: Et cum haec dixisset, videntibus illis
elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
Cumque intuerentur in coelum euntem illum, ecce duo
viri astiterunt juxta eos in vestibus albis, qui et dixerunt:
Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum?
Hic Jesus, quem vidistis euntem in coelum, sic veniet
quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 9
et seq). Cum ergo caro Christi localis absque dubitatione
monstretur ( al. monstraretur), divinitas tamen
ejus ubique semper esse, Paulo testante, cognoscitur,
qui fidelibus dicit: An experimentum quaeritis ejus,
qui in me loquitur, Christus (al.
Christi )
(II Cor. XIII,
3)? Quomodo autem in eo loqui potuit, si in illo non
fuit? Vel quomodo corporaliter ascendit in coelum,
et in suis fidelibus esse praedicatur in terra, si non est
in illo divinitatis immensitas quae coelum implere
possit et terram? Nam Corinthiis Paulus dicit:
Ejusmodi habitatio non localis est, sed immensa. Cor nostrum dilatatur Deo inhabitante.
Haec utique Patris et Filii et Spiritus sancti in nobis
habitatio non localis est, sed immensa; non comprehensibilis
cogitatione, sed venerabilis fide: inhabitat
enim Trinitas in suis fidelibus, sicut tota in
singulis, sic tota in cunctis, quae nec coeli terraeque
spatio distenditur, nec universae creaturae termino
terminatur, nec per separatos homines vel (
al. et)
separata loca, particulariter separatur, nec inferno
deest, cum terrae non desit et coelo. Qui enim potuit
omnia facere, solus potest universa replere. Quisquis
Quoniam inhabitabo in illis et inambulabo (II Cor. VI, 15).
Explicetur ergo qualiter in
nobis Filius vel Spiritus sanctus inhabitet (
al. inhabitat).
Nam si haec humano more credimus metienda,
majoris est quantitatis qui habitare tantummodo dicitur,
quam ille qui etiam in nobis ambulare monstratur:
potest enim qui habitat totum implere quod
habitat; qui autem inambulare dicitur, minor utique
spatio in quo ambulat, absque dubitatione monstratur.
Sed hanc cogitationis ineptiam deterior consequetur
absurditas. Procul dubio enim cordis nostri
Os nostrum patet ad vos, o Corinthii:
cor nostrum dilatatum est. Eamdem autem
habentes remunerationem, tanquam filiis dico, dilatamini
et vos (II Cor. VI, 11). Ubi paulo post testimonium
prophetae posuit superius memoratum, dicens:
Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus,
quoniam inhabitabo in illis et inambulabo
(Ibid., 15).
Immensitas Trinitatis ex forma baptismi ostenditur. Conclusio secundi libri de immensitate divinitatis Filii Dei.
in nomine Patris et Filii et Spiritus
sancti, secundum ipsius Domini praeceptum credentes,
ubique cognoscimus baptizari. Si enim omnis
Trinitas in baptismate sanctificare creditur, omnis
utique Trinitas adesse monstratur; cum autem
ubique uno tempore per totum orbem baptisma celebratur
( al. celebretur) in nomine Trinitatis, si tota
Trinitas adest ad sanctificandum ( al. significandum),
ecce ubique mirabiliter exhibet praesentiam majestatis
immensae: quoniam solius est Dei, simul universa
complere. Si autem non tota Trinitas ubique pariter
adest, si Filius aut Spiritus sanctus putatur deesse,
Difficultas tertii libri de Passione Domini. Error Theopaschitarum. Verbum crucis pereuntibus stultitia est.
qui aperuit os mutorum,
et linguas infantium fecit (al.
facit) disertas (Sap. X,
21), ipse (sicut confidimus) dabit sermonem directum
et bene sonantem in os nostrum, tantamque huic
operi, quod per nos dignatur misericorditer operari,
Verbum enim
crucis, pereuntibus quidem stultitia est, his autem qui
salvi fiunt, virtus Dei est (I Cor. I, 8). Pereunt in
verbo crucis non solum qui putant Dei Filium quae
humana sunt in carne pati non potuisse, verum etiam
qui credunt divinitatem Filii Dei dolores vel passionem
substantialiter in cruce sensisse. Quomodo autem
verbum crucis virtus est Dei, si in cruce divina substantia
potuit infirmari? vel qualiter nos ad immutabilitatis
atque incorruptionis gratiam perducturus
( al. reducturus) est Christus, si ipse secundum divinam
Caute de Christo tractandum propter duas naturas in una persona.
Igitur quid in Christo semper impassibile, quidve
ante mortem carnis passibile fuerit, tractaturi, primitus
libello huic inserenda duximus, quae de uno
Christo Deo homineque credimus et tenemus: ne
quis, cum in uno Christo coeperimus ea quae ad proprietatem
Recta fides de divinitate Filii Dei. Alia persona Patris, alia Filii in una natura. Christus unigenitus Dei, plenus gratiae et veritatis.
Credimus igitur Dei Filium, ante omne prorsus initium,
hoc est, sine aliquo suae nativitatis initio, de
Patris substantia genitum, Deum de Deo, Dominum
de Domino; non ex nihilo, quia de Patre; non nuncupativum,
quia nomen habet ex veritate naturae;
non ex alia natura, quia non aliquid fuit coaeternum
Deo, unde origo Filio praestaretur. Nec posteriorem
Filium eo qui genuit, nec minorem, sed Alius est qui testimonium
perhibet de me, et scio quia verum est testimonium
quod perhibet de me (Joan. V, 32). Et ut ostenderet
quem alium diceret, post pauca subjecit: Qui misit
me Pater, ipse testimonium perhibet de me (Ibid., 37).
Alio loco similiter suam personam Patrisque discernens:
Non sum
(inquit) solus, quia Pater mecum est
(Joan. VIII, 16).
Ad hanc distinctionem geminae personae,
et professionem unius substantiae in Patre et
Filio perdocendam, ipse Filius dicit: Qui credit in
me, non credit in me, sed in eum qui misit me: et qui
videt me, videt eum qui me misit (Joan. XII, 44). Unus
est igitur Filius ex Patris natura genitus, qui ideo
Unigenitus dicitur, ut ex proprietate paternae naturae,
unus et genitus demonstretur. Sed hic qui Unigenitus
ex Patre naturaliter dicitur, sicut inseparabilis
est unitate naturae, sic inconfusibilis permanet proprietate
personae. Ob hoc se tantummodo Dei Filius
Unigenitum nominat dicens: Sic enim dilexit Deus
mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis
qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 16).
Et paulo post: Qui credit in
eum, non judicabitur; qui autem non credit, jam judicatus
est, quia non credit in nomine unigeniti Filii
Dei. De solo quippe Filio Joannes protestatur et
dicit:
Filii Dei adoptivi differunt non nominibus, sed muneribus, non vita, sed gloria.
Etenim in filiis Dei qui non de Dei Patris natura
subsistunt, adoptivae communio dignitatis diversitatem
Alia claritas
solis, et alia claritas lunae, et alia claritas stellarum:
stella enim ab stella differt in claritate, sic et
resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41); et his tamen
omnibus, pro illa potestate quam eis dedit filios Dei
fieri, simul dicetur dextris:
Christus exinanivit seipsum, et tamen plenus gratiae veritatisque permansit.
cum in forma
Dei esset, non rapinam arbitratus esse se aequalem
Deo, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II, 6):
aequalitatem enim Dei veri Deus verus
non rapuit, quam unitate naturali sempiternus cum
genitore possedit. Idcirco unigenitus Dei Filius, etiam
quando formam servi accipiens semetipsum exinanivit,
plenus gratiae veritatisque permansit. Vidimus,
inquit Joannes, gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti
a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. I, 14).
Hoc est utique, quod in uno eodemque semetipsum
al. quo) procul dubio plenitudinis nomen,
ut divinitatis esse monstretur, Apostolum de
Christo loquentem pariter audiamus: Quia in ipso
inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et
estis in illo (al. illa)
repleti (Coloss. II, 9, 10). Quae
autem sit quae in Christo inhabitat plenitudo divinitatis
Joannes ostendat ( al. ostendit):
Verbum, inquit,
caro factum est, et habitavit in nobis
(Joan. I, 14). De
ista plenitudine Baptista Joannes nos asserit accepisse,
dicens: Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus,
et gratiam pro gratia.
In uno Christo duae naturae, non confusae, sed unitae.
Unus igitur idemque Christus Dei et hominis Filius,
Nos autem praedicamus
Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum,
gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis
atque Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I, 23, 24),
et ut in infirmitate susceptionis
humanae magnitudinem divinae virtutis monstraret
adjecit:
Mediatorem decebat duas habere naturas. Deus homo factus est, absque sui mutatione.
Hic autem, dum nostrae redemptionis commercium
gereretur, pleno veroque homini plenum verumque
Deum decebat uniri: sic tamen, ut in unitate personae,
nec in homine Deus, nec homo posset in Deo
confundi: nunquam enim quisquam hominum ad vincendum
humani generis inimicum fuisset idoneus, si
in Mediatore Dei et hominum, homine Christo Jesu,
aut aliquid fuisset hominis minus, aut homo a Deo
susceptus, divina fuisset susceptione consumptus;
non autem humana natura poterat in reparatione
consumi, cujus pars damnata non consumetur aeternitate
supplicii. Cum autem poenae sit consumere,
gratiae reparare, Redemptor humani generis, plenus
( al. plenius) confitendus est Deus, plenum suscipiens
Videte quia ego
sum et non sum mutatus (Malach. III, 6). De quo etiam
Paulus beatum David cecinisse commemorat: Mutabis
eos, et mutabuntur, tu autem idem ipse es (Hebr.
I, 12; Psal. CI, 28). Unus ergo idemque Christus, in
eo quod plenus gratiae, nihil minus habens humanae
naturae, plenus homo natus est ex homine; et in eo
quod plenus veritatis, nihil minus paternae divinitatis
habens, Deus plenus generatur ex Patre. Nam non
erat plenus gratiae Unigenitus a Patre, si in Dei Filio
minus fuit aliquid hominis; nec erat plenus veritatis,
si in eodem hominis filio minus fuit aliquid deitatis.
ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum
reciperemus
(Galat. IV, 5), totus est regnans
in sinu Patris, totus semetipsum formans in utero
Virginis.
Christus totus in Patre et totus in utero matris. Christus in se dives, propter nos egenus factus est.
Sapientia aedificavit sibi
domum [Prov. IX, 1] ), totus in Patre sempiterno, totus
in homine suscepto, totus in coelo, totus in mundo,
totus etiam in inferno: sic in se totum hominem
verus Deus et summus accepit, et sic plenitudo divinitatis,
veritate divinae humanaeque substantiae inconfusibiliter
permanente, semetipsum pleno conjunxit
homini, ut unitate deinceps in aeternum manente
personae, nec homo Christus a sua divinitate, nec
idem Deus Christus a sua posset humanitate disjungi.
Hoc enim infirmitatis nostrae medela poscebat, ut
Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quia
propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius
paupertate vos divites essetis
(II Cor. VIII, 9). Hoc
igitur personae inseparabilis unitas, in qua Deus et
homo unus est Christus, fecit ut et homo Christus
per gratiam nasceretur ex Deo, salva veritate ac plenitudine
humanae naturae, et idem Deus Christus voluntarie
pateretur in carne, salva impassibili plenitudine
divinae substantiae. Quoniam sicut unus est
de quo Apostolus dicit: Quorum patres, ex quibus
Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus
benedictus in saecula (Rom. IX, 5); sic unus est de
Nam etsi crucifixus est ex
infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4).
Unus est igitur Christus, in quo crucifixo vera fuit infirmitas
carnis, et in quo vivente virtus verae claruit
deitatis; quod humanum est, habens Deus in veritate
humanae naturae, et quod divinum est, habens homo
in veritate divinae substantiae. Hinc incomprehensibilis
in cruce, inviolabilis in vulnere, impassibilis in
passione, immortalis praedicatur in morte.
Christo passo, non est Deus compassus.
Christo igitur in carne passo, et vos eadem scientia
armamini
(I Petr. IV, 1). Qui, si sciret Christi divinitatem
fuisse passibilem, suffecisset ut diceret:
Christo igitur passo,
nec addidisset, in carne. Sed
quoniam noverat, in uno eodemque Christo, et passibilem
ante mortem fuisse humanam naturam, et
impassibilem semper divinam manere substantiam,
propterea Christum passum fatetur in carne, cujus
divinitatem noverat prorsus impassibilem permanere.
Divinitas Christi, etsi passibilem carnem suscepit, impassibilis tamen permansit, quia est immutabilis.
Sed forsitan dicetur Christum ideo in carne passum
praedicari, quia divinitas, quae ante carnem pati
non potuit, passibilem suscipiens carnem, passionem
quoque cum carne persensit, quia pro susceptione
passibilis carnis, ipsa impassibilis in passione permanere
non potuit. Quod si ita est, primum mutabilis
asseritur divinitas Christi, et Apostolo contradicitur,
qui Filium Dei Jesum Christum immutabilem
praedicans, evidenter Corinthiis dicit: Dei enim Filius
Jesus Christus, qui in vobis per nos praedicatus
est, per me, et Sylvanum et Timotheum, non fuit Est
et Non, sed Est in illo fuit (II Cor. I, 19). Quod ut
ipsum Est prorsus immutabile demonstraret, denuo
Tu in principio, Domine, terram fundasti,
et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt,
tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum
veterascent; et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur;
tu autem idem es (Hebr. I, 10, 11). Quid autem
est idem esse, nisi immutabilem esse? Sicut de se
ipse testatur, dicens: Ego sum qui sum; et dices filiis
Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14). Quod
si quis inter Patrem Filiumque divinitatis cupiens
differentiam demonstrare, locum istum quo dictum
est: Ego sum qui sum, personae solius Patris asserat
convenire, primum meminerit, quia Patrem Moysi
apparuisse fatebitur; deinde, quia si ibi in propria
substantia Pater apparuit, ergo Pater visibilis fuit.
al. acceperit).
Deus invisibilis in se, per subjectam creaturam visibiliter apparuit. Sicut Pater est immutabilis, ita et Filius.
Ego sum
qui sum, nec sic Filius ab aequalitate immutabilitatis
paternae creditur secernendus. Quoniam, sicut Pater
dicit: Ego sum qui sum, sic de Filio dicit Apostolus,
sicut supra posuimus: Non fuit, Est et Non, sed Est
in illo fuit. Et rursum:
Tu autem idem es. Cum itaque
Propter unitatem personae Dominus gloriae dicitur crucifixus et auctor vitae interemptus.
Per hanc unitatem personae Dominus gloriae asseritur
crucifixus, dicente beato Paulo: Si enim cognovissent,
nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8).
Propter hanc unitatem personae auctor
vitae dicitur interemptus, sicut in Actibus apostolorum
Petrus Judaeos increpat dicens: Et petistis virum
homicidam donari vobis, auctorem vero vitae interemistis (Act. III, 14, 15).
Quis autem quemlibet
hominem vitae auctorem diceret, nisi pro nobis Deus
hominem suscepisset? Ex quo igitur Deus vitae auctor
hominem in unitatem personae suscepit, ex eo ille
Spiritus sanctus
superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi,
ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius
Dei (Luc. I, 35). De quo etiam paulo superius eidem
( al. idem) Virgini dicit:
Ecce concipies in utero, et
paries Filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit
magnus, et Filius Altissimi vocabitur (Ibid., 31). Non
solum vero Filius Dei, secundum id quod natus est
de homine, dictus est Christus, verum etiam homo
ille Deus dicitur, Thronus tuus, Deus, in saeculum
saeculi, virga aequitatis, virga regni tui. Dilexisti
justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te
Deus, Deus tuus oleo exsultationis, prae participibus
tuis (Psal. XLIV, 7, 8).
Unctio quoque ad hominem referenda, potius quam ad Deum.
Hanc autem unctionem ad hominem potius referendam,
beatus Petrus ostendit dicens: Jesum a Nazareth,
quem unxit Deus Spiritu sancto et virtute (Act. X, 38).
Quae igitur a Nazareth, nisi humana in
Christo natura potuit praedicari? Nam intantum a
Nazareth, non divinitas Christi, sed humanitas praedicatur,
Quem scripsit Moyses
(inquit) et prophetae, invenimus
Jesum filium Joseph a Nazareth (Joan. I, 46). Hic igitur
qui Spiritu sancto unctus dicitur, Deus Davidico
carmine nominatur; qualiter autem homo ille habere
potuit Dei nomen, nisi quoniam a Deo susceptus
unam cum eo possedit nominis dignitatem? Sed si in
eo quod dicitur: Unxit te Deus, Deus tuus (Psal. XLIV,
8), divina creditur accipienda natura, in qua putatur
Filius a Deo unctus, eguit profecto Deus verus sanctificationis
munere, priusquam homo verus idem nasceretur
in carne.
Nihil medium inter Patrem et Filium, per quod Filius ungeretur. Christum secundum carnem unxit Deus.
Jesum enim
a Nazareth, hoc est, Filium
Dei secundum carnem, sicut beati Petri manifestat
assertio, unxit Deus Spiritu sancto et virtute. Quod
si homo Christus sine sancti Spiritus gratia plene
sanctificari non potuit, superflua dicetur collatio illius
unctionis. Si autem sine sancto Spiritu plene
sanctificari potuit, et plenam sanctificationis gratiam
sine Spiritu sancto quem Pater sanctificavit, et misit in
mundum (Joan. X, 36), et qui de seipso dixit:
Et
ego sanctifico meipsum (Joan. XVII, 19); et in quo
sancti Spiritus sanctificatio similiter agnoscitur, quoniam
unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute,
quomodo
quis Spiritum sanctum minorem Patre vel
Filio audet dicere, sine quo sanctificationis perfectionem
videt constare non posse? Quid autem dubitatur
olei nomine Spiritum sanctum demonstratum,
cum David et Petrus, tam olei quam Spiritus sancti
vocabulo, unum praedicent unctionis Dominicae sacramentum?
David enim dicit: Unxit te Deus, Deus
tuus oleo exsultationis, prae participibus tuis, et utique
hominem significat, cum participes nominat: nam illa
divinitas Filii Dei nullius creaturae habet participium,
quia cum creatura non habet naturale consortium:
Jesum a
Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto et virtute (Act. X, 38).
Et tamen ille Jesus a Nazareth Deus
in psalmo dicitur: unde, quaeso, nisi quoniam Deus et
homo unus est Christus? Et ideo manente in unitate
personae naturali hominis et Dei inconfusa et inseparabili
veritate, sicut Deus Christus in homine
nomen hominis sumpsit, sic idem homo Christus in
Deo vocabulum deitatis accepit.
Christus non coeleste, sed humanum corpus assumpsit. Unus idemque Christus et Filius hominis est et Filius Dei.
Nemo
ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius
hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Quod si coeleste
corpus, et non humanum suscepisse credendus est
Christus, quomodo veritate Davidici psalmi vaticinatio
fulcietur, ubi scriptum est: Ut inhabitet gloria in
terra nostra, veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV,
10, 12)? Christum autem quis negare audeat veritatem,
cum ipse se hoc nomine nuncuparit, dicens:
Ego sum via, veritas et vita
(Joan. I, 6)? Si veritas
igitur de terra orta est, quomodo secundus homo de
coelo coelestis, nisi quoniam a Dei Filio suscepta materies
terreni corporis, in coeleste nomen transiit per
consortium deitatis? Et quomodo rursus Filius hominis
descendit de coelo, nisi quia Filius Dei non locali
motu, sed pietatis descendit affectu? qui sicut in
carne suscepta ex homine dignatus est nasci, sic pro
una Dei suscipientis, et hominis suscepti persona,
qui Dei Filius erat, dignatus est hominis Filius
nuncupari. Ad hanc unitatem personae, sine ulla
confusione utriusque substantiae cognoscendam Christus
discipulos interrogat, dicens: Quem
me
dicunt homines esse filium hominis (Matth. XVI, 13)?
Cumque illi opinionem vulgi protinus indicarent,
Vos autem quem
me esse dicitis? me utique filium hominis? Ibi jam
Petrus apostolus, revelationis divinae firmamento
subnixus, generalis salutis confessus est sacramentum:
Tu es,
inquit, Christus Filius Dei vivi. Quid est
hoc? Quantum ad ignaros, congruit interrogationi
responsio? Petrus enim de Filio hominis interrogatur,
et ipse Dei Filium confitetur. Nunquid interrogantem
Jesum minus audivit, aut ipse veritatem in
confessione non tenuit? Absit: quomodo enim error
Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et
sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in
coelis. Etiam ipse Christus Dei se utique jam confessus
est Filium, cum a Patre suo, qui est in coelis,
Petro asseruit revelatum. Nec hoc tamen otiose praetereundum
existimo, quod Christo primum se Filium
hominis nuncupanti Petrus dicit: Tu es Christus
Filius Dei vivi: etenim Dei Filius, carnis humilitate
suscepta, debuit in se sacramentum magnae pietatis
Si mihi non vultis credere, vel
operibus credite (Joan. X, 38). Unus ergo atque idem
Christus, qui infirmitate humana passionem pertulit,
et miracula beneficiorum omnipotentia virtutis divinae
perfecit.
In Christo duae naturae, sine confusione et mutatione. In Christo totus homo ex vera anima et carne. Ex resuscitatione Lazari probatur in Christo anima, caro et divinitas. Divinitas nec ab anima perturbata, nec a carne moriente discessit.
Ab ipso namque conceptionis virginalis exordio,
sic in Christo personalis unitas mansit, et utriusque
naturae inconfusa veritas perduravit, ut nec homo a
Deo divelli, nec Deus a suscepto posset homine separari;
nec tamen Deus hominem consumeret, net homo
Deum in aliquo permutaret; et licet in Christi
morte carnem morientem fuisset anima desertura,
divinitas tamen Christi, nec ab anima nec a carne
posset separari suscepta. Igitur quia totum hominem
Deus ille suscepit, ideo totius hominis in se passiones
in veritate monstravit, et animam quidem
rationalem habens, quidquid fuit infirmitatis animae
fremuit
spiritu, et turbavit seipsum; idemque verus in carne
humana Christus cum dixisset: Ubi posuistis eum?
Dicunt ei: Domine, veni, et vide, et lacrymatus est
Jesus (Joan. XI, 33-35). Idem quoque verus in divina
natura Christus, nec animam suam, cum semetipsum
turbaret, deseruit, quia ipse semetipsum turbavit;
nec a carne sua, cum fleret, abscessit, quia Jesus lacrymas
fudit, et tamen ipsa in anima carneque divinitas,
immutabilis atque impassibilis manens secundum
divinam naturam, nec lacrymas proferre, nec
turbationem potuit in amici morte sentire. Sic etiam
passione propinquante, Christus secundum animam
turbatur, ipso dicente:
Christus demonstrat in se utriusque naturae veritatem. Una est Christi persona, licet non sit unica natura.
Qui ad demonstrandam in se et veram mortalitatem
hominis, et veram immortalitatem deitatis, Judaeis
dicentibus: Quod signum ostendis nobis, quia
haec facis? Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum
hoc, et in tribus diebus excitabo illud (Joan. II,
18, 19). Quod autem fuerit illud templum, sanctus
evangelista monstravit, dicens: Ipse autem dicebat
de templo corporis sui (Ibid., 21). Ostensa est igitur
et veritas humanae substantiae, quam Judaei possent
in Christo, ipso volente, solvere; et veritas divinae
al. quia) Christus templum sui corporis
poterat suscitare: quando enim mortuo Christo anima
deseruit carnem, tunc solutum est illud templum,
quod fuit ex anima carneque constructum; et cum
anima reverteretur ad carnem, tunc est illud templum
die tertia suscitatum: et tamen propter unam
Christi Dei hominisque personam, idem mortuus est
in corpore suo, qui suscitavit templum corporis sui.
Sic dorsum suum posuit ad flagella, maxillas
suas ad palmas, faciem autem suam non avertit a
confusione sputorum (Isai. L, 6), haec omnia Deus in
Nam et ego quod
donavi, si quid donavi, propter vos in persona
Christi (II Cor. II, 10); et quamvis una sit in Christo
persona, non una tamen in Christo substantia: quia
sic verus Deus verum suscepit hominem, ut in veritate
humanae susceptionis veritatem non amitteret
deitatis; et sic dignatus est fieri quod ante non erat,
ut non desisteret esse quod semper erat, sic etiam
voluit unam cum homine personam Deus habere, ut
licet non alius esset Christus Deus, et alius Christus
homo, verus tamen Deus permaneret in homine, et
verus homo permaneret in Deo; atque ita in uno
In Christo quae carnis erant aut animae, non sunt deitati ascribenda. Non est divinitas ullatenus compassa vel contristata. Probatur Scripturae testimoniis.
Non autem tunc nata est Christi divinitas in se,
cum nata est pro nobis in carne. Fuit infans Verbum
secundum carnem, et fandi non habuit facultatem;
sed idem Verbum Deus nullo unquam potuit
coerceri silentio, quia ipse est Patris sempiterna locutio.
Crescebat puer aetatis accessu, sed quia in
Deo nulla est aetas, in puero crescente non crescebat
divina majestas. Sapientia quoque novimus Christum
secundum animam profecisse; sed sapientia
al. item) etiam secundum
susceptam animam Deus tristis fuit; sed qui in anima
tristitiam sensit, cum anima tristitiam sentire non
potuit. In sua Deus anima suam voluit esse tristitiam,
et in sua carne suam Deus esse voluit passionem,
quia totus in toto homine permanens inseparabilis
Deus, nec animae tristanti defuit, nec carnem suam
in passione deseruit; sed in Christo tristi et passo,
licet a deitate separari non posset patiens et tristis
humanitas, in toto tamen homine tristi non est divinitas
al. tristata), et in homine toto patiente
non est divina natura compassa; sicut moriente
carne, non solum deitas, sed nec anima
Christi potest ostendi commortua: aliud est enim
in carne passum Deum dicere, aliud carni praedicare
compassum; aliud in anima contristatum, et aliud
cum anima tristatum ( al. contristatum). Passus est
Deus in homine, quia una est Dei hominisque persona;
non est compassus Deus homini, quia in uno
Christo non est confusa Dei hominisque substantia.
Quod evidentibus Scripturarum potest testimoniis
comprobari, ut cognoscatur ita tristitiam passionemque
Sedete hic, donec vadam illuc, et orem; et assumpto Petro
et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus
esse
(Matth. XXVI, 36). Marcus vero sic posuisse
cognoscitur: Et veniunt in praedium, cui nomen
Gethsemani, et ait discipulis suis: Sedete hic, donec
orem: et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem
secum, et coepit pavere et taedere (Marc. XIV, 32).
In retributione erunt justi sicut angeli Dei.
Non ignoro, quam maxime nunc nostrae congruere
sponsionis ( al. responsionis) officio, ut non solum
Jesum contristari et
moestum esse; Marcus,
pavere, taedereque commemorat.
Dicant igitur quibus in Christo displicet animae
humanae susceptio, utrum tristitiam, moerorem, taedium
et pavorem, divinitati an carni existiment deputanda?
Et si quidem carnis haec fuisse responderint,
ab omnibus passionum generibus erit excepta
divinitas, quae particeps passionum carnis non fuit,
licet susceptae carni nec in passione defuerit; si autem
deitatem Christi asserunt tristitia, moerore, taedio
et pavore concussam, passibilem dicentes deitatem,
al.
quem) passioni subjacere pronuntiant: hoc enim nostris
sunt animabus angeli quam maxime potiores,
quia sicut a peccatis, ita sunt a passionibus alieni.
Quod etiam recte se colentibus et sancte conversantibus
in retributionem Dominus repromittit, dicens:
Erunt sicut angeli Dei in coelo
(Matth. XXII, 30). Tunc
utique, cum secundum beati Pauli testimonium corruptibile
hoc et mortale ita induetur incorruptione
et immortalitate, ut corruptio incorruptionem possidere
non possit, quae non solum in peccato consistit,
sed etiam in infirmitate, quae praevaricatori ex poena
cognoscitur accidisse peccati. Nam peccato nos et
infirmitate tunc omnimodis carituros Apostolus testatur
Tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta
est mors in victoria. Ubi est, mors, contentio tua?
Ubi est, mors, stimulus tuus? Stimulus autem mortis
peccatum est (I Cor. XV, 54, 55, 56). Absorpta ergo
morte in victoria, nulla erit animae carnisve corruptio,
quoniam cum a nobis amota fuerit omnis iniquitas,
nulla remanebit infirmitas. De talibus utique dicit
Isaias: Gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet
ab eis dolor et gemitus (Isai. XXXV, 10). De his etiam
Joannes in Apocalypsi loquitur:
Occurritur objectioni de eo quod David dicit: Minorasti eum paulo minus ab angelis.
An illud objiciendum putant, quod David dicit de
Filio hominis: Domine, quid est homo, nisi quod
memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Minorasti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 5, 6).
Sed advertant Paulum apostolum hunc locum ad
mortis humanae intelligentiam referentem, ita ut istam
minorationem non solum naturae humanitatis
assignet, quin etiam divinitatem Christi a consortio
passionis et mortis exceptet. Ita namque ad Hebraeos
loquitur: Eum autem, qui modico quam angeli minoratus
est, videmus Jesum, propter passionem mortis,
gloria et honore coronatum, ut sine Deo pro omnibus
gustaret mortem (Hebr. II, 9); non autem hic Christum
divisit Apostolus, sed ostendit in uno Christo
quae substantia passibilis et mortalis fuerit, quae autem
impassibilis et immortalis permanserit.
Tristitia et similes affectus ad animam pertinent.
Sed nunc ostendendum a nobis est passionem tristitiae,
Tristis est,
inquit, anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38).
Quis autem ambigat, nec in divinitatem posse tristitiam
cadere, nec ad carnis officium pertinere? Animae
al. dicens):
Quare tristis es, anima mea,
et quare conturbas me (Psal. XLI, 12)? Anima tristatur,
ipsa turbatur. Ideo et ipse Salvator, ut ostenderet
perturbationem istam non carni, sed animae deputandam,
sic discipulos suos consolatur, cum de
futuro ejus contristarentur abscessu: Non turbetur
cor vestrum, neque formidet (Joan. XIV, 1). Ad eosdem
denuo sic loquitur: Nunc vado ad eum qui me
misit, et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? sed
quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum (Joan. XVI, 5).
Quis carni vel divinitati audeat
assignare, quod ad officium cordis Dominus dicit
proprie pertinere? Nam cum superius dixerit:
Non
turbetur cor vestrum, neque formidet, ubi proprie cordis
nomine humanam animam demonstravit, ac
deinde dixerit:
Gaudium in anima Christi. Desiderium. Infirmitates Christus accepit, ut in nobis virtutem perficeret. In Christo potestas ponendae et resumendae animae.
Gaudium quoque in sua Salvator anima demonstravit,
cum discipulis de Lazaro diceret: Lazarus
amicus noster mortuus est: et gaudeo, ut credatis,
quia non eram ibi (Joan. XI, 14). Substantia hominis
utique gaudebat in Christo, quae pro naturali consortio
gaudium jam habuit de Lazaro suscitando: simul
ut et discipuli verum Deum intelligerent in homine,
quem cognovissent etiam longe posita non latere.
Atque ut omnia in se Christus animae officia demonstraret,
etiam desiderium a sua anima fieri, noluit
alienum, dicens discipulis: Desiderio desideravi hoc
pascha manducare vobiscum, antequam patiar
(Luc. XXII, 15).
Nemo potest haec omnia vel naturae
deputare carnis, vel substantiae deitatis, quoniam
caro nec vivere potest per semetipsam, nec sentire,
nec tristari, nec desiderare, nec metuere, nec moerere.
Deitas nihil metuit, quoniam omnium dominatur;
in nullo tristatur, quoniam ei nihil passionis
infertur: in nullo metuit, quia nulla est illi naturalis
infirmitas; nihil desiderat, quia omnia potest, et
omnia possidet. Haec ergo cuncta in anima quam susceperat
pertulit Christus, ut veram totamque in se,
cum suis infirmitatibus, hominis demonstraret accepti
substantiam; et infirmitatibus, quas pro infirmis
accepit, virtutem perficeret, quam infirmis attribuit.
Qui et hominis carnem propterea mortalem
habuit, ut mortalibus plenam conferret immortalitatis
vulneratus
est propter iniquitates nostras (quod proprium
carnis fuit: quippe cum jam defuncti latus lancea
percuteret miles), ita infirmatus est propter peccata
nostra (Isai. LIII, 5) (quod est animae, cujus pro nobis
infirmitates suscepit). Hujus animae ponendae ac
resumendae habens plenissimam potestatem, dicebat:
Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam
meam, et iterum sumam eam: nemo tollit eam a me,
sed ego pono eam a meipso: potestatem habeo ponendi
eam, et
(al. sed) potestatem habeo iterum sumendi
eam: hoc praeceptum accepi a Patre meo (Joan. X,
17, 18). Quaero in hoc loco ab his qui in Christo humanam
Potestatem habeo ponendi animam
meam; dum carnem vocabulo animae nuncupat,
carni sine dubio cunctas etiam infirmitates assignat
Anima mea turbata est; dum dicit:
Tristis est anima mea usque ad mortem.
Cum ergo non
dixerit Christus: Tristis sum usque ad mortem, sed
dixerit: Tristis est anima mea usque ad mortem; nec
dixerit: Turbatus sum, sed: Anima mea turbata est;
has utique passiones carnis esse monstravit, divinitatem
vero suam impassibilem omnino perdocuit.
Quod si forte substantiae carnis hanc tribuunt potestatem,
tanquam caro de divinitate dixerit: Potestatem
habeo ponendi animam meam, tantumne eos divinam
Christi delectat minorare substantiam, ut eam
carnis suae potestati subjiciant, ut ipsa obedierit
carni, cum ei caro debuerit famulari?
Sola divinitas plenam habet potestatem.
Illa ergo vox qua dictum est:
Potestatem habeo ponendi
animam meam, totius hominis esse credenda
est. Sicut enim totus semetipsum
Vera in Christo anima.
Adhuc autem veram se Christus animam suscepisse,
tam nomine dignatur monstrare quam opere,
dicens: Majorem hac dilectionem nemo habet, quam
ut animam suam quis ponat pro amicis suis (Joan. XV,
13). Unde sciens Petrus animam Christi proprio
substantialique vocabulo nuncupatam, ne quisquam
putaret a Domino carnem nomine forsitan animae designari,
perfectae imitationis, quam fuit postmodum
accepturus, cupiens sectari virtutem, dicenti Domino
(
In Christo verae fuerunt infirmitates humanae, sed voluntariae. Non dicitur corpus Jesu positum in sepulcro, sed Jesus, quia ibi erat divinitas.
Quocirca, quia manifesta (
al. manifeste) Scripturarum
attestatione probatum est dilectionem deesse
ubi solum corpus ponitur, ibi autem caritatem esse
ubi anima cum corpore ponitur, Christus ex Virgine
plenus credendus est Deus et plenus homo, id est
anima rationalis et caro. Et sicut fidei catholicae veritas
Christus surgens a mortuis jam non moritur:
et mors ei ultra non dominabitur. Quod enim mortuus
est peccato, mortuus est semel; quod autem vivit, vivit
Deo
(Rom. VI, 9). Quis autem ignoret Christum
nec in anima nec in divinitate, sed in solo corpore
mortuum et sepultum? Quod evidenter Joannes his
verbis ostendit: Post haec autem, inquiens,
rogavit Pilatum
Joseph ab Arimathaea (eo quod esset discipulus
Jesu, occultus autem propter metum Judaeorum), ut
tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo et
tulit corpus Jesu. Venit autem et Nicodemus, qui venerat
ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae
et aloes, quasi libras centum. Acceperunt ergo
corpus Jesu, et alligaverunt eum (al.
Unitas personae Christi ex verbis Apostoli.
Hanc in Christo unitatem personae servans Apostolus,
sic Corinthiorum in fide veritatis confirmat Ecclesiam:
Tradidi enim vobis imprimis, quod et accepi,
quia Christus mortuus est pro peccatis nostris
secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit
(al. surrexit )
tertia die secundum Scripturas (I Cor. XV, 3, 4).
Mortuum dixit non corpus
Christi, sed Christum, ut unitatem personae Dei hominisque
servaret; ut autem substantialem proprietatem
deitatis et humanitatis ostenderet, alio loco
(sicut superius jam posuimus) dicit:
Nam etsi crucifixus
est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II
Cor. XIII, 4). Attendenda est apostolicorum virtus
praeclara dictorum. Si enim Paulus dixisset de
Christo, quia
Propter unitatem personae in Christo, mortuus dicitur Filius Dei. Non sunt Christi infirmitates ejus deitati ascribendae.
Rursus pro unitate personae in Christo firmissime
commendanda sic Paulus scribens Romanis ponit
( al. posuit), dicens de Deo:
Qui Filio proprio non
pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (al.
eum
) (Rom. VIII, 32). Atque ut illa traditio voluntaria
ex potestate Filii monstraretur effecta, Filium
quoque pro nobis se memorat tradidisse, dicens
Quod autem nunc vivo in carne, in
fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum
pro me (Gal. II, 20). Sed ut ostenderetur quid
in Christo potuerit tradi, prophetice dicit liber Job:
Terra tradita est in manus impii
(Job. IX, 24). Et tamen
pro unitate personae, non solum humanitatem
Christi, sed Christum traditum tenet et confitetur
Ecclesia, quoniam in illa traditione, salva proprietate
utriusque naturae, nec homo susceptus separari potuit
a Deo, nec Deus potuit ab homine segregari suscepto.
Sicut ergo passionem mortis et mortem propter
unitatem personae, Dei quidem Filio Scriptura
prorsus assignat, et tamen deitatem impassibilem al. persenserit)? Propter
quod divinitus inspiratus perfidis ac mortiferis cogitationibus
Isaias obnititur, dicens: Deus aeternus,
Deus qui fecit fines terrae, non esuriet, neque laborabit,
neque inveniri potest prudentia ejus praestans
esurientibus vires, et non dolentibus moerorem. Esurient
enim juvenes, et laborabunt adolescentes, et electi
sine viribus erunt. Qui vero exspectant Dominum exsultabunt
cum virtute, producent pennas sicut aquilae,
current et non laborabunt, ambulabunt et non esurient (Isai. XL, 28 et seq.).
Ipse quoque Panis qui de coelo
descendit credentibus in se perfectam satietatem
veraciter repromittit dicens:
Non ascribitur timor Joanni; ergo nec debet ascribi deitati. Quae servis accipientibus nemo potest adimere, Domino largienti nemo conetur auferre.
Non timet Joannes, qui dicit:
Timor non est in
caritate, nam perfecta caritas foras mittit timorem;
qui autem timet non est perfectus in caritate (I Joan.
IV, 18). Audierat enim a Domino:
Nolite timere eos
qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28).
Timorem nullus audet ascribere
In Deo sperabo, non timebo quid
faciat mihi homo (Psal. LV, 11); idemque confidenter
ingeminat: Dominus illuminatio mea et salus
mea, quem timebo? Dominus defensor vitae meae, a
quo trepidabo (Psal. XXVI, 1, 2)? Et ipse Dominus
apostolis dicit: Non turbetur cor vestrum, neque formidet (Joan. XIV, 27).
Idem denuo, Gaudete, inquit,
quia ego vici mundum
(Joan. XVI, 33). Exspectantes
igitur eum, fortitudinem sumunt, pennas producunt
quibus ad coelestia subleventur, currentes nesciunt
laborem, ignorant ambulantes esuriem, in tribulatione
non patiuntur angustiam, morientes retinent
vitam, tristes quidem videntur, tamen semper gaudentes
exsultant, egeni divitias pluribus conferunt,
Nomina Filii Dei quoad ejus divinitatem. Homo Christus quia propria peccata non habuit, aliena portavit. Plena humanitas Christi.
Dei enim Filius Verbum, et Sapientia Patris, ipse
est salus de qua propheta dicit: Salus nostra cito
veniet (Isai. XLVI, 13). Ipse virtus et sapientia:
Christus
enim Dei virtus et Dei sapientia (I Cor. I, 24).
Ipse saturitas, quia panis est qui de coelo descendit (Joan.
VI, 58). Idem
via, ipse
veritas, ipse
vita. Idem gaudium
et laetitia nostra, de quo propheta dicit:
Et factum est
mihi verbum tuum in gaudium et laetitiam cordis mei (Jerem. XV, 16).
Ipse lumen verum, quod illuminat
omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan.
I, 9). His nominibus superius designatis incommutabilis
Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes.
Propter quam causam non confunditur fratres
eos vocare, dicens: Nuntiabo nomen tuum fratribus
meis
(Hebr. II, 11, 12; ps. XXI, 23). Isaias etiam propheta,
pietatis hujus taliter effectum praenuntiat, ut hominis
in eo nomen evidenter ostendat, haec dicens:
Non sensit caro Christi corruptionem in sepulcro, nec anima ejus poenam in inferno. Justa Dei ultio de peccato primi hominis. Salva per Christum et caro et anima hominis. Christus condoluit et compassus est nobis.
Restabat tamen, ad plenum nostrae redemptionis
effectum, ut illuc usque homo sine peccato a Deo susceptus
descenderet, quousque homo separatus a Deo
peccati merito cecidisset, id est ad infernum, ubi
solebat peccatoris anima torqueri, et ad sepulcrum,
ubi consueverat peccatoris caro corrumpi; sic tamen
ut nec Christi caro in sepulcro corrumperetur, nec
inferni doloribus anima torqueretur, quoniam anima
immunis a peccato non erat subdenda supplicio, et
carnem sine peccato non debuit vitiare corruptio.
Nam quia peccans homo meruit in seipso per supplicium
dividi, quia maluit a Deo qui dividi non potest
praevaricationis reatu disjungi, propterea factum est
Per hominem mors, et per hominem resurrectio
mortuorum: et sicut in Adam omnes moriuntur,
ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21,
22). Idem homo Christus est, qui pro nobis et pontifex
factus est dum semetipsum passioni obtulit, et hostia
factus est dum passionem ipse suscepit. Huic dicitur:
Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem
Melchisedech
(Psal. CIX, 4). Et sacerdos tamen, et
hostia, humanae naturae tam officia cognoscuntur esse
Non enim habemus pontificem qui non possit
compati infirmitatibus nostris (Hebr. IV, 15); et ut
se de natura humana loqui doceret, adjecit:
Tentatum
autem per omnia pro similitudine, absque peccato;
et paulo inferius subdidit: Omnis enim pontifex ex
hominibus assumptus pro hominibus constituitur in his
quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro
peccatis, qui condolere possit his qui ignorant et errant,
quoniam et ipse circumdatus est infirmitate (Hebr.
V, 1, 2). In eo ergo quo circumdatus fuit infirmitate,
in eo condoluit ignorantiae et erroribus nostris, et in
eo compassus est infirmitatibus nostris; ibi est enim
unitas compassionis, ubi est unitas naturalis; in eo
Ipse Spiritus
testimonium reddit spiritui nostro quod sumus
filii Dei. Si autem filii, et haeredes, haeredes quidem
Dei, cohaeredes autem Christi. Si tamen compatimur,
ut et conglorificemur (Rom. VIII, 16, 17). Beatus
quoque Petrus ad hujus nos gratiam compassionis
hortatur, dicens: Carissimi, nolite expavescere in fervore,
qui ad tentationem vobis fit. Nolite pavere, tanquam
novi vobis aliquid contingat; sed ut communicantes
Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione
gloriae ejus gaudeatis exsultantes (I Petr. IV, 12, 13).
In natura ergo humana pontifex ille veritatem sustinens
passionis, in ea utique novit compati membris
suis. Propterea et beatus Paulus dicebat:
Ut adimpleam
ea quae desunt passionum Christi in carne mea,
pro corpore ejus, quod est Ecclesia (Coloss. I, 24).
Nos quoque oportet compati et commori Christo. Sicut morimur cum Christo, ita ab inferni doloribus liberamur. Divinitas Christi, neque carnem in sepulcro, neque animam in inferno deseruit.
Quid autem mirum quoniam (
al. quod) pontifici
nostro naturali communione compatimur, cum nos
beatus Apostolus etiam cum illo mortuos esse testetur
his verbis: Si mortui estis cum Christo, quid adhuc
tanquam viventes in mundo decernitis? Dicit
etiam Timotheo:
Memor esto Jesum Christum
resurrexisse a mortuis, ex semine David, secundum
Evangelium meum, in quo laboro usque ad vincula,
quasi male operans; sed verbum Dei non est alligatum.
Omnia autem sustineo propter electos, ut et ipsi salutem
consequantur, quae est in Christo Jesu cum gloria
coelesti (II Tim. II, 8-10). Sciens ergo Apostolus
Jesum Christum ex semine David a mortuis surrexisse
(in quo utique communio naturae manifestatur humanae),
in quo eum mortuum noverat, in eo nos illi
commortuos esse commemorat, dicens:
Filius Dei ratione carnis dicitur mortuus, et resurrexisse. Secundum divinitatem unus est effectus Patris et Filii.
Verumtamen cum sola caro moreretur et resuscitaretur
in Christo, propter unitatem personae Dei et
nominis, Filius Dei dicitur mortuus. Quod evidenter
his verbis Paulus apostolus protestatur: Si enim,
cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem
Filii ejus, multo magis reconciliati salvi erimus in
vita ipsius (Rom. V, 10). Rursus Filium Dei resurrexisse
Petri prosecutione firmatur, Judaeos ad credulitatem
Christi taliter exhortantis: Vos estis filii
prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad
patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo
benedicentur omnes familiae terrae: vobis primum suscitans
Deus Filium suum, misit eum benedicentem
vobis, ut convertat se unusquisque a nequitia sua (Act.
III, 24, 25). Etiam in hoc capitulo, quem semen
Abrahae memorat, eumdem Filium Dei beatus Petrus
appellat: non enim dividitur Christus. Qui tamen,
ut non secundum id quod est ex Deo Patre, sed secundum
id quod est ex semine Abrahae, cognoscatur a
mortuis surrexisse, pro unitate personae in qua Deus
et homo unus est Christus, non incongrue Dei Filius
dicitur suscitatus. Cujus ut secundum divinitatem
una probaretur natura cum Patre, unus simul fuit
effectus in opere. Sicut enim carnem suam in Virginis
utero, faciente Patre, etiam ipse fecit (quia secundum
humanam naturam de Christo scriptum est:
Et Pater Filium suscitavit, et Filius suscitavit seipsum.
In resurrectione quoque ejus invenitur operis
aequalitas, quia una est Patris Filiique majestas. De
Patre quippe sic beatus loquitur Petrus: Vobis primum
Deus suscitans Filium suum, misit eum benedicentem
vobis (Act. III, 25). De seipso vero sic Dei
Filius loquitur ad Judaeos: Solvite templum hoc, et
in tribus diebus suscitabo illud (Joan. II, 19), quod
Joannes aperuit dicens:
Humanitas Christi non tota fuit in sepulcro aut inferno, sed tota ibi fuit divinitas. Recta fides de humanitate Christi et factis ejus. Varii errores circa Christum. Marcionitae. Ebionitae. Ariani. Eunomiani. Apollinaristae. Noesiani. Sabelliani. Patripassiani. Valentiniani et Apollinaristae. Error circa Spiritum sanctum.
Humanitas ergo vera Filii Dei, nec tota in sepulcro
fuit, nec tota in inferno, sed in sepulcro secundum veram
carnem Christus mortuus jacuit, et secundum animam
ad infernum Christus descendit: ac secundum
eamdem animam ab inferno ad carnem, quam in sepulcro
reliquerat, rediit; secundum divinitatem vero
suam, quae nec loco tenetur, nec fine concluditur,
totus fuit in sepulcro cum carne, totus in inferno cum
al. sedet); secundum eumdem
totum hominem venturus ad judicandum vivos
Nusquam enim angelos
apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit, unde
debuit per omnia fratribus similari (Hebr. II, 16, 17).
Suscepit ergo Filius Dei animam nostram, id est melius
nostrum, quia melior est melior nostro; de quo
Joannes dicit: Major est Deus corde nostro (I Joan.
III, 20), al. infirmum) nostrum suscipere,
quia totum hominem venerat liberare; nec
potuit infimo nostro infimus fieri, per quem infimum
nostrum in illud nomen quod super omne nomen
est meruit exaltari,
ut in nomine Jesu omne genu
flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et
omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus
in gloria est Dei Patris (Philip. II, 9-11). Qui etiam
al. confessione)
cotrarii, qui se vel in illo qui omnino
non est, vel in eo qui Deus non est, credere confitentur.
Tres personae pariter vivificant. Pariter etiam renegerant. Una caritas trium in nobis. Habitant in nobis. Dant gratiam. Templum sumus totius Trinitatis. Repetuntur summatim quae dicta sunt de Spiritu sancto. Deus unus et trinus.
Ut enim pauca hujus operis causa subjiciam, dicatur
quid minus habet Spiritus sanctus quam habet
Pater et Filius, qui et initium creationis nostrae cum
Verbo
enim Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus
omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Quid Patre vel Filio
minus habere creditur, a quo virtus omnis coelorum
firmata monstratur? Vitam dare nullus potest,
nisi qui substantialiter Deus est; sicut autem vivificat
Pater, sic vivificat Filius, sic vivificat Spiritus
sanctus. Nam sicut Pater suscitat mortuos et vivificat,
sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21). Et de
Spiritu Apostolus dicit: Littera occidit, Spiritus autem
vivificat (II Cor. III, 6). Idem rursus ait:
Si autem
Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis,
habitat in vobis, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis
vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem
Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 11). Regenerat
Pater, regenerat Filius, regenerat Spiritus
sanctus; quia cum baptisma datur
Peroratio ad regem Trasimundum Arianum.
Una est columba mea, una est dilecta
mea (Cant. VI, 8). In quo columbae nomine caritas et
simplicitas designatur ( al. designantur). Sola autem
veram possidet caritatem, quae Filium Dei quem diligit,
non dicit in divinitate minorem, sed Patri fatetur
Eos qui me glorificant, glorificabo
(I Reg. II, 30).
Quod ipsa Trinitas faciat, quae unus et verus est Deus:
Qui potest omnia facere supra quam petimus aut intelligimus (Ephes. III, 20);
ex ipso enim, et per ipsum,
et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36). Ipsi gloria in
saecula saeculorum. Amen.
Ritorno alla pagina iniziale "Fulgenzio di Ruspe"
Ritorno alla pagina iniziale "Storia del Monachesimo"
| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualitą di San Benedetto |
| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |
21 aprile 2022
a cura
di
Alberto "da Cormano"
alberto@ora-et-labora.net