REGULA ORIENTALIS ORIENTALIUM REGULIS COLLECTA A VIGILIO DIACONO.

 (Estratto da "Patrologia Latina" Vol. 103 - J.P. Migne)


 [0475D]

 DE REGULA ORIENTALI VETERUM TESTIMONIA.

Gennadius Massil. Script. Eccl., cap. 51.

Vigilius diaconus composuit ex traditione Patrum, monachorum regulam, quae in coenobio ad profectum fratrum in conventu legitur, breviato et aperto sermone, totius monasticae professionis in se tenentem disciplinam.

Sanctus Benedictus Anianae abbas Concordiae Regularum multa Orientalis, sive Orientalium regulae capita inserit.

Smaragdus quoque abbas in expositione Regulae sancti Benedicti, cap. 28, Regulam Orientalem, capite autem 31, Regulam Patrum Orientalium appellat.

Annales Trevirenses in Apologia monasterii sancti Maximini part. II, cap. 1. Et apud Christoph. Broverum lib. VII Annal. Trevir.

Erecta fuit ibidem religio Christiana monastica sub Regula Orientalium Monachorum.

 [0477]

OBSERVATIO CRITICA IN REGULAM SEQUENTEM.

 

Hucusque octo Regulae Orientalium Patrum exhibitae sunt in hoc Lucae Holstenii Codice, ex quibus Vigilius diaconus hanc monachorum Regulam composuit, quae proin merito et Orientalis dici potest, quamvis in Occidente scripta videatur. Laudat quidem hane Regulam Gennadius, asseritque illam breviato et aperto sermone totius monasticae professionis disciplinam continere, ex qua proin sanctus Benedictus, Anianae abbas, suae Regularum Concordiae multa inseruit; quemadmodum et Smaragdus, Sancti Michaelis in Lotharingia abbas, in sua Regulae Benedictinae Expositione. Constat autem haec Regula XLVII capitibus, quibus includitur quidquid ad bonum cujusque monasterii regimen pertinet, et quae ex Regula sancti Pachomii plerumque desumitur; cum persaepe ibidem propriae sancti Pachomii sententiae reperiantur. Vixit quidem Vigilius diaconus saeculo quinto, sed ignoratur cujus ecclesiae fuerit diaconus, quamvis apud Gallos floruisse supponi possit, cum nonnulli contendant hanc Regulam Orientalem, ab ipso compositam, in monasterio Sancti Maximini Trevirensis eodem saeculo fuisse observatam.

  [0477B]


 INCIPIT REGULA ORIENTALIS. [0477A]

 

I. Ut neque seniores in regendis fratribus inaniter laborent, neque disciplina juniorum vacillet, quae abbatis conversatione stabilita firma sit, oportet abbatem irreprehensibilem esse, severum, patientem, jejunum, pium, humilem: ut doctoris et Patris locum impleat seipsum formam praebens bonorum operum. Ad cujus ordinationem omnes fratres respiciant; nihil sine consilio et auctoritate ipsius facientes. Qui sustinens monasterii necessitates de omnibus quae in monasterio sunt libere judicabit; nullius personam accipiens, nec ulli gratiam praestans, seu unumquemque secundum merita quotidianae conversationis in veritate judicans, admoneat, hortetur, castiget, condemnet, vel suscipiat, si ita utile videtur, venientes ad monasterium; vel ejiciat, si ita necessitas fuerit,  [0477B] male habitantes.

II. In monasterio seniores sint duo, ad quos vel praesente abbate vel absente omnium fratrum disciplina et omnis cura monasterii pertineat: dantes sibi vices per dies, et dividentes inter se pondus ac necessitatem monasterii; ex quibus unus tempore suo praesens in monasterio semper erit, ad praestandum abbati solatium, vel obsequium advenientibus fratribus; et ad procedendum, ubi necessitas communis exegerit, atque diligentiam circa omnia quae ad quotidianam custodiam et conversationem monasterii pertinent adhibendam: ut quaecunque ad obsequium usumque monasterii facienda sunt, sine negligentia et querela faciant. Alius cum fratribus erit, tempore suo exiturus cum ipsis ad omnia  [0477C] opera et omnem necessitatem, providens ne quid contra disciplinam faciant. Qui considerans omnes actus singulorum, si quae contra rationem facta viderit, sed per se emendet, vel abbati indicet.

 III. Ille vero, qui secundum ordinem disciplinae ordinatione abbatis ex consilio et voluntate omnium fratrum fratribus praepositus est, omnem ad se curam de disciplina fratrum et diligentiam monasterii revocabit; habens potestatem abbate absente faciendi omnia quae abbas praesens facit. Ille autem patientiam, mansuetudinem, humilitatem, charitatem, aequitatem, sine personarum acceptione servabit; ita agens, ut nec abbati taedium generet, nec fratres intemperantia illius laborent. Haec observabit senior  [0478A] monasterii qui fratribus praepositus est, referens ad abbatem omnia, vel praecipue illa quae per se non voluerit explicare.

 IV. Commendatum aliquod etiam a germano fratre nullus accipiat: nihil in cella sua absque Praepositi jussione quispiam habeat, nec poma quidem vilissima, et caetera hujuscemodi.

 V. Operantes vero fratres nihil loquantur saeculare: sed aut meditentur ea, quae sancta sunt, aut certe silebunt.

 VI. Qui autem coquinat, antequam fratres reficiant, non gustabit quidquam.

 VII. Nemo in cella aut in domo sua habeat quidquam praeter ea, quae in communi monasterii lege praecepta sunt. [0478B]

 VIII. Cumque ad dormiendum se collocaverint, alter alteri non loquatur. Cellam alterius, nisi prius ad ostium percutiat, introire non audeat.

 IX. Mutare de his quae a Praeposito acceperit cum altero non audebit. Nec accipiet melius et dabit deterius, aut e contrario dans melius et deterius accipiens. Nemo ab altero accipiat quidpiam, nisi Praepositus jusserit.

X. Clausa cella nullus dormiat, nec habeat cubiculum quod claudi possit, nisi forte aetati alicujus vel infirmitati Pater monasterii concesserit.

XI. Nemo a terra solvat funiculum absque jussione Patris. Qui in monasterio fratrum invenerit quidpiam, suspendat ut tollat qui cognoverit.

XII. Ad collectam et ad psallendum nullus sibi  [0478C] occasiones inveniat, quibus se dicat occupatum, quasi ire non possit. Et si in monasterio, vel in agro, aut in itinere, aut in quolibet ministerio fuerit, orandi et psallendi tempus non praetermittat.

 XIII. Qui minister est, habeat studium ne quid operis pereat in monasterio. In qualicunque omnino arte, quae exercetur a fratribus, si quid perierit, et per negligentiam fuerit dissipatum, increpetur a Patre minister operum; et ipse iterum increpet alium qui opus perdiderit, duntaxat juxta voluntatem et praescientiam principis, absque quo nullus increpandi fratrem habebit potestatem.

 XIV. Si inventus fuerit unus a fratribus aliquid  [0479A] per contentionem agens, vel contradicens majoris imperio, increpabit juxta mensuram peccati sui.

 XV. Qui mentitur, aut odio quemquam habere fuerit deprehensus, aut inobediens, aut plus joco quam honestum est deditus, aut otiosus, aut dure respondens, aut habens consuetudinem fratribus detrahendi vel his qui foris sunt, et omnino quidquid contra Regulam Scripturarum est et monasterii disciplinam, et audierit Pater monasterii, vindicabit juxta mensuram opusque peccati.

 XVI. Si omnes fratres viderint Praepositum nimium negligentem, aut dure increpantem fratres, et mensuram monasterii excedentem, referant hoc Patri, et ab eo increpetur. Ipse autem Praepositus nihil faciat, nisi quod Pater jusserit: maxime in re nova.  [0479B] Quae ex more descendit, servabit Regulam monasterii.

 XVII. Praepositus vero non inebrietur, nec sedeat in humilioribus locis. Ne rumpat vincula quae Deus in coelo coadidit ut observentur in terris. Ne lugeat in die festo Domini Salvatoris; dominetur carni suae juxta mensuram Sanctorum. Non inveniatur in excelsis cubilibus, imitans morem gentilium. Non sit duplicis fidei. Non sequatur cordis sui cogitationes, sed legem Dei. Non resistat sublimioribus tumenti animo potestatibus. Ne fremat, nec hirriat iratus super humiliores; nec transferat terminos Regulae. Non sit fraudulentus, neque in cogitationibus verset dolos; nec negligat peccatum animae suae; nec vincatur  [0479C] carnis luxuria. Non ambulet negligenter. Non loquatur verbum otiosum. Non ponat scandalum ante pedes caeci. Non doceat voluntatem animam suam. Non resolvatur risu stultorum ac joco. Non capiatur cor ejus ab his qui inepta loquuntur et dulcia. Non vincatur muneribus; non parvulorum sermone ducatur. Non deficiat in tribulatione. Non mortem timeat, sed Deum; non praevaricator sit propter imminentem timorem. Non relinquat verum lumen propter modicos cibos. Non nutet ac fluctuet in operibus suis. Non mutet sententiam, sed firmus sit solidique decreti; justus, cuncta considerans; judicans in veritate absque appetitu gloriae; manifestus Deo et hominibus, et a fraude procul. Ne ignoret conversationem suorum, nec ad eorum scientiam  [0479D] caecus existat. Nulli noceat per superbiam; nec sequatur concupiscentias oculorum. Veritatem nunquam praetereat: oderit injustitiam. Secundum personam nunquam judicet pro muneribus, nec condemnet animam innocentem per superbiam. Non rideat inter pueros: non deserat veritatem timore superatus. Non despiciat eos, qui indigent misericordia. Non deserat justitiam propter lassitudinem; ne perdat animam suam propter verecundiam: ne respiciat dapes lautioris mensae: nec pulchra vestimenta desideret; nec se negligat, sed semper dijudicet cogitationes suas. Non inebrietur vino, sed humilitati junctam habeat veritatem. Quando judicat, sequatur praecepta majorum et legem Dei, quae in toto orbe praedicata est. [0480A]

 XVIII. Si deprehensus fuerit aliquis e fratribus libenter cum pueris ridere et ludere, et habere amicitias aetatis infirmae, tertio commoneatur, ut recedat ab eorum necessitudine, et memor sit honestatis, et timoris Dei: si non cessaverit, corripiatur, ut dignus est correptione severissima.

 XIX. Qui contemnunt praecepta majorum, et Regulas monasterii, quae Dei praecepto constitutae sunt, et parvipendunt seniorum consilia, corripiantur juxta ordinem constitutum, donec corrigantur.

XX. Majores, qui cum fratribus mittuntur foras, quandiu ibi fuerint, habebunt jus Praepositorum, et eorum regentur arbitrio. Docebunt fratres per constitutos dies; et si forte inter eos ortum fuerit aliquid simultatis, audient ipsi majores, et dijudicabunt  [0480B] causam, et dignum culpa increpabunt; vel ad imperium eorum statim pacem pleno corde consocient.

 XXI. Si quis frater contra Praepositum suum habuerit tristitiam, aut ipse Praepositus contra fratrem aliquam querimoniam, probatae fratres conversationis et fidei eos audire debent, et dijudicabunt inter eos. Si tamen absens est Pater monasterii, vel alicubi profectus, primum quidem exspectabunt eum: sin autem diutius vident foris demorari, tunc audient inter Praepositum et fratrem; ne diu suspenso judicio tristitia major oriatur, ut et ille qui Praepositus est, et ille qui subjectus est, et illi qui audiunt, juxta timorem Dei cuncta faciant, et non dent in ullo occasionem discordiae. [0480C]

 XX. Nullus mittatur foras ad aliquod negotium solus. Missi vero non singuli, sed bini vel terni ambulent: ut dum se invicem custodiunt et consolantur, et seniores eorum de honesta eorum conversatione securi sint, et illi non periclitentur. Observantes tamen hoc, ut non se invicem fabulis inanibus destruant, neque negligentiae dent locum destructionis; sed unusquisque in actu suo attentus sit, prout tempus fuerit.

 XXIII. Quando autem reversi fuerint in monasterium, si ante ostium viderint aliquem quaerentem suorum affinium, de his qui in monasterio commorantur, non valebunt ire ad eum, et nuntiare, vel evocare. Et omnino quidquid foris gesserint, in  [0480D] monasterio narrare non praesumant.

 XXIV. Omnibus erit potestas legendi usque ad horam tertiam: si tamen nulla causa exstiterit, qua necesse sit etiam aliquid fieri. Post horam vero tertiam si quae statuta sunt, sicut scriptum est, per superbiam, vel negligentiam, vel desidiam intercedentem non custodierit, sciat se cum in hoc errore deprehensus fuerit, culpabilem judicandum; quia per suum errorem et alios in vitium mittit.

 XXV. Cellarii vero cura sit, ut abstinentiam et sobrietatem studens illata in monasterio ad sumptus fratrum diligenter et fideliter servet: nihil suscipiens, nec quidquam tradens sine auctoritate vel seniorum consilio. Qui etiam omnia utensilia, quae in monasterio sunt, id est, vestem, vas, ferramentum, et  [0481A] quidquid usibus quotidianis necessarium est, custodiat; et unamquamque rem proferens, cum fuerit necessarium, ab eo iterum ad reponendum, cui utendo consignaverit, recepturus. Ad victum vero fratrum proferat ac tradat septimanariis, ad condiendos cibos det necessaria secundum quotidianae expensae consuetudinem, neque profuse, neque avare; ne vitio ipsius vel monasterii substantia gravetur, vel fratres patiantur injuriam. Sed et necessitatem infirmorum fratrum ac laborem considerans, nihil aegrotantium desideriis neget ex his, quae habuerit, quantum illis necesse fuerit. Advenientibus diversis fratribus escas parabit. Haec erit cura custodis cellarii, recurrens semper ad seniorum consilium, et requirens de omnibus, vel praecipue de his quae proprio suo intellectu  [0481B] non potuerit adimplere.

XXVI. Ostiarii cura sit, ut omnes advenientes intra januas recipiat; dans eis responsum honestum cum humilitate et reverentia, ac statim nuntians vel abbati, vel senioribus, quis venerit, et quid petierit. Nec ullus extraneorum patiatur injuriam; neque habeat cum aliquo de fratribus necessitatem ac facultatem loquendi, absque scientia abbatis vel seniorum praesentia. Si quid vero cuicunque de fratribus missum mandatumque fuerit, nihil ad ipsum perveniat priusquam abbati vel senioribus indicetur. Ante omnia ostiarius monasterii haec observabit, ne quemquam de fratribus foris januam exire permittat.

 XXVII. Si quis accesserit ad ostium volens saeculo renuntiare, et fratrum aggregari numero, non  [0481C] habeat libertatem intrandi; sed prius nuntietur Patri monasterii, et manebit paucis diebus foris ante januam, ac docebitur orationem Dominicam, et psalmos quantos potuerit discere; et diligenter sui experimentum dabit, ne forte mali quidpiam fecerit, ut turbatus ad horam timore discesserit, aut sub aliqua potestate sit; et utrum possit renuntiare parentibus suis, et propriam contemnere facultatem. Si eum viderint aptum ad omnia, tunc docebitur et reliquas monasterii disciplinas; quae facere debeat, quibusque servire, sive in collecta omnium fratrum, sive in domo cui tradendus est, sive vescendi ordine: ut instructus atque perfectus in omni opere bono fratribus copuletur. Haec observabit custos januae, referens  [0481D] omnia, sicut superius scriptum est, et annuntians senioribus.

 XXVIII. Septimanarii ad cibos parandos, vel ad luminaria concinnanda, vel ad nitores faciendos, et quae ad obsequium ususque monasterii pertinent, semper parati sint. Hos nulla alia necessitas occupet, sed in hoc studium impendant, ut rem susceptam utiliter et diligenter impleant. Et si quid forte nesciunt, de his quae agere debent, sine dissimulatione seniores suos semper interrogent.

XXIX. Hi itaque quibus disciplina, vel utilitas, vel opinio, vel obsequium monasterii creditur, officia sibi injuncta fideliter custodiant et impleant. Hos enim errare non decet, qui ad omnes errores emendandos praepositi sunt. Qui si vel superbia, vel  [0482A] negligentia, vel desidia aliqua ex his praetermiserint, quae in Regula continentur; per ipsosque destructio esse coeperit, per quos debet aedificatio crescere, omnibus condemnationibus, quas Regala continet, subjacebunt.

 XXX. Inter omnes fratres hoc observabitur, vel obedientes senioribus suis, et deferentes sibi invicem, habeant patientiam, moderationem, humilitatem, charitatem, pacem sine figmento et mendacio, et maledictione, et verbositate, et jurandi consuetudine, ita ut nemo suum quidquam vindicet, neque ullus aliquid peculiariter usurpet; sed habeant omnia communia.

 XXXI. Sine seniorum verbo et auctoritate nullus fratrum quidquam agat: neque accipiat aliquid, neque  [0482B] det; neque usquam prorsus procedat.

 XXXII. Cum vero inventa fuerit culpa, ille qui culpabilis invenitur, corripiatur ab abbate secretius. Quod si non sufficit ad emendationem, corripiatur a paucis senioribus. Quod si nec sic emendaverit, excommunicetur, et non manducet quidquam. Cui si nec hoc quidem profuerit, in quolibet loco fuerit, postremus inter omnes in psallendi ordine ponatur. Quod si in pravitate perseverat, etiam psallendi ei facultas auferatur. Quem si vel haec confusio non commoverit, abstineatur a conventu fratrum; ita ut nec mensae, nec Missae intersit, neque cum eo ullus frater de junioripus colloquatur. Abstinebitur autem tamdiu, quandiu vel qualitas culpae poposcerit, secundum abbatis ac seniorum arbitrium; vel se ex corde pro culpa  [0482C] poenitens humiliaverit, et veniam erroris sui omnibus praesentibus petierit. Quod si in fratrem peccavit, etiam ab eo fratre veniam petat, cui injuriam fecit.

XXXIII. Si quis errori ejus consenserit, et secundum duritiam illius magis consilium dederit, ut se tardius humiliet, sciat se, cum in hoc errore fuerit deprehensus, simili modo culpabilem judicandum.

 XXXIV. Hoc etiam addendum fuit, ut frater, qui pro qualibet culpa arguitur vel increpatur, patientiam habeat, et non respondeat arguenti se: sed humiliet se in omnibus et emendet.

 XXXV. Si vero fuerit aliquis tam durus, et tam alienus a timore Domini, ut tot castigationibus et tot remissionibus non emendet, projiciatur de monasterio, et velut extraneus habeatur: ne vitio ipsius  [0482D] alii periclitentur.

XXXVI. Quod si aliquis locutus fuerit, vel riserit in vescendo, increpetur, et agat poenitentiam.

 XXXVII. Si quis ad manducandum tardius venerit absque majoris imperio, similiter agat poenitentiam, aut ad cellam suam jejunus revertatur.

 XXXVIII. Si aliquid necessarium fuerit in mensa, nemo audebit loqui, sed ministrantibus signum soni dabit. Ministri vero absque his quae in commune fratribus praeparata sunt, nihil aliud comedant, nec mutatos cibos sibi audeant praeparare.

 XXXIX. Nemo plus alteri dabit quam alter accepit; quod si obtenditur infirmitas, Praepositus domus  [0483A] perget ad ministros aegrotantium, ab his quae necessaria sunt accipiet.

 XL. Quando ad ostium monasterii aliqui venerint, si clerici fuerint aut monachi, majori honore suscipientur: lavabuntque pedes eorum, juxta Evangelii praeceptum, et praebebunt eis omnia quae apta sunt usui monachorum.

 XLI. Si quis ad ostium monasterii venerit, dicens velle se videre fratrem suum vel propinquum, janitor nuntiabit abbati, et permittente eo accipiet comitem, cujus fides probata est; et sic mittetur ad fratrem videndum vel proximum.

 XLII. Si propinquus alicujus mortuus fuerit, prosequendi funus non habebit licentiam, nisi Pater  [0483B] monasterii praeceperit.  [0484A]

 XLIII. Nullus de horto tollat olera, nisi ab hortulano acceperit.

 XLIV. Nemo alteri loquatur in tenebris; nullus in psiatho cum altero dormiat; manum alterius nemo teneat; sed sive steterit, sive ambulaverit, sive sederit, uno cubito distet ab altero.

 XLV. Si quis tulerit rem non suam, ponetur super humeros ejus; et sic agat poenitentiam publice in collecta.

 XLVI. Si Praepositus injuste judicaverit, injustitiae ab aliis condemnabitur.

 XLVII. Qui consentit peccatis, et defendit alium delinquentem, maledictus erit apud Deum et homines, corripietur increpatione severissima.  [0484B]

 Explicit Regula Orientalis.


Ritorno alla pagina iniziale "Regole monastiche e conventuali"


| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualitą di San Benedetto

| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |


21 giugno 2014                a cura di Alberto "da Cormano"        Grazie dei suggerimenti       alberto@ora-et-labora.net