REGULA ISIDORI

(Estratto da "Patrologia Latina Database" - Vol. 83 - Migne

Ed. Chadwyck-Healey 1996)

Link al testo italiano del Preambolo, dell'indice dei capitoli e del capitolo 1

Link al testo latino con italiano a fronte


SANCTI ISIDORI HISPALENSIS EPISCOPI REGULA MONACHORUM

 

524 PRAEFATIO.


1. Plura sunt praecepta, vel instituta majorum, quae a sanctis Patribus sparsim prolata reperiuntur, quaeque etiam nonnulli latius, vel obscurius posteritati composita tradiderunt, ad quorum exemplum nos haec pauca vobis eligere ausi sumus, usi sermone plebeio, vel rustico, ut quam facillime intelligatis quo ordine professionis vestrae votum retineatis.

525 2. Praeterea quisquis vestrum illam universam veterum disciplinam contendit appetere, pergat, in quantum placet, et arduum illum limitem atque angustum levigato cursu incedat. Qui vero tanta jussa priorum explere nequierit, in hujus limite disciplinae gressus constituat, nec ultra declinandum disponat, ne, dum declinatus appetit inferiora, tam vitam quam nomen monachi perdat. Quapropter sicut illa praecepta priorum perfectum monachum reddunt ac summum, ita faciunt ista vel ultimum. Illa custodiant perfecti, ista sequantur post peccatum conversi.



CAPUT PRIMUM. De monasterio. 1. Imprimis, fratres charissimi, monasterium vestrum miram conclavis diligentiam habeat, ut firmitatem custodiae munimenta claustrorum exhibeant; inimicus enim noster diabolus, sicut leo rugiens, circuit ore patenti, quaerens unumquemque nostrum, quem devoret (I Petri VIII). 2. Monasterii autem munitio tantum januam extrinsecus habeat, unumque posticum, per quem eatur ad hortum. Villa sane longe remota debet esse a monasterio, ne vicinius posita aut labis inferat periculum, aut famam inficiat dignitatis. Cellulae fratribus juxta ecclesiam constituantur, ut possint properare quantocius ad officium. 3. Locus autem aegrotantium remotus erit a basilica, vel cellulis fratrum, 526 ut nulla inquietudine vel clamoribus impediantur. Cellarium monachorum juxta coenaculum esse oportet, ut secus positum sine mora mensis ministerium praebeatur. Hortulus sane intra monasterium sit inclusus, quatenus, dum intus monachi operantur, nulla occasione exterius evagentur.



CAPUT II. De eligendo abbate. 1. Abbas interea eligendus est in institutione sanctae vitae duratus, atque inspectus patientiae et humilitatis experimentis, qui etiam per exercitium vitam laboriosam tolerans, ac transcendens aetatem adolescentiae, juventute sua senectutem tetigerit; cui etiam majores non dedignentur parere, obedientes ei tam pro aetate quam etiam pro morum probitate. 2. Iste enim se imitandum in cunctis operum exemplis exhibebit; neque enim aliquid imperasse cuique licebit quod ipse non fecerit. Singulos autem hortamentis mutuis excitabit, alloquens cunctos, exhortans, vel aedificans in eis, si quid eorum vitae pro uniuscujusque gradu prodesse perspexerit. 3. Circa omnes quoque servans justitiam, contra nullum livore odii inardescens, omne ex corde amplectens, nullum conversum despiciens, paratus etiam quorumdam infirmitati compati misericordia, Apostolum sequens, qui dicit: Facti sumus parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat pullos suos (I Thess. II).



527 CAPUT III. De monachis. 1. Monachis autem summopere studendum est ut, apostolicam vitam tenentes, sicut in unum constituti esse noscuntur, ita cor habeant unum, nihil sibi proprium vindicantes, nec quantulumcunque amorem rei privatae habentes, sed, juxta exemplum apostolicum, omnia communia habentes (Act. IV), in praeceptis Christi fideliter permanendo proficiant. 2. Patri honorem debitum referentes, erga seniores obedientiam, erga aequales incitamenta virtutum, erga minores boni exempli magisterium conservabunt. Nemo caeteris se judicans meliorem, sed inferiorem se omnibus deputans, tanto humilitate clarescat, quanto plus caeteris culmine virtutum coruscat. Abstineat se etiam a furore, et a detractione parcat monachus linguam. 3. Indecenter quoque vel notabiliter non incedat, philargyriae contagium, ut lethiferam pestem, abhorreat; a turpibus verbis vel otiosis linguam avertat, atque indesinenter cor mundum labiaque exhibeat. Affectus quoque animi turpes ab intentione cogitationis abstergat, per compunctionem cordis in stadio se sanctae meditationis exerceat. 4. Torporem somni atque pigritiam fugiat, vigiliisque et orationibus sine intermissione intendat, gulae concupiscentiam deprimat, atque abstinentiae virtutibus semetipsum per studium domandarum libidinum affligat, domans jejuniis carnem, quantum valetudo corporis sinat, livore quoque invidiae de fraternis profectibus 528 nequaquam tabescat, sed quietus atque pacificus per amorem fraternae dilectionis de cunctorum gaudeat meritis, iracundiae perturbationem rejiciens, et patienter omnia sustinens; nulla tristitia, nullo temporali moerore afficiatur, sed contra omnia adversa interiori gaudio fretus, ipsam postremo vanae gloriae laudem procul a se abjiciat, et Deo tantum interius humili corde placere studeat, ut dum his virtutibus radiat, merito nomen suae professionis retineat.



CAPUT IV. De conversis. 1. Qui renuntians saeculo, ad monasterium venerit, non statim in coetum deligendus est monachorum. Vitam enim unicuique in hospitalitatis servitium tribus mensibus considerare oportet, quibus peractis ad coetum sanctae congregationis accedet; neque enim intus suscipi quemquam convenit, nisi, prius foris positus, ejus humilitas sive patientia comprobetur. Qui relicto saeculo ad militiam Christi pia et salubri humilitate convertuntur, omnia sua primum aut indigentibus dividant, aut monasterio conferant. Tunc enim servi Christi liberum animum divinae militiae offerunt, quando a se spei saecularis vincula cuncta praecidunt. 2. Qui non rigida intentione convertuntur, cito aut superbiae morbo, aut vitio luxuriae subduntur. Nequaquam ergo debent a tepore inchoare, qui mundo renuntiant, ne per ipsum teporem rursus in amorem saeculi cadant. Omnis conversus non est recipiendus in monasterio, nisi prius ipse scripto se spoponderit permansurum. Sicut enim ii qui ad saecularem promoventur militiam in legionem non transeunt nisi ante in tabulis conferantur, ita et ii qui in spiritualibus castris coelesti militiae sunt signandi, nisi prius professione verbi aut scripti teneantur, in numerum 529 societatemque servorum Christi transire non possunt. 3. Qui in monasterio prior ingreditur, primus erit in cunctis gradu, vel ordine; nec quaerendum est si dives aut pauper, servus an liber, juvenis an senex, rusticus an eruditus; in monachis enim nec aetas, nec conditio quaeritur, quia inter servi et liberi animam nulla est apud Deum differentia. Qui tamen jugo alienae servitutis astrictus est, nisi Dominus vincula ejus dissolverit, nequaquam recipiendus est; scriptum est enim: Quis dimisit onagrum liberum? et vincula ejus quis solvit (Job. XXXIX)? Onager enim liber dimissus monachus est sine dominatu et impedimento saeculi deserviens, et a turbis remotus. Tunc enim libera servitute Deo quisque famulatur, quando nullius carnalis conditionis pondere premitur. Ubi enim jam suave jugum et leve onus Christi est, durum et grave est portare servitium saeculi. 4. Qui aliquid habentes in saeculo, convertuntur, non extollantur, si de suis facultatibus quodcunque monasterio contulerunt; sed potius timeant, ne hic per superbiam eleventur et pereant. Quibus melius esset, si divitias suas cum humilitate in saeculo fruerentur, quam ut jam pauperes effecti de earum distributione elatione superbiae extollantur. Hi qui de paupertate in monasterio convertuntur non sunt despiciendi ab eis qui saeculi divitias reliquerunt, quia apud Deum unius ordinis habentur omnes qui convertuntur ad Christum; neque enim differt utrum ex inopi vel servili conditione ad servitium Dei quisque venerit, an ex generosa et locuplete vita; multi enim ex plebeio censu documentis virtutum eximiis enitentes, praelatiores nobilibus facti sunt, eosque virtutum excellentia praevenerunt, et qui erant conditione infimi, virtutis merito effecti sunt primi sapientes. 5. Nam propterea infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortes, et ignobilia mundi, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt evacuaret, ut non glorietur omnis caro coram illo (I Cor. I, 27). Qui ex paupertate ad monasterium veniant, non extollantur in superbiam, quia se ibi aequales aspiciunt iis qui aliquid in saeculo videbantur; neque enim dignum est ut ubi divites celsitudine deposita saeculari ad humilitatem descendunt, ibi pauperes elatione mentis superbi efficiantur; qui oportet ut, deposita arrogantia, humiliter sapiant, suaeque paupertatis et inopiae memores semper existant.

 

CAPUT V. De opere monachorum 1. Monachus semper operetur manibus suis ita, ut quibuslibet variis opificum artibus laboribusque studium suum impendat, sequens Apostolum, qui dicit: Neque panem gratis manducavimus, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes; et iterum: Qui non vult laborare, non manducet (II Thess. III). Per otium enim libidines et noxiarum cogitationum nutrimenta concrescunt, per laboris vero exercitium vitia nihilominus elabuntur. 2. Nequaquam debet monachus dedignari versari in opere aliquo monasterii usibus necessario. Nam patriarchae greges paverunt, et gentiles philosophi sutores et sartores fuerunt, et Joseph justus, cui virgo Maria desponsata exstitit, faber ferrarius fuit. 531 Si quidem et Petrus princeps apostolorum piscatoris officium gessit, et omnes apostoli corporale opus faciebant, unde vitam corporis sustentabant. 3. Si igitur tantae auctoritatis homines laboribus et operibus etiam rusticanis inservierunt, quanto magis monachi, quos oportet non solum vitae suae necessaria propriis manibus exhibere, sed etiam indigentiam aliorum laboribus suis reficere! Qui viribus corporis et integritate salutis consistunt, si in opere otiosi sunt, dupliciter peccare noscuntur, quia non solum non laborant, sed etiam alios vitiant, et ad imitationem suam invitant. Propterea enim quisque convertitur, ut Deo serviens laboris habeat curam, non ut, otio deditus, inertia pigritiaque pascatur. 4. Qui si volunt lectioni vacare, ut non operentur, ipsi lectioni contumaces existunt, quia non faciunt quod ibi legunt; ibi enim scriptum est: Operantes suum panem manducent; et iterum: Ipsi enim scitis quomodo oportet imitari nos, quia non inquieti fuimus inter vos, neque panem gratis ab aliquo manducavimus, sed in labore et fatigatione die ac nocte operantes, ne quem vestrum gravaremus (II Thess. III). Qui per infirmitatem corporis operari non possunt, humanius clementiusque tractandi sunt. Qui vero sani sunt et fallunt, procul dubio dolendi atque lugendi sunt, quia non corpore, sed, quod pejus est, mente aegroti sunt; qui etsi humanis oculis convinci non possunt, Deum tamen latere non possunt. Tales igitur aut ferendi sunt, si aegritudo latet; aut distringendi, si sanitas pateat. 5. Monachi operantes meditari aut psallere debent, ut carminis verbique Dei delectatione consolentur ipsum laborem. Si enim saeculares opifices inter ipsos labores amatoria turpia cantare non desinunt, atque ita ora sua in cantibus et fabulis implicant, ut ab opere manus non subtrahant, quanto magis servi Christi, qui sic manibus operari debent, ut semper laudem Dei in ore habeant, et linguis ejus psalmis et hymnis inserviant! Laborandum est enim corpore animi fixa in Deum intentione; sicque manus in opere implicanda est ut mens non avertatur a Deo. 6. Propriis autem temporibus oportet operari monachum, et propriis orationi lectionique incumbere. Horas enim debet habere monachus congruas ad singula officia deputatas. Partes autem annui temporis suis quibusque operibus taliter deputantur. Aestate enim a mane usque ad horam tertiam laborare oportet; a tertia autem usque ad sextam lectioni vacare; dehinc usque ad nonam requiescere; post nonam autem usque ad tempus vespertinum iterum operari. Alio autem tempore, id est, autumno et hieme, sive vere a mane usque ad tertiam legendum, post celebrationem tertiae usque ad nonam laborandum est; post refectionem autem nonae aut operari oportet, aut legere, aut sono vocis aliquid meditari. 7. Quaecunque autem operantur monachi manibus suis, praeposito deferant, praepositus autem principi monachorum; nihil operis apud fratrem remaneat, ne sollicitudinis ejus cura mentem ab intentione contemplationis avertat. Horti olera vel apparatus ciborum propriis sibi manibus fratres exerceant; aedificiorum autem constructio vel cultus agrorum ad opus servorum pertinebunt. Nullus monachus amore privati operis illigetur, sed omnes in communi laborantes patribus sine obmurmuratione obtemperare debent, ne forte murmurando pereant, sicut perierunt qui in deserto murmuraverunt. Si enim illis parvulis adhuc in lege et rudibus nequaquam indultum est, quanto magis iis qui perfectionis legem perceperunt non parcet, si talia gesserint.



533 CAPUT VI. De officio. 1. In psallendis autem officiis ita erit discretio; dato enim legitimis temporibus signo ad horas canonicas, festina cum properatione omnes ad chorum occurrant, nullique ante expletum officium licebit egredi praeter eum quem necessitatis naturae compulerit. Recitantibus autem monachis, post consummationem singulorum psalmorum prostrati omnes humi pariter adorabunt, celeriterque surgentes psalmos sequentes incipiant, eodemque modo per singula officia faciant. 2. Quando celebrantur psalmorum spiritualia sacramenta, refugiat monachus risus vel fabulas; sed hoc meditetur corde, quod psallitur ore. In tertia, sexta, vel nona tres psalmi dicendi sunt, responsorium unum, lectiones ex Veteri Novoque Testamento duae, deinde laudes, hymnus atque oratio. In vespertinis autem officiis primo lucernarium, deinde psalmi duo, responsorius unus, et laudes, hymnus atque oratio dicenda est. 3. Post vespertinum autem, congregatis fratribus, oportet, vel aliquid meditari, vel de aliquibus divinae lectionis quaestionibus disputare, conferendo pie et salubriter, tantumque meditando, 534 disputandoque immorari, quoadusque completorii tempus possit occurrere. Ante somnum autem, sicut mos est, peracto completorio, valedictis invicem fratribus, cum omni cautela et silentio requiescendum est, usquequo ad vigilias consurgatur. 4. In quotidianis vero officiis vigiliarum primum tres psalmi canonici recitandi sunt, deinde tres missae psalmorum, quarta canticorum, quinta matutinorum officiorum. In Dominicis vero diebus, vel festivitatibus martyrum, solemnitatis causa singulae superadjiciendae sunt missae. Verum in vigiliis recitandi aderit usus; in matutinis psallendi canendique consuetudo, ut utroque modo servorum Dei mentes diversitatis oblectamento exerceantur, et ad laudem Dei sine fastidio affluentius excitentur. 5. Post vigilias autem usque ad matutinum requiescendum, aut aliquid perlegendum erit. Post matutinum autem aut operandum aliquid, aut legendum; lectiones autem ex Novo aut Veteri Testamento tempore officii quotidianis diebus recitentur; Sabbato autem die atque Dominico ex Novo tantum pronuntientur. Monachus autem corporis sanitate consistens, si vigiliis vel quotidianis officiis defuerit, perdat communionem, si sanitas patet.

535 CAPUT VII. De collatione. 1. Ad audiendum in collatione patrem tribus in hebdomada vicibus fratres post celebrationem tertiae, dato signo, ad collectam conveniant; audiant docentem seniorem, instruentem cunctos salutaribus praeceptis; audiant patrem studio summo, et silentio, intentionem animorum suorum suspiriis et gemitibus demonstrantes. Ipsa quoque collatio erit vel pro corrigendis vitiis, instruendisque moribus, vel pro reliquis causis ad utilitatem coenobii pertinentibus. 2. Quod si talia desunt, pro consuetudine tamen disciplinae nequaquam erit omittenda collatio, sed in praefinitis diebus, cunctis pariter congregatis, praecepta Patrum regularia recensenda sunt, ut qui necdum didicerunt percipiant quod sequantur; qui vero didicerunt, frequenti memoria admoniti, sollicite custodiant quod noverunt. Sedentes autem omnes in collatione tacebunt, nisi forte quem auctoritas patris praeceperit, ut loquatur.



CAPUT VIII. De Codicibus. 1. Omnes Codices custos sacrarii habeat deputatos, a quo singulos singuli fratres accipiant, quos prudenter lectos vel habitos semper post vesperam reddant. Prima autem hora Codices singulis diebus petantur; qui vero tardius postulat, nequaquam accipiat. 2. De his autem quaestionibus, quae leguntur, nec forte intelliguntur, unusquisque fratrum aut in collatione aut post vesperam abbatem interroget, et, recitata in loco lectione, ab eo expositionem suscipiat, ita ut, dum uni exponitur, caeteri audiant. 536 3. Gentilium libros vel haereticorum volumina monachus legere caveat; melius est enim eorum perniciosa dogmata ignorare, quam per experientiam in aliquem laqueum erroris incurrere.



CAPUT IX. De mensis. 1. Tempore quo refectionis debitum solvitur, claustra monasterii obserentur, nec oculus extraneus interesse praesumat, ne quietem fraternam praesentia sua impediat. Refectionis tempore, dato signo, pariter omnes concurrant. Qui autem ad mensam tardius venerit, aut poenitentiam agat, aut jejunus ad suum opus, vel cubile recurrat. Nemo autem ad vescendum ibit, antequam ad vocandum omnes vox signi solita insonuerit. 2. Refectorium pariter unum erit; ad singulas mensas deni convescentes resideant; reliqua turba parvulorum assistent. Tempore convescentium fratrum omnes disciplinae gerant silentium, Apostolo obtemperantes, qui dicit: Cum silentio operantes suum panem manducent (II Thess. III). Unus tamen in medio residens, benedictione accepta, de Scripturis aliquid legat, caeteri vescentes tacebunt, lectionem attentissime audientes, ut sicut illis corporalis cibus refectionem carnis praestat, ita mentem eorum spiritualis sermo reficiat. 3. Nullus ad mensas clamor excitetur, soli tantum praeposito sollicitudo maneat in his quae sunt vescentibus necessaria. Abbas citra languoris necessitatem cibos in conspectu pariter cum fratribus 537 sumat; nec aliud quam caeteri, nec cultius quam quae in communi consistunt, praeparari sibi quidpiam expetat; sicque fit ut dum praesens est, omnia diligentius administrentur; et dum communia sunt, salubriter et cum charitate sumantur. Aequalia quippe erunt mensura omnium fercula, similibusque alimentis cuncti reficiendi sunt fratres. 4. Quidquid praesens refectio dederit, omnes sine murmuratione percipiant; nec id desiderent, quod edendi voluptas appetit, sed quod naturae necessitas quaerit, scriptum est enim: Carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII). Per omnem autem hebdomadam fratres viles olerum cibos ac pallentia utantur legumina. Diebus vero sanctis inducant cum pleribus levissimarum carnium alimenta. Non erit usque ad satietatem reficiendum corpus, ne forte intereat animus; nam ex plenitudine ventris cito excitatur luxuria carnis. 5. Qui autem appetitum edacitatis reprimit, sine dubio lasciviae motus restringit. Tanta cum discretione reficiendum est corpus, ut nec nimia abstinentia debilitetur, nec superflua edacitate ad lasciviam moveatur. In utroque ergo temperantia adhibenda est, scilicet, ut et vitia carnis non praevaleant, et vis ad ministerium bonae operationis sufficiat. Quicunque ad mensam residens a carnibus vel vino abstinere voluerit, non est prohibendus; abstinentia enim non prohibetur, sed potius collaudatur, tantum ne ex contemptu creatura Dei humanis concessa usibus exsecretur. 6. Nullum esus furtiva contaminio polluat, aut impudens vel privatus extra communem mensam appetitus; excommunicationis enim 538 sententiae subjacebit qui vel occulte vel extra ordinariam mensam aliquid degustaverit. Ante refectionis tempus nullus vesci audeat praeter eum qui aegrotat; qui enim tempus edendi antecesserit, subsequentibus poenis abstinentiae subjacebit. Sitienti aut cujuspiam defectum patienti ante edendi tempus consulendum est, abbate, vel praeposito ordinante, non tamen palam, ne forte sitire, vel esurire alios cogat. 7. Hebdomadarius solus cibos degustet, nec quis id alius audeat, ne sub occasione degustandi gulae, vel gutturi satisfaciat. Laici ministri mensis monachorum nullatenus intererunt, nec enim poterit illis mensae communis esse locus, quibus diversum est propositum. Monachi cum a mensa surrexerint, ad orationem omnes concurrant. Quod mensae redundaverit, omni cura servatum egentibus dispensetur. 8. In refectione monachorum a diebus Pentecostes usque ad autumni principium tota aestas interdiana prandia invitet, reliquum tempus suspendat prandia, coena tantum apponatur. 9. In utrisque temporibus refectio mensae tribus erit pulmentis, olerum scilicet et leguminum, et, si quid tertium fuerit, id est, pomorum. Ternis quoque poculis fraterna reficienda est sitis. 539 In observatione autem quadragesimali, sicut fieri solet post exemptum jejunium, pane solo, et aqua contenti omnes erunt, a vino quoque et oleo abstinebunt.



CAPUT X. De feriis. 1. Haec sunt feriae monachorum, in quibus jejunia conquiescunt, in primis venerabilis dies Dominicus nomini Christi dicatus. Qui, sicut propter mysterium resurrectionis ejus solemnis est, ita et apud omnes servos ejus celebritatem convivii votivo gaudio retinebit. Item a primo die Paschae usque ad Pentecostem, quinquaginta scilicet quotidianis diebus, jejunium a sanctis Patribus dissolutum est, propter resurrectionem videlicet Christi, et adventum Spiritus sancti, ut hi dies non in figura laboris, quod Quadragesimae tempus significat, sed in quiete laetitiae laxatis jejuniis celebrentur. 2. Placuit etiam Patribus a die Natalis Domini usque ad diem Circumcisionis solemne tempus efficere, licentiamque vescendi habere; non aliter et dies Epiphaniorum veteri regula reficiendi indulgentiam consecuta est, siquidem et dum quisque fratrum convertitur, aut ex aliis monasteriis fratres visitandi gratia occurrunt, pro charitate adimplenda interumpuntur jejunia. 3. Praeter haec alia tempora libere libenterque cultui jejuniorum inserviant. Si qui autem monachorum praedictis temporibus jejunare disponunt, nequaquam prohibendi sunt; nam et multi antiquorum Patrum his diebus in eremo abstinuisse, nec aliquando 540 jejunia solvisse, leguntur, nisi tantum diebus Dominicis propter resurrectionem Christi.

 

CAPUT XI. De jejunio. 1. Jejuniorum autem hos dies potissime veteres elegerunt. Primum jejunium Quadragesimae quotidianum, in quo major abstinentiae observantia manebit in monachis, quando non solum a prandiis, sed etiam a vino et oleo abstinent. Secundum jejunium interdianum post Pentecosten alia die inchoatum usque ad aequinoctium autumnale protenditur, ternis scilicet diebus per singulas hebdomadas propter aestivos solis ardores jejunium celebratur. 2. Tertium sequitur quotidianum jejunium, ab octavo Kalendas Octobris usque ad Natalem dominicum, in quo quotidiana jejunia nequaquam solvuntur. Quartum item quotidianum jejunium post diem Circumcisionis exoritur, peragiturque usque ad solemnia Paschae. 3. Hi autem qui, vetustate corporis consumpti, aut tenerae aetatis fragilitate detenti sunt, non sunt quotidianis jejuniis exercendi, ne aut senescens aetas, antequam moriatur, deficiat; aut crescens, priusquam proficiat, cadat, et ante intereat quam bonum facere discat.

CAPUT XII. De habitu monachorum. 1. Cultus vestium vel indumentorum insignes monacho deponendi. Munitus debet esse monachus, non delicatus; sicut autem 541 non oportet in monacho esse notabilis habitus, ita nec satis abjectus; nam pretiosa vestis animum ad lasciviam pertrahit, nimis vilis aut dolorem cordis parit, aut morbum vanae gloriae contrahit. Vestimenta non erunt aequaliter distribuenda omnibus, sed cum discretione, prout cujusque aetas, gradusque expostulat; ita enim apostolos fecisse legimus, sicut scriptum est: Erant illis omnia communia, et distribuebatur unicuique, prout opus erat (Act. IV). 2. Uniuscujusque fratris supplementum, vel indigentia inspiciatur, ut qui habent contenti sint, et qui non habent accipiant; nam habenti non dabitur, ut sit unde egentibus distribuatur. Porro linteo non oportet monachum indui; orarium, birros, planetas non est fas uti, neque indumenta, vel calceamenta, quae generaliter caetera monasteria abutuntur. Ternis autem tunicis, et binis palliis, et singulis cucullis contenti erunt servi Christi, quibus superadjicietur melotes pellicea, mappula, manicae quoque, pedules, et caligae. His tantum contenti erunt, nihil praeterea aliud praesumentes. 3. Pedules autem utendi in monasterio, quandiu hiemis coegerit violentia, sive dum fratres gradiuntur in itinere, vel proficiscuntur ad urbem. Monachi autem in monasterio palliis semper operiantur, ut pro honestate tecti incedant, et pro ministerio operis expediti discurrant. Sane si quis forte pallium non habet, humeris mappulam superponat. Nullus monachorum vultus curam gerat, per quem lasciviae et petulantiae crimen incurrat; non est enim 542 mente castus, cujus aut corporis cultus, aut impudicus exstat incessus. 4. Nullus monachorum comam nutrire debet; nam qui hoc imitatur, etsi ipsi hoc ad decipiendum homines per speciem simulationis non faciant, alios tamen scandalizant, ponentes offendiculum infirmis, et sanctum propositum usque ad blasphemiam perducentes. Tondere debet ergo iste, quando et omnes, imo et simul ac pariter omnes. Nam reprehensibile est diversum habere cultum, ubi non est diversum propositum.



CAPUT XIII. De stramentis. 1. Abbatem cum fratribus pariter in congregatione commorari oportet, ut communis conversatio et testimonium bonae vitae, et reverentiam praebeat disciplinae. Fratres quoque omnes, si possibile est, in uno conclavi commorari decet. Quod si difficile fuerit, certe vel decem, quibus unus est praeponendus decanus, quasi rector et custos. Speciosam vel variam supellectilem monachum habere non licet, cujus stratus erit storea, et stragulum, pelles lanatae duae, galnapis quoque, et facistergium, geminusque ad caput pulvillus. 543 2. Per singulos menses abbas, sive praepositus lectulos cunctorum perspiciat, ne quid indigeant fratres, nec superfluum habeant. Nocte, dum ad dormiendum vadunt, seu postquam quiescitur, unus alteri nemo loquatur. Duobus in uno lecto jacere non licet. In nocturnis tenebris nemo loquatur fratri, cui obviat. Juncta autem nocte, dormientium lucerna locum illuminet, ut, depulsis tenebris, testimonium pateat singularis quietis. 3. Stratus monachi in nulla turpi cogitatione versetur, sed in sola contemplatione Dei; accubans et requiem corporis et quietem habeat cordis, cogitationesque pravas a se repellat, bonasque amplectens, turpes a se rejiciat; nam animi motus imaginibus suis agitatur, et qualis vigilantis cogitatio fuerit, talis et imago per soporem occurrit. Qui nocturna illusione polluitur, publicare hoc Patri monasterii non moretur, culpaeque suae merito hoc tribuat, et occulto poenitentiam agat, sciens quia nisi praecessisset in eo luxus animi turpia cogitantis, non sequerentur sordidae atque immundae pollutiones; quem enim praevenit cogitatio illicita, tentatio illum cito fedat immunda. 4. Qui nocturno delusus phantasmate fuerit, tempore officii in sacrario stabit, nec audebit eadem die ecclesiam introire, antequam sit lotus et aquis et lacrymis. In lege quippe qui somno nocturno polluebatur, egredi jubebatur a castris, nec regredi priusquam ad vesperam lavaretur (Deut. XXIII). Et si illi in carnali populo ita faciebant, quid spiritualis servus Christi facere debet, qui magis contaminationem suam debet respicere et longe ab altario positus mente 544 et corpore pertimescere, atque in figura aquae poenitentiae lacrymas adhibere, ut non solum aquis, sed etiam fletibus studeat ablui, quod forte per culpam occultam immunda contaminatio polluit? 5. Qui fornicationis tentamentis exaestuat, oret indesinenter, atque abstineat, nec erubescat confiteri libidinis aestum, quo uritur, quia vitium detectum cito curatur, latens vero quanto amplius occultatum fuerit, tanto magis profundius serpit, quod revera qui publicare negligit curari minime cupit.



CAPUT XIV. De delinquentibus. 1. Si quis in aliquo levi delicto titubans oberraverit, semel atque iterum admonendus est; qui, si post secundam admonitionem nequaquam fuerit emendatus, congrua animadversione coerceatur. Peccantem autem nullus occultet; criminis enim est consensio post secundam admonitionem celare quempiam peccantem.

CAPUT XV. De saepius peccante. 1. Si quis saepius peccantem viderit, prius hoc uni, vel duobus demonstret fratribus, quorum testimonio possit convinci. Si negaverit qui deliquit, peccatum palam commissum palam est arguendum, ut dum manifeste peccans emendatur, ii qui eum in malo imitati sunt corrigantur. Sicut autem unius delicto saepe multi pereunt, ita unius emendatione plerumque multi salvantur.



545 CAPUT XVI. De culpa indulgenda, vel culpati correctione. 1. Qui vero in fratrem peccaverit, si statim reminiscens ad veniam poscendam fuerit inclinatus, percipiat ab eo indulgentiam, cui cognoscitur intulisse injuriam. Qui autem non petit, aut non ex animo poscit, in collationem deductus juxta excessum injuriae congruae subjaceat disciplinae. Qui sibi invicem convicia objiciunt, si iterum invicem sibi celeriter laxando ignoscunt, hi ab alio judicandi non sunt, quia pariter sibi veniam dare festinaverunt, si tamen excedere in semetipsos frequentius non praesumant. 2. Qui sponte culpam confitetur quam gessit, veniam promereri debet quam expetet. Oretur igitur pro eo, eique confestim, si levis culpa est, postulata indulgentia praebeatur. Qui pro gravi vitio saepe excommunicatus emendari neglexerit, tandiu damnationi subjaceat, quousque vitia inolita deponat, ut quem semel illata animadversio non coercuit, frequens severitas censeat emendandum. Quamvis frequentium, graviorumque vitiorum voragine sit quispiam immersus, non tamen est a monasterio projiciendus, sed juxta qualitatem coercendus, ne forte qui poterat per diuturnam poenitudinem emendari, dum projicitur, ore diaboli devoretur.

546 CAPUT XVII. De delictis. 1. Delicta autem aut gravia sunt, aut levia. Levioris culpae reus est, qui otiosus esse dilexit; qui ad officium, vel ad collationem, vel ad mensam tardius venerit; qui in choro horis riserit, fabulisve vacaverit; qui, relicto officio vel opere, extra necessitatis causam foras discesserit; qui torporem aut somnum amaverit; qui saepius juraverit; qui multiloquus fuerit; qui ministerium cujuslibet operis injunctum sibi sine benedictione susceperit, aut perfecto opere benedictionem minime postulaverit; qui injunctum opus negligenter vel tardius expleverit; qui casu aliquid fregerit; qui damnum rei parvae intulerit; qui codicem negligenter usus fuerit; qui alicubi ad momentum secesserit; qui occulte ab aliquo litteras vel quodlibet munus acceperit; vel epistolam suscipiens sine abbatis consensu rescripserit; vel quemlibet parentum seu saecularium sine jussu senioris aut viderit, aut cum eis locutus fuerit; qui seniori inobediens fuerit; qui contumaciter seniori responderit; qui erga seniorem linguam non represserit; qui lascivus in lingua fuerit, qui inhoneste incesserit; qui jocaverit; qui satis riserit; qui cum excommunicato locutus fuerit, oraverit, aut comederit; qui illusionem nocturnam Patri non patefecerit. Haec igitur et his similia triduana excommunicatione emendanda sunt. 2. Graviori autem culpae obnoxius est, si temulentus quisquam sit; si discors; si turpiloquus; si feminarum familiaris; si seminans 547 discordias; si iracundus; si altae et rectae cervicis; si mente tumidus, vel jactanti incessu immodaratus; si detractor; si susurro, vel invidus; si praesumptor rei peculiaris; si pecuniae contagio implicitus; si aliquid praeter regularem dispensationem superfluum possidens; si fraudator rei acceptae aut commissae sibi, aut minus commissae. 3. Inter haec, si de rebus secum allatis extulerit, vel de iis per inobedientiam murmuraverit; si falsum dixerit; si contentiones vel rixas amaverit; si manifestum convicium fratri intulerit; si personam innocentem falso crimine maculaverit; si contumaci animo seniorem despexerit; si rancorem adversus fratrem tenuerit; si peccanti in se et postea supplicanti veniam non concesserit; si cum parvulis jocaverit, riserit, vel eos osculatus fuerit; si cum altero in uno lecto jacuerit; si rei majoris damnum intulerit; si furatus fuerit; si perjuraverit; si extra communem mensam privatim vel furtim quidpiam sumpserit; si alicubi, extra consultum praepositi vel abbatis, discedens, medio die, vel amplius, commoratus fuerit; si, ut otiosus sit, falsam infirmitatem praetenderit. Haec et his similia juxta arbitrium Patris diuturna excommunicatione purganda sunt, et flagellis emendanda, ut qui gravius peccasse noscuntur, acriori severitate coerceantur, consideratis tamen personis, qui sint humiles, quive superbi.

CAPUT XVIII. De excommunicatione 1. Satisfactio delinquentium haec est: in officio fratribus constitutis, peracto poenitentiae tempore, vocatus is qui excommunicatus est, solvet statim cingulum, humique extra chorum prostratus jacebit, agens poenitentiam, quousque expleatur celebritas, cumque jussus fuerit ab abbate de solo surgere, ingrediensque 548 in chorum, data oratione pro eo ab abbate, et respondentibus cunctis amen, surgat, atque ab omnibus pro negligentia veniam poscat, adepturus indulgentiam post hujus emendatoriae satisfactionis censuram. 2. In minori vero aetate constituti non sunt coercendi sententia excommunicationis, sed pro qualitate negligentiae congruis affligendi sunt plagis, ut quos aetatis infirmitas a culpa non revocat, flagelli disciplina compescat. Excommunicati autem ab iis locis quibus fuerint constituti ante poenitentiae tempus expletum prohibeantur progredi. Ad excommunicatum nulli licebit ingredi citra imperium senioris. Cum excommunicato nulli penitus vesci liceat, ne ipsi quidem qui alimenta victui praebet. 3. Si excommunicatio biduana fuerit, excommunicato nihil alimenti praebendum est; certe si plurimorum dierum illata fuerit communionis suspensio, sola panis et aquae in vespertinum erit adhibenda refectio. Excommunicatis praeter hiemis violentiam cubile humus erit, stratum, sive storea; amictus autem tegmen rasum, aut certe cilicium; calceamentum, aut sparteae, aut quodlibet genus solearum. 549 4. Excommunicandi potestatem habeant Pater monasterii, sive praepositus; reliqui autem excessus monachorum in collectam abbati vel praeposito deferentur, ut is qui deliquisse cognoscitur competenti severitate coerceatur.



CAPUT XIX. De familiari vita. 1. Monachi in communi viventes nihil peculiare sibi facere audeant, neque in suis cellulis quidquam quod ad victum, vel habitum, vel ad quamlibet rem aliam pertineat, sine regulari dispensatione abbatis possidere praesumant. In Pentecoste autem, quae est dies remissionis, omnes fratres sub divina professione se alligent nihil peculiare apud conscientiam suam habere. Si quod a parentibus vel extraneis munus cuilibet monacho fuerit directum, in conventum fratrum redactum sit, ut cui necesse erit praebeatur. Monachus enim quidquid acquirit, non sibi, sed monasterio acquirit. 550 2. Nullus peculiariter separatam sibi ad habitandum cellulam expetat, in qua privatim a coetu remotus vivat, praeter eum qui fortasse morbo, vel aetate defessus, et hoc ex consultu Patris monasterii promeruerit. Caeteri vero, quibus nec languor, nec senectus inest, in sancta societate communem vitam et conversationem retinebuut. Nullus separatam cellulam a coetu remotus sibi expetet, in qua subsidio reclusionis, aut instanti otio, aut latenti vitio serviatur, et maxime vanae gloriae, aut mundialis opinionis famae. 3. Nam plerique proinde reclusi latere volunt, ut pateant; ut qui viles erant, aut ignorabantur foris positi, sciantur, atque honorentur inclusi. Nam revera omnis qui propter vitae quietem a turbis discedit, quanto magis a publico separatur, tanto minus latet. Oportet ergo tales in sancta societate commorari, atque sub testimonio vitam suam transigere, ut si quid in eis vitiorum est, dum non celatur, curetur; si quid vero virtutum, ad imitamentum proficiat aliorum, dum humilitatis eorum exempla alii contuentes, erudiuntur. 4. Non est praesumendum sine conscientia abbatis egenis vel quibuslibet conferre de eo quod regulari dispensatione noscitur monachus possidere; nec cum alio fratre quidpiam commutare, nisi abbas vel praepositus illi jusserit, nulli licebit; nec habebit quispiam praeter illa quae communi monasterii lege concessa sunt de rebus monasterii. Abbati vel monacho monasterii servum non licebit facere liberum: qui enim nihil proprium habet, libertatem rei alienae dare non debet. Nam sicut saeculi leges sanxerunt, non potest alienari possessio, nisi a proprio domino: 551 ita et omne quod in monasterio in nummo ingreditur, sub testimonio seniorum accipiendum. 5. Eadem pecunia in tribus partibus dividenda est; quarum erit una pro infirmis et senibus, et pro aliquo coemendo in diebus sanctis cultius ad victum fratrum; alia pro egenis; tertia pro vestimentis fratrum, et puerorum, vel quibusque ad necessitatem monasterii coemendis. Quas tres partes custos sacrarii percipiat, ac, praecipiente abbate, sub testimonio praepositi vel seniorum de singulis partibus pro suis necessariis causis expendat.



CAPUT XX. Quid ad quem pertineat. 1. Ad praepositum autem pertinet sollicitudo monachorum, actio causarum, cura possessionum, satio agrorum, plantatio et cultura vinearum, diligentia gregum, constructio aedificiorum, opus carpentariorum, sive fabrorum. Ad custodem sacrarii pertinet cura vel custodia templi, signum quoque dandi in vespertinis, nocturnisque officiis, vel vestes suere, ac vasa sacrorum, Codices quoque instrumentaque cuncta, oleum in usus sanctuarii, cera et luminaria. Iste a vestiario monasterii suscipiet acus, etiam et fila diversa pro consuendis vestibus fraternis habebit, et omnibus, ut necesse est, ministrabit. Ad hunc quoque pertinebit aurum atque 552 argentum, caeteraque fracta aeris ferrique metalla, ordinatio quoque linteariorum, fullonum, calceariorum atque sartorum. 2. Ad janitorem pertinebit cura hospitum, denuntiatio advenientium, custodia exteriorum claustrorum. Ad eum qui cellario praeponitur pertinebit sollicitudo eorum quae in promptuario sunt: iste praebet hebdomadariis quidquid necessarium est victui monachorum, hospitum et infirmorum; isto praesente, dispensantur ea quae mensis deferenda sunt; is etiam quidquid residuum fuerit pro pauperum usibus conservabit, huic quoque hebdomadarius, expleta hebdomada, vasa sibi tradita exhibebit, ad perspiciendum utique, si negligentius habita sunt, et ad denuo succedentem hebdomadarium coram isto tradentur. Ad hunc quoque pertinent horrea, greges ovium et porcorum, lana et linum, de area sollicitudo, cibaria administrandi pistoribus, jumentis, bobus et avibus, industria quoque calceamentorum, cura pastorum, seu piscatorum. 3. Ad hebdomadarium pertinet cura ferculorum, administratio mensarum, signum dandi in diurnis officiis, sive in collatione, vel in collecta post solis occubitum. Ad hortulanum quoque pertinebit munitio custodiaque hortorum, alvearia apum, cura seminum diversorum, ac denuntiatio quid et quando oporteat in hortis seri, sive plantari. Ars autem pistoria ad laicos pertinebit; ipsi enim triticum purgent, ipsi ex more molant; massam tantumdem monachi conficiant, et panem sibi propriis manibus ipsi faciant. Porro pro hospitibus, vel infirmis, laici faciant panes. 4. Instrumentorum et ferramentorum custodia ad unum quem Pater monachorum elegerit pertinebit, qui ea operantibus distribuat receptaque custodiat. Et licet haec cuncta specialiter singulis maneant distributa, omnia tamen a Patre ordinata ad curam praepositi pertinebunt. Ad custodiendam autem in urbe cellam 553 unus senior, et gravissimus monachorum cum duobus parvulis monachis constituendus est, ibique, si culpa caret, convenit eum perpetim perdurare. 5. Porro cura nutriendorum parvulorum pertinebit ad virum quem elegerit Pater, sanctum sapientemque, atque aetate gravem, informantem parvulos non solum studiis litterarum, sed etiam documentis magisterioque virtutum. Cura peregrinorum, vel pauperum eleemosyna pertinebit ad eum cui dispensationis potestas commissa est. Iste quod habet tribuat, et communicet, in quantum potest, non ex tristitia, aut necessitate: Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX).



CAPUT XXI. De infirmis. 1. Cura infirmorum sanae sanctaeque conversationis viro committenda est, qui pro eis sollicitudinem ferre possit, magnaque cum industria praesto faciat quidquid imbecillitas eorum exposcit. Ipse autem sic aegrotis deserviet, ut de sumptibus eorum vesci non praesumat. Aegrotis delicatiora sunt praebenda alimenta, quousque ad incolumitatem perveniant. Postquam salutem receperint, ad usum pristinum revertentur 2. Infirmi autem pro eo quod delicatius aguntur, fortiores inde nequaquam scandalizentur; qui enim sani sunt infirmos tolerare 554 debent; qui autem infirmi sunt sanos et laborantes anteponendos sibi non dubitent. Nullum oportet vel veram corporis infirmitatem celare, vel falsam praetendere. Sed qui possunt Deo gratias agant, et operentur; qui vero non possunt manifestent suos languores, humaniusque tractentur. 3. Sub praetextu infirmitatis nihil peculiare habendum est, ne lateat libido cupiditatis sub languoris specie. Lavacra nulli monacho adeunda studio lavandi corporis, nisi tantummodo propter necessitatem languoris, et nocturnam pollutionem. Nec differendum est propter medelam, si expedit; nec murmurandum est, quia non fit pro appetitu voluptatis, sed pro remedio tantum salutis.



CAPUT XXII. De hospitibus. 1. Advenientibus hospitibus prompta atque alacris susceptio est adhibenda, scientes ob hoc in novissimum consequi retributionem. Sicut enim Dominus dicit: « Qui vos recipit, me recipit, et qui me recipit recipit illum qui misit me; qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet; et qui potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine meo, amen dico vobis, non perdet mercedem suam (Matth. X). » 2. Et licet omnibus hospitalitatis bonum cum gratia oporteat referri, uberior tamen monachis deferenda est honorificentia hospitalitatis. Praebeantur eis habitacula, laventur eorum pedes, ut 555 praeceptum Dominicum impleatur; congruis etiam sumptibus eisdem humanitatis gratia praebeatur.



CAPUT XXIII. De profectione. 1. Nullus monachus, inconsulto abbate, audeat uspiam progredi, nec aliquid praesumere sine imperio ejus, seu praepositi. Si quando abbas vel praepositus, alicubi proficiscuntur, ille ferat fratrum sollicitudinem, qui est praepositus secundus in ordine. Nullus propinquum, vel extraneum, hospitem vel monachum, familiarem seu parentem videre absque imperio senioris, neque sine jussu abbatis quispiam accipere epistolam vel dare cuiquam praesumat. 2. Quando fratres foras proficiscuntur, ver redeunt congregatis omnibus in ecclesia, benedictionem accipiant. Eodemque modo hebdomadarius, vel quilibet rerum dispensatores; sed dum pro necessitate aliqua monasterii diriguntur, duo fratres spirituales ac probatissimi eligantur. Adolescentuli autem vel nuper conversi a tali ministerio removendi sunt, ne aut infirma aetas carnis desiderio polluatur, aut rudis conversatio ad saeculi desiderium revertatur. 3. Monachus, dum ad aliquod monasterium mittetur visitandum, quandiu cum eis fuerit, ad quos destinatus est, ita eum ibi oportet vivere, sicut reliquum coetum sanctorum videt, propter scandalum, scilicet, et perturbationem infirmorum.

CAPUT XXIV. De defunctis. 1. Transeuntibus de hac luce fratribus, antequam sepeliantur, pro dimittendis eorum peccatis, sacrificium Domino offeratur. Corpora 556 fratrum uno sepelienda sunt loco, ut quos viventes charitatis tenuit unitas, morientes unus locus amplectatur. 2. Pro spiritibus defunctorum altera die post Pentecosten sacrificium Domino offeratur, ut beatae vitae participes facti, purgatiores corpora sua in die resurrectionis accipiant 3. Haec igitur, o servi Dei, et milites Christi, contemptores mundi, ita vobis custodienda volumus, ut majora praecepta potius servetis. Suscipite igitur inter illa et hanc admonitionem nostram, humili corde custodientes quae dicimus, libenter sumentes quod dispensamus; quatenus et vobis de fructu operis sit gloria, et nobis pro ipsa admonitione postulata proveniat venia. Deus autem omnipotens custodiat vos in omnibus bonis, et quomodo coepit, sic et confirmet gratiam suam in vobis. Amen.

 

 

 

SANCTI ISIDORI HISPALENSIS EPISCOPI REGULA MONACHORUM

(Estratto da "Patrologia Latina Database" - Vol. 103 - Migne

Ed. Chadwyck-Healey 1996)

[0555C]

CAPITULA.

INCIPIUNT CAPITULA REGULAE.
[0555A]

1. De monasterio.

2. De eligendo abbate.

3. De monachis.

4. De conversis.

5. De familiaris vitae reique appetitu.

6. De opere monachorum.

7. De psallendi officio.

8. De collatione.

9. De codicibus.

10. De mensis.

11. De feriis.

12. De jejuniis. [0556A]

13. De habitu monachorum.

14. De strato, sive de illusionibus nocturnis.

15. De delinquentibus.

16. De qualitate delictorum.

17. De excommunicatis.

18. De rebus monasterii.

19. Quid ad quem pertineat.

20. De infirmis.

21. De hospitibus.

22. De professione.

23. De defunctis.

Expliciunt Capitula.

[0555D]

INCIPIT REGULA.

PRAEFATIO.

Sanctis fratribus in coenobio Honoriacensi constitutis Isidorus.

Plura sunt praecepta vel instituta majorum, quae a sanctis Patribus sparsim prolata reperiuntur; quaeque etiam nonnulli altius vel obscurius posteritati composita tradiderunt. Ad quorum exemplum nos haec pauca vobis eligere ausi sumus, usi sermone plebeio vel rustico, ut quam facillime intelligatis quo ordine professionis vestrae morem retineatis. Praeterea quisquis vestrum illam universam veterum disciplinam contendit appetere, pergat in quantum placet, et arduum illum limitem atque angustum laevigato cursu incedat. Qui vero tanta jussa priorum explere nequierit, in hujus limitis disciplinam gressum ponat, neque ultra declinandum studeat; ne dum declinatus appetit inferiora, tam vitam quam nomen monachi perdat. Quapropter sicut illa praecepta priorum perfectum reddunt ac summum, ita facient ista vel ultimum. Illa custodiant perfecti, ista sequantur post peccatum conversi.



CAPUT PRIMUM. De monasterio. Inprimis, fratres charissimi, monasterium vestrum miram conclavis diligentiam habeat, ut firmitatem custodiae munimenta claustrorum exhibeant: inimicus enim noster diabolus, sicut leo rugiens, circuit ore patenti quaerens unumquemque nostrum quem devoret. Monasterii autem munitio tantum januam extrinsecus habeat, unumque posticum per quem eatur ad hortum. Villa sane longe remota debet esse a monasterio, ne vicinius posita aut labis inferat periculum, aut famam inficiat dignitatis. Cellulae fratribus juxta ecclesiam constituantur, ut possint properare quantocius ad officium. Locus autem aegrotantium remotus erit a basilica vel cellulis fratrum, ut nulla inquietudine vel clamoribus impediantur. Cellarium monachorum juxta coenaculum esse oportet, ut secus positum sine mora mensis ministerium praebeat. Hortulus sane intra monasterium sit inclusus quatenus, dum intus monachi operantur, nulla occasione exterius evagentur.

CAPUT II. De eligendo abbate. Abbas interea eligendus est institutione sanctae vitae duratus, atque inspectus patientiae, et humilitatis expertus: quique etiam et per exercitium vitam laboriosam toleravit, ac transcendens aetatem adolescentiae, juventutem seu senectutem tetigerit: cui etiam majores non dedignentur parere, obedientes ei tam pro aetate, quam etiam pro morum probitate. Ipse se imitandum in cunctis operum exemplis exhibebit, neque enim aliquid imperare cuique illi licebit quod ipse non fecerit. Singulos autem hortamentis mutuis excitabit: alloquens cunctos, exhortans vel aedificans in eis, si quid eorum vitae pro uniuscujusque gradu prodesse perspexerit. Circa omnes quoque servans justitiam, contra nullum livore odii inardescens, omnes ex corde amplectens, nullum conversum despiciens, paratus etiam quorumdam infirmitati compatiendi misericordiam, Apostolum sequens, qui dicit: Facti sumus parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat pullos suos (I Thes. II).



CAPUT III. De monachis. Monachis autem summopere studendum est ut apostolicam vitam tenentes, sicut in unum constituti esse noscuntur, ita unum cor habeant in Deo: nihil sibi proprium vindicantes, nec quantulumcunque amorem rei privatae gerentes; sed juxta exemplum apostolicum, omnia communia habentes (Act. IV), in praeceptis Christi fideliter permanendo proficiant. Patri honorem debitum referentes; erga seniores obedientiam, erga aequales incitamentum virtutum, erga minores boni exempli magisterium conservabunt. Nemo caeteris se judicet meliorem, sed inferiorem se omnibus deputans, tanta humilitate clarescat, quanto plus caeteris culmine virtutum coruscat. Abstineat etiam a furore et a detractione. Parcat monachus linguae. Indecenter quoque vel notabiliter non incedat. Philargyriae contagium ut lethiferam pestem abhorreat, a turpibus verbis vel otiosis linguam avertat atque indesinenter cor mundum labiaque exhibeat. Affectus quoque animi turpes ab intentione cogitationis abstergat, seque per compunctionem cordis in studio sanctae meditationis exerceat. Torporem somni atque pigritiae fugiat, vigiliisque et orationibus sine intermissione intendat. Gulae concupiscentiam deprimat, atque abstinentiae virtutibus semetipsum pro studio domandarum libidinum affligat, domans jejuniis carnem, quantum valetudo corporis sinit. Livore quoque invidiae de fraternis profectibus nequaquam tabescat, sed quietus atque pacificus per amorem fraternae dilectionis de cunctorum gaudeat meritis. Iracundiae perturbationem a se rejiciens, et patienter omnia sustinens, nulla tristitia, nullo temporali moerore afficiatur: sed contra omnia adversa interiori gaudio fretus, ipsam postremo vanae gloriae laudem procul a se abjiciat, et Deo tantum interius humili corde placere studeat: ut dum his virtutibus radiat, merito nomen suae professionis retineat.



CAPUT IV. De conversis. Qui renuntians saeculo ad monasterium venerit, non statim in coetum delegandus est monachorum. Vitam enim uniuscujusque in hospitalis servitio tribus mensibus considerari oportet, quibus peractis ad coetum sanctae congregationis accedet; neque enim intus suscipi quemquam convenit, nisi prius foris positus, ejus humilitas sive patientia comprobetur. Qui relicto saeculo ad militiam Christi pia et salubri humilitate convertuntur, omnia sua primum aut indigentibus dividant, aut monasterio conferant. Tunc enim servi Christi liberum animum divinae militiae offerunt, quando a se spei saecularis vincula cuncta praecidunt. Qui non rigida intentione convertitur, cito aut superbiae morbo, aut vitio luxuriae subditur. Nequaquam ergo debet a tepore inchoare, qui mundo renuntiat, ne per ipsum teporem rursus in amorem saeculi cadat. Omnis conversus non est recipiendus in monasterio, nisi se prius ibi scriptis suae professionis spoponderit permansurum. Sicut enim hi qui ad saecularem promoventur militiam in legionem non transeunt nisi antea in tabulas conferantur, ita et ii qui in spiritalibus castris coelesti militia sunt signandi, nisi prius professione verbi aut scripti teneantur, in numerum societatemque servorum Christi transire non possint. Quicunque a parentibus propriis in monasterio fuerit delegatus, noverit se ibi perpetuo permansurum. Nam Anna Samuel puerum natum et ablactatum Deo pietate qua voverat obtulit; quique et in ministerio templi, quo a matre fuerat functus permansit, et ubi constitutus est, deservivit (I Reg. I). Qui in monasterium prior ingreditur, primus erit in cunctis gradu vel ordine. Nec quaerendum est si dives sit aut pauper, servus an liber, juvenis an senex, rusticus an eruditus: in monachis enim nec aetas, nec conditio quaeritur, quia inter servi et liberi animam nulla est apud Deum differentia. Quicunque jugo alienae servitutis astrictus est, nisi dominus vincula ejus dissolverit, nequaquam recipiendus est; scriptum est enim: Quis dimisit onagrum liberum? et vincula ejus quis solvit (Job. XXXIX)? Onager enim liber dimissus monachus est, sine dominatu et impedimento saeculi Deo serviens et a turbis remotus; tunc enim libera servitute Deo quisque famulatur, quando nullius carnalis conditionis pondere premitur: ubi enim jam suave jugum, et leve onus Christi est (Matth. XI), durum et grave est portare servitium saeculi. Habemus hoc exemplum etiam in lege mundiali, ubi servi non militant nisi servitute deposita. Si quis vult conjugatus converti ad monasterium, non est recipiendus, nisi prius a conjuge castimoniam profitente fuerit absolutus: nam si illa, vivente illo, per incontinentiam alteri nupserit, uxor procul dubio adultera erit, nec recipitur apud Deum ejusmodi conversio, quam sequitur conjugalis fidei prostitutio. Tales tunc sine culpa sequuntur relicto saeculo Christum, si habeant ex pari voluntate consensum castitatis. Qui aliquid habentes in saeculo convertuntur, non extollantur si de suis facultatibus quodcunque monasterio contulerunt; sed potius timeant ne per haec in superbiam labantur et pereant, quibus melius esset, si divitiis suis cum humilitate in saeculo perfruerentur, quam ut jam pauperes effecti de earum distributione elatione superbiae extollantur. Hi qui saeculi divitias relinquentes conversi sunt, non despiciant eos qui de paupertate venerunt; quia apud Deum unius ordinis habentur omnes qui convertuntur ad Christum. Neque enim differt utrum ex inopi vel servili conditione ad servitium Dei quisque venerit, an ex generosa et locuplete vita. Multi enim ex plebeio censu documentis virtutum eximiis enitentes, praelatiores nobilibus facti sunt, eosque virtutum excellentia praevenerunt, et qui erant conditione infimi, virtutis merito effecti sunt primi. Nam propterea infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia: et ignobilia mundi, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt evacuaret: ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus (I Cor. I). Qui ex paupertate ad monasterium veniunt, non extollantur in superbiam; quia se ibi aequales aspiciunt iis qui aliquid in saeculo videbantur: neque enim dignum est ut ubi divites, celsitudine deposita saeculari, ad humilitatem descendunt, ibi pauperes elatione mentis superbi efficiantur; quibus oportet ut, deposita arrogantia, humiliter sapiant suaeque paupertatis et inopiae memores semper existant.



CAPUT V. De familiaris rei vitaeque appetitu. Monachi in communi viventes nihil peculiare sibi facere audeant, neque in suis cellulis quidquam quod ad victum vel ad quamlibet rem aliam pertineat sine regulari dispensatione habere vel possidere praesumant. In Pentecoste autem, qui est dies remissionis, omnes fratres sub divina professione se alligent nihil peculiare apud conscientiam suam habere. Si quid a parentibus vel extraneis monacho collatum fuerit, non erit sub jure privatae rei habendum, sed in potestate abbatis in commune redactum, cui necesse erit praebeatur. Monachus enim quidquid quomodocunque acquirit, non sibi, sed monasterio acquirit. Nullus peculiariter separatam sibi ad habitandum cellulam expetat, in qua privatim a coetu remotus vivat, praeter eum qui fortasse morbo vel aetate defessus, hoc ex consulto Patris monasterii promeruerit. Caeteri vero quibus nec languor, nec senectus inest, in sancta societate communem vitam et conversationem retinebunt. Nullus separatam cellulam a coetu remotus sibi expetat, in qua sub studio reclusionis aut instanti otio aut latenti vitio serviat, et maxime vanae gloriae aut mundialis opinionis famae. Nam plerique proinde reclusi latere volunt ut pateant: ut qui viles erant aut ignorabantur foris positi, sciantur atque honorentur inclusi. Nam revera omnis qui propter vitae quietem a turbis discedit, quanto magis a publico separatur, tanto minus latet. Oportet ergo tales in sancta societate commorari, atque sub testimonio vitam suam transigere: ut si quid in eis vitiorum est, dum non celatur, curetur; si quid vero virtutum, ad imitamentum proficiat aliorum, dum humilitatis eorum exempla alii contuentes, erudiuntur. Nullus monachorum propinquitatis causa terrenis curis se subdat. Sequendum est enim, qui dicit patri suo et matri nescio vos; et fratribus suis ignoro illos, et nescierunt filios, hi custodierunt eloquium tuum, et praecepta servaverunt. Multi enim monachorum, juxta cujusdam Patris sententiam, amore parentum saecularibus actibus et forensibus negotiis involuti, dum propinquitati prodesse cupiunt, suas animas perdiderunt. Nemo quippe militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit (II Tim. II). Proinde et nos liberi ab actibus saeculi esse debemus, ut Christo placeamus: nam et qui mundo militant, a reliquis saeculi negotiis vacant, ut expediti suo principi placeant. Non est praesumendum sine conscientia abbatis egenis vel quibuslibet conferre de eo quod regulari dispensatione noscitur monachus possidere; nec cum alio fratre quidpiam commutare, nisi abbas vel praepositus illi jusserit, nulli licebit, nec habebit quidquam praeter illa quae communi monasterii lege concessa sunt.



CAPUT VI. De opere monachorum. Monachus semper operetur manibus suis, ita ut quibuslibet variis opificum artibus laborisque studium suum impendat, sequens Apostolum, qui dicit: Neque panem gratis manducavimus, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes (II Thes. III). Et iterum: Qui non vult operari, non manducet (Ibid.). Per otium enim libidinis et noxiarum cogitationum nutrimenta concrescunt; per laboris vero exercitium vitia nihilominus elabuntur. Nequaquam debet monachus dedignari versari in opere aliquo monasterii usibus necessario. Nam et patriarchae greges paverunt; et gentiles philosophi sutores et sartores fuerunt: et Joseph justus, cui virgo Maria desponsata exstitit, faber ferrarius fuit. Siquidem et Petrus princeps apostolorum piscatoris officium gessit, et omnes apostoli corporale opus faciebant, unde vitam corporis sustentabant. Si igitur tantae auctoritatis homines laboribus et operibus etiam rusticanis inservierunt, quanto magis monachi, quos oportet non solum vitae suae necessaria propriis manibus exhibere, sed etiam indigentiam aliorum laboribus suis reficere? Qui viribus corporis et integritate salutis consistunt, si in opere otiosi sunt, dupliciter peccare noscuntur: quia non solum non laborant, sed etiam alios vitiant, et ad imitationem suam invitant. Propterea enim quisque ad Deum convertitur ut ei serviens laboris habeat curam, non ut otio deditus inertia pigritiaque pascatur. Qui sic volunt lectioni vacare ut non operentur, ipsi lectioni contumaces existunt, quia non faciunt quod ibi legunt. Ibi enim scriptum est: Operantes suum panem manducent (II Thes. III). Et iterum: Ipsi enim scitis quomodo oportet imitari nos, quia non inquieti fuimus inter vos; neque panem gratis ab aliquo manducavimus, sed in labore et fatigatione die ac nocte operantes, ne quem vestrum gravaremus (Ibid.). Qui per infirmitatem corporis operari non possunt humanius clementiusque tractandi sunt; nec contra eos murmurandum est ab eis qui vires laborandi habent, sed magis consulendum est eis quos sciunt corpore infirmos. Ipsi autem qui non possunt, eos qui laborant et possunt, meliores sibi felicioresque fateantur. Qui vero languidus est et laborem operum corporalium sustinere non potest, consulendum est illi, et ejus infirmitas temperanda est. Qui vero sani sunt et fallunt, procul dubio dolendi atque lugendi sunt, quia non corpore, sed (quod pejus est) mente aegroti sunt; quique etsi humanis oculis convinci non possunt, Deum tamen latere non possunt. Tales igitur aut ferendi sunt, si aegritudo latet; aut distringendi, si sanitas pateat. Monachi operantes meditari aut psallere debent, ut carminis verbique Dei delectatione consolentur ipsum laborem. Si enim saeculares opifices, inter ipsos labores suorum operum, amatoria turpiaque cantare non desinunt, atque ita horam suam in cantibus et fabulis implicant, ut ab opere manus non subtrahant: quanto magis servus Christi, qui sic manibus operari debet, ut semper laudem Dei in ore habeat, et lingua ejus psalmis et hymnis inserviat? Laborandum est ergo corpore, animi fixa in Deum intentione; sicque manus in opere implicanda est, ut mens non avertatur a Deo. Propriis autem temporibus oportet operari monachum, et propriis orationi lectionique incumbere. Horas enim debet habere monachus congruas ad singula officia deputatas. Patres autem temporum suis quibusque operibus taliter deputantur. Aestate enim a mane usque ad horam tertiam laborare oportet; a tertia autem usque ad sextam lectioni vacare; dehinc usque ad nonam requiescere; post nonam autemus que ad tempus vespertinum iterum operari. Alio autem tempore, id est, autumno, hieme, sive vere, a mane usque ad tertiam legendum. Post celebrationem tertiae usque ad nonam laborandum est; post refectionem autem Nonae, aut operari oportet, aut legere, aut sono vocis aliquid meditari. Quaecunque autem operantur monachi manibus suis, praeposito deferant, praepositus autem principi monachorum: nihilque operis apud fratres remaneat, ne sollicitudinis ejus cura mentem ab intentione contemplationis avertat. Hortos olerum vel apparatus ciborum propriis sibi manibus fratres exerceant; aedificiorum autem constructio, vel cultus agrorum, ad opus servorum pertinebunt. Nullus monachus amore privati operis illigetur, sed omnes in commune laborantes Patri sine obmurmuratione obtemperabunt. Monachi praepositis suis sine ulla murmuratione obtemperare debent, ne forte murmurando pereant, sicuti perierunt qui in deserto murmuraverunt. Si enim parvulis adhuc in lege et rudibus nequaquam indultum est, quanto magis iis qui perfectionis legem perceperunt, non parcet, si talia gesserint?



CAPUT VII. De psallendi officio. In psallendi autem officio ista erit discretio: dato enim legitimis temporibus signo ad horas canonicas festinabunt fratres cum properatione, omnes ad chorum occurrant: nullique ante expletum officium licebit egredi, praeter eum quem necessitas naturae compulerit. Recitantibus autem monachis, post consummationem singulorum psalmorum prostrati omnes humi, pariter adorabunt, celeriterque surgentes psalmos sequentes incipient, eodemque modo per singula officia facient. Quando celebrantur psalmorum spiritalia sacramenta, refugiat monachus risus, vel fabulas; sed hoc meditetur corde quod psallitur ore. In tertia, sexta et nona tres psalmi dicendi sunt, responsorium unum, lectiones ex Veteri Novoque Testamento duae: deinde laudes, hymnus atque oratio. In vespertinis autem officiis, primo lucernarium, deinde psalmi duo, responsorium unum, et laudes, atque oratio dicenda est. Post vespertinum autem congregatis fratribus, oportet vel aliquid meditari, vel de quibusdam divinae lectionis quaestionibus disputare, conferendo pie atque salubriter, tantumque meditando disputandoque immorari, quoadusque completorii tempus possit occurrere. Ante somnum autem, sicut mos est, peracto completorio, valedictis invicem fratribus, cum omni cautela et silentio quiescendum est, usquequo ad vigilias consurgatur. In quotidianis vero officiis vigiliarum, primum tres psalmi canonici recitandi sunt, deinde tres missae psalmorum, quarta canticorum, quinta matutinorum officiorum. In Dominicis vero diebus, vel festivitatibus martyrum, solemnitatis causa singulae superaddantur missae. Verum in vigiliis recitandi aderit usus; in matutinis psallendi canendique consuetudo: ut utroque modo servorum Dei mentes diversitatis oblectamento exerceantur, et ad laudem Dei sine fastidio ardentius excitentur. Post vigilias autem usque ad matutinum reficiendum est, post matutinum autem aut operandum aliquid, aut legendum. Lectiones autem ex Veteri et Novo Testamento tempore officii quotidianis diebus recitentur: sabbati autem die atque Dominico, ex novo tantum pronuntientur. Monachus autem corporis sanitate consistens, si vigiliis vel quotidianis officiis defuerit, perdat communionem.



CAPUT VIII. De collatione. Ad audiendum in collatione Patrem tribus in hebdomada vicibus fratres post celebratam tertiam, dato signo, ad collectam conveniant. Audiant seniorem docentem, instruentem cunctos salutaribus praeceptis. Audiant Patrem studio summo et silentio intentionem animorum suorum suspiriis et gemitibus demonstrantes. Ipsa quoque collatio erit vel pro corrigendis vitiis instruendisque moribus, vel pro reliquis causis ad utilitatem coenobii pertinentibus. Quod si talia desunt, pro consuetudine tamen disciplinae nequaquam erit omittenda collatio; sed in praefinitis diebus, cunctis pariter congregatis, praecepta Patrum regularia recensenda sunt: ut qui necdum didicerunt percipiant quod sequantur; qui vero didicerunt, frequenti memoria admoniti sollicite custodiant quod noverunt. Sedentes autem omnes in collatione tacebunt, nisi forte quem auctoritas Patris praeceperit ut loquatur.



CAPUT IX. De codicibus. Omnes codices custos sacrarii habeat deputatos, a quo singulos singuli fratres accipient, quos prudenter lectos, vel habitos, semper post vesperum reddent. Prima autem hora codices singulis diebus petantur: qui vero ante vel tardius petierit, non est dandum illi. De his autem quaestionibus quae leguntur, nec forte intelliguntur, unusquisque fratrum aut in collatione, aut post vesperum abbatem interroget; et recitata ad locum lectione, ab eo expositionem accipiat, ita ut, dum uni exponitur, caeteri audiant. Gentilium autem libros, vel haereticorum volumina monachus legere caveat: melius est enim eorum perniciosa dogmata ignorare, quam per experientiam in aliquem laqueum erroris incurrere.



CAPUT X. De mensis. Tempore quo refectionis debitum solvitur, claustra monasterii obserentur, nec ullus extraneus interesse praesumat, ne quietem fraternam praesentia sua impediat. Refectionis tempore dato signo pariter omnes concurrant. Qui autem ad mensam tardius venerit, aut poenitentiam agat, aut jejunus ad suum opus vel cubile recurrat. Nemo autem ad vescendum ibit, antequam ad vocandum omnes vox signi solita insonuerit. Refectorium pariter cunctis fratribus unum erit, ad singulas mensas deni convescentes resideant, reliqua turba parvulorum astent. Tempore convescentium fratrum omnes disciplinae gerant silentium, Apostolo obtemperantes, qui dicit: Cum silentio operantes suum panem manducent (II Thess. III). Unus tamen in medio residens, benedictione accepta de Scripturis aliquid legat, caeteri vescentes tacebunt, lectionem attentissime audientes: ut sicut illis corporalis cibus refectionem carnis praestat, ita mentem eorum spiritalis sermo reficiat. Nullus ad mensas clamor excitetur; soli tantum praeposito sollicitudo maneat in his quae sunt vescentibus necessaria. Abbas, citra languoris necessitatem, cibos in conspectu pariter cum fratribus sumat: nec aliud quam caeteri, nec cultius quam quae in commune consistunt, praeparari sibi quidpiam expetat; sicque fiat ut dum praesens est, omnia diligentius administrentur, et dum communia sunt, salubriter et cum charitate sumantur. Aequalia quippe erunt mensarum omnium fercula, similibusque alimentis cuncti reficiendi sunt fratres. Quidquid praesens refectio dederit, omnes sine murmuratione percipiant: nec id desiderent quod edendi voluptas appetit, sed quod naturae necessitas quaerit; scriptum est enim: Carnis curam ne feceritis in desideriis (II Cor. VII). Per omnem autem hebdomadam fratres viles olerum cibos ac pallentia utantur legumina, diebus vero sanctis interdum cum oleribus levissimarum carnium alimenta. Non erit usque ad satietatem reficiendum corpus, ne forte intereat animus; nam ex plenitudine ventris cito excitatur luxuria carnis. Qui autem appetitum edacitatis reprimit, sine dubio lasciviae motus restringit. Tanta cum discretione reficiendum est corpus, ut nec nimia abstinentia debilitetur, nec superflua edacitate ad lasciviam moveatur. In utroque ergo temperantia adhibenda est: scilicet, ut et vitia carnis non praevaleant, et virtus ad ministerium bonae operationis sufficiat. Quicunque ad mensam residens a carnibus vel vino se abstinere voluerit, non est prohibendus: abstinentia enim non prohibetur, sed potius collaudatur; tantum ne ex contemptu creatura Dei humanis concessa usibus exsecretur. Nullum esus furtiva contaminatio polluat, aut impudens vel privatus extra communem mensam appetitus: excommunicationis enim sententiae subjacebit, qui vel occulte vel extra ordinariam mensam aliquid degustaverit. Ante refectionis tempus nullus vesci audeat, praeter eum qui aegrotat: qui enim tempus edendi antecesserit, subsequentibus poenis abstinentiae subjacebit. Sitienti cuipiam aut defectum patienti ante edendi tempus consulendum est, abbate vel praeposito ordinante, non tamen palam, ne forte sitire, vel esurire alios cogat. Hebdomadarius solus cibos degustet, nec quis id alius audeat: ne sub occasione degustandi, gulae vel gutturi satisfaciat. Laici ministri mensis monachorum nullatenus intererunt: nec enim poterit illis mensae communis esse locus, quibus diversis est praepositus. Monachi cum a mensis surrexerint, ad orationem omnes concurrant: quod mensae redundaverit, omni cura servatum egentibus dispensabitur. In refectione monachorum a diebus Pentecostes usque ad autumni principium tota aestas interdiana prandia, coena tantum apponatur. In utrisque temporibus refectio mensae tribus erit pulmentis, olerum scilicet et leguminum, et si quid tertium fuerit, pomorum. Ternis quoque poculis fraterna reficienda est sitis. In observatione autem Quadragesimae, sicut fieri solet, post expletum jejunium, pane solo et aqua contenti omnes erunt, vino autem et oleo abstinebunt.



CAPUT XI. De feriis. Hae sunt feriae monachorum, in quibus jejunia conquiescunt. In primis venerabilis dies Dominicus nomini Christi dicatus; qui sicut propter mysterium resurrectionis ejus solemnis est, et ita apud omnes servos ejus celebritatem convivii votivo gaudio retinebit. Item a primo die Paschae usque ad Pentecosten, quinquaginta scilicet continuis diebus, jejunium a sanctis Patribus dissolutum est; propter resurrectionem videlicet Christi, et adventum Spiritus sancti: ut hi dies non in figura laboris, quod Quadragesimae tempus significat, sed in quiete laetitiae laxatis jejuniis celebrentur. Placuit etiam Patribus a die natalis Domini usque ad diem Circumcisionis solemne tempus efficere licentiamque vescendi habere. Non aliter et dies Epiphaniae ex veteri regula reficiendi indulgentiam consecuta est: siquidem et dum quisque fratrum convertitur, alii ex aliis monasteriis fratres gratia visitandi concurrunt, pro charitate adimplenda interrumpuntur jejunia, si tamen non fuerint generalia. Praeter haec alia tempora libere licenterque jejuniorum inserviunt. Si qui autem monachorum praedictis temporibus jejunare disponunt, nequaquam prohibendi sunt: nam multi antiquorum Patrum his diebus in eremo abstinuisse, nec aliquantum jejunia solvisse leguntur nisi tantum diebus Dominicis, propter resurrectionis Christi laetitiam.

 

CAPUT XII De jejuniis. Jejuniorum autem hos dies potissimum veteres elegerunt. Primum jejunium Quadragesimae quotidianum, in qua major abstinentiae observantia in monachis, quoniam non solum a prandiis, sed etiam a vino et ab oleo abstinetur. Secundum jejunium interdianum post Pentecosten alia die inchoatum, usque ad aequinoctium autumnale protenditur ternis scilicet diebus per singulas hebdomadas, propter aestivum solis ardorem. Tertium sequitur quotidianum jejunium, ab octavo decimo Kalendas Octobris, usque ad Natale Dominicum, in quo quotidiana jejunia nequaquam solvuntur. Quartum item quotidianum jejunium post diem Circumcisionis exoritur, peragiturque usque ad solemnia Paschae. Hi autem qui vetustate corporis consumpti, aut tenerae aetatis fragilitate detenti sunt, non sunt quotidianis exercendi jejuniis: ne aut senescens aetas, antequam moriatur, deficiat; aut crescens priusquam proficiat, cadat, et ante intereat quam bonum facere discat.



CAPUT XIII. De habitu monachorum. Cultus vestium vel indumentorum insignia monacho deponenda. Munitus debet esse monachus, non delicatus. Sicut autem non oportet in monacho esse notabilis habitus, ita nec satis abjectus. Nam pretiosa vestis animam ad lasciviam pertrahit; nimis vilis aut dolorem cordis parit, aut morbum vanae gloriae contrahit. Vestimenta non erunt aequaliter distribuenda omnibus, sed cum discretione, prout cujusque aetas vel gradus expostulat. Ita enim et apostolos fecisse legimus, sicut scriptum est: Erant illis omnia communia; et distribuebatur unicuique prout opus erat (Act. IV). Uniuscujusque autem fratris supplementum vel indigentia inspiciatur: ut qui habent, contenti sint; et qui non habent, accipiant. Nam habenti non dabitur, ut sit unde egentibus tribuatur. Porro linteo non oportet monachum indui: orarium, birros, planetas non est fas uti, neque illa indumenta vel calceamenta, quae generaliter caetera monasteria abutuntur. Ternis autem tunicis, et bonis palliis, singulisque cucullis contenti erunt servi Christi, quibus supra adjicietur melotes pellicea, mappula, manicae quoque pedules, et caligae. His tantum contenti erunt, nihil praeterea in habitu aliud praesumentes. Pedules autem utentur in monasterio, quandiu hiemis coegerit violentia; sive dum fratres gradiuntur in itinere, vel proficiscuntur ad urbem. Monachi autem in monasterio palliis semper operiantur, ut pro honestate tecti incedant, et in ministerio operis expediti discurrant. Sane si forte quis pallium non habeat, humeris mappulam superponat. Nullus monachorum vultus curam gerat, per quod lasciviae et petulantiae crimen incurrat: non est enim mente castus, cujus aut corporis cultus, aut impudicus exstat incessus. Nullus monachorum comam nutrire debet: nam qui hoc imitantur, etsi ipsi hoc ad decipiendos homines per speciem simulationis non faciant, alios tamen scandalizant; ponentes offendiculum infirmis, et sanctum propositum usque ad blasphemiam perducentes. Tondere ergo debent isti, quando et omnes, imo simul ac pariter omnes. Nam reprehensibile est, diversum habere cultum, ubi non est diversum propositum.

 

CAPUT XIV. De strato, sive de illusionibus nocturnis. Abbatem cum fratribus pariter in congregatione commorari oportet; ut communis conversatio, et testimonium bonae vitae, et reverentiam praebeat disciplinae. Fratres quoque omnes, si possibile est, in uno conclavi commorari decet. Quod si difficile fuerit, certe vel decem, quibus unus est praeponendus decanus, quasi rector et custos. Speciosam vel variam supellectilem monachum habere non licet, cujus stratus erit storea, et stragulum, pellesque lanatae duae, galnabis quoque et faecistergium, geminusque ad caput pulvillus. Per singulas hebdomadas abbas sive praepositus lectulos cunctorum perspiciat, ne quid indigeat frater, seu superfluum habeat. Nocte dum ad dormiendum itur, seu postquam quiescitur, alteri nemo loquatur. In nocturnis tenebris nemo loquatur fratri cui obviat. Duobus in lecto uno jacere non liceat. Lux autem nocte dormientium locum illustret, ut depulsis tenebris testimonium pateat singularis quietis. Monachi stratus in nulla turpi cogitatione versetur, sed in sola contemplatione Dei accubans, et requiem corporis et quietem habeat cordis, cogitationesque pravas a se repellat; bonis objectis, turpes a se removeat: nam animi motus imaginibus suis agitur, et qualis vigilanti cogitatio fuerit, talis et imago per soporem occurrit. Qui nocturna illusione polluitur, publicare hoc Patri monasterii non moretur, culpaeque meritis hoc tribuat et occulte poenitentiam agat: sciens quia nisi praecessisset in eo fluxus animi turpia cogitantis, non sequeretur in eo fluxus sordidae atque immundae pollutionis. Quem enim praevenerit cogitatio illicita, tentatio illum foedat immunda. Qui nocturno delusus phantasmate fuerit, tempore officii in sacrario stabit; nec audebit eadem die ecclesiam introire, antequam sit lotus et aquis et lacrymis. In lege quippe (Deut. XXXII) qui somnio nocturno polluebatur, egredi jubebatur e castris, nec regredi priusquam ad vesperam lavaretur. Et si illi in carnali populo ita, quid spiritalis servus Christi facere debeat? qui magis contaminationem suam debet respicere, et longe ab altero positus mente et corpore pertremiscere, atque in figura aquae poenitentiae lacrymas adhibere: ut non solum aquis, sed etiam fletibus studeat ablui, quidquid forte per occultam culpam immunda contaminatio polluit. Qui fornicationis tentamentis exaestuat, oret indesinenter atque abstineat, nec erubescat confiteri libidinis aestum quo uritur; quia vitium detectum cito curatur, latens vero, quanto amplius occultatum fuerit, tanto magis profunde serpit: quod revera qui publicare negligit, curari minime cupit.



CAPUT XV. De delinquentibus. Si quis in aliquo levi delicto titubans oberraverit, semel atque iterum admonendus est: qui si post secundam admonitionem a vitio nequaquam fuerit emendatus, congrua facti sui animadversione coerceatur. Peccantem nullus occultet: criminis enim est consensio post secundam admonitionem celare quempiam peccatorem. Si quis saepius peccantem viderit, prius hoc uni vel duobus demonstret fratribus, quorum testimonio possit convinci, si negaverit qui deliquit. Peccatum palam commissum palam est arguendum: ut dum peccans manifeste emendatur, hi qui eum in malo imitati sunt, corrigantur. Sicut autem unius delicto saepe multi pereunt; ita unius emendatione plerumque multi salvantur. Qui vero in fratrem peccaverit, si statim reminiscens ad veniam poscendam fuerit inclinatus, percipiat ab eo indulgentiam cui cognoscitur intulisse injuriam. Qui autem non petit, aut non ex animo postulat, in collationem deductus juxta excessum injuriae congruae subjaceat disciplinae. Qui sibi invicem convicia objiciunt, si iterum invicem sibi celeriter laxando ignoscunt, hi jam ab alio judicandi non sunt, quia pariter sibi veniam dare festinaverunt: si tamen excedere in semetipsos frequentius non praesumant. Qui sponte culpam confitetur quam gessit, veniam promereri debet quam expetit. Oretur igitur pro eo, eique confestim, si levis culpa est, postulata indulgentia praebeatur. Qui pro gravi vitio saepe excommunicatus emendare neglexerit, tandiu damnationi subjaceat, quousque vitia inolita deponat: ut quem semel illata animadversio non coercuit, frequens severitas censeat emendandum. Quamvis frequentium gravissimorumque vitiorum voragine sit quisquam immersus, non tamen a monasterio projiciendus, sed juxta qualitatem delicti coercendus est: ne forte qui poterat per diuturnam poenitudinem emendari, dum projicitur, ore diaboli devoretur.



CAPUT XVI. De delictis. Delicta autem aut levia sunt aut gravia. Levioris culpae reus est: qui otiosus esse dilexerit, qui ad officium, vel ad collationem, vel ad mensam tardius venerit; qui in choro horis riserit fabulisve vacaverit; qui relicto officio vel opere, extra necessitatis causam foras discesserit; qui torporem aut somnum amaverit; qui saepius juraverit; qui multiloquus fuerit; qui ministerium cujuslibet operis injunctum sibi sine benedictione susceperit, ac peracto opere benedictionem minime postulaverit, qui injunctum opus negligenter vel tardius expleverit; qui casu vas aliquod fregerit; qui damnum rei parvae intulerit; qui codice negligenter usus fuerit; qui alicubi ad momentum secesserit; qui occulte litteras ab aliquo vel quodlibet munus acceperit; vel epistolam suscipiens occultaverit, aut sine abbatis consensu rescripserit, vel quemlibet parentum, vel saecularium, sine jussu senioris aut viderit, aut cum eo locutus sit; qui seniori inobediens fuerit; qui contumaciter seniori responderit; qui erga seniorem linguam non represserit; qui lascivus in lingua fuerit; qui inhoneste incesserit; qui jocaverit; qui satis riserit; qui cum excommunicato locutus fuerit, oraverit, aut comederit; qui illusionem nocturnam Patri non patefecerit. Haec igitur et his similia triduana excommunicatione emendanda sunt. Graviori autem culpae obnoxius est, si temulentus quisque sit, si discors, si turpiloquus, si feminarum familiaris, si seminans discordias, si iracundus, si altae et erectae cervicis, si mente tumidus vel jactanti incessu immoderatus; si detractor, susurro, vel invidus; si praesumptor rei peculiaris, si pecuniae contagio implicatur, si aliquid praeter regularem dispensationem superfluum possideat, si fraudator rei acceptae, vel commissae sibi, aut minus commissae. Inter haec si se de rebus secum allatis extulerit, vel de iis per inobedientiam murmuraverit; si rei majoris damnum intulerit, si furatus fuerit, si perjuraverit; si falsum dixerit; si contentiones et rixas amaverit; si manifestum convicium fratri intulerit; si personam innocentis falso crimine maculaverit; si contumaci animo seniorem despexerit; si rancorem adversus fratrem tenuerit; si peccanti in se et postea supplicanti veniam non concesserit; si cum parvulis jocaverit; si cum altero in uno lecto jacuerit, si extra communem mensam privatim vel furtim quippiam sumpserit; si alicubi extra consultum praepositi vel abbatis discedens medio die vel amplius commoratus fuerit: si, ut otiosus sit, falsam infirmitatem praetenderit. Haec et similia juxta arbitrium Patris diuturna excommunicatione purganda sunt; ut qui graviter peccare noscuntur, acriori severitate coerceantur.

CAPUT XVII. De excommunicatis. Satisfactio delinquentium haec est: fratribus in ecclesia constitutis, peracto poenitentiae tempore, excommunicatus vocatus solvet statim cingulum extra chorum humo prostratus, quousque celebritas expleatur; cumque jussum fuerit ab abbate de terra consurget, ingrediensque chorum oret. Post haec data oratione pro eo ab abbate, et respondentibus cunctis, Amen, surget, atque ab omnibus pro negligentia veniam poscat, adepturus indulgentiam post hujus emendatoriae satisfactionis censuram. In minori aetate constituti non sunt coercendi sententia excommunicationis, sed pro qualitate negligentiae congruis emendandi sunt plagis; ut quos aetatis infirmitas a culpa non revocat, flagelli disciplina compescat. Excommunicatis autem, ab his locis quibus fuerint constituti, ante poenitentiae tempus expletum progredi prohibeatur. Ad excommunicatum nulli liceat ingredi citra imperium senioris. Cum excommunicato neque orare, neque loqui cuique licebit; cum excommunicato nulli penitus vesci licet, nec ipsi quidem qui alimentum victui praebet. Cujus biduana vel triduana fuerit illata excommunicationis suspensio, sola panis et aquae in vespertinum erit adhibenda refectio. Excommunicatis, praeter hiemis violentiam, cubile humus erit tantum, sive storea; amictus autem tegmen rasum aut forte cilicium: calceamentum vero spartea, aut quodlibet genus solearum. Excommunicandi potestatem habebit Pater monasterii, sive praepositus; reliqui autem excessus monachorum in collecta abbati vel praeposito deferentur; ut is qui deliquisse cognoscitur, competenti severitate coerceatur



CAPUT XVIII. De rebus Monasterii. Abbati vel monacho monasterii servum non licebit facere liberum. Qui enim nihil proprium habet, libertatem rei alienae dare non debet. Nam, sicut et saeculi leges sanxerunt, non potest alienari possessio nisi a proprio domino. Omne quod in monasterium in nummo ingreditur, sub testimonio seniorum accipiendum. Eadem pecunia in tribus partibus dividenda est: quarum una erit pro infirmis et senibus, et pro aliquo coemendo in diebus sanctis cultius ad victum fraternum; alia pro egenis; tertia pro vestimentis fratrum et puerorum, vel quibusve ad necessitatem monasterii coemendis. Quas tres partes custos sacrarii suscipiat, ac praecipiente abbate sub testimonio praepositi vel seniorum de singulis partibus pro suis necessariis causis expendat

CAPUT XIX. Quid ad quem pertineat. Ad praepositum pertinet sollicitudo monachorum, actio causarum, cura possessionum, satio agrorum, plantatio culturaque vinearum, diligentia gregum, constructio aedificiorum, opus carpentariorum, sive fabrorum. Ad custodem sacrarii pertinet cura vel custodia templi, signum quoque dandi in vespertinis nocturnisque officiis; vela vestesque sacrae, ac vasa sacrorum, codices quoque, instrumentaque cuncta, oleum in usus sanctuarii, cera et luminaria. Iste vestiaria monasterii suscipiat, quique etiam fila diversa pro consuendis vestibus fratrum habebit, et quibuscunque ut necessum est ministrabit. Ad hunc quoque pertinebit aurum et argentum, caeteraque facta infectaque aeris ferrique metalla: ordinatio quoque linteariorum, fullonum, cerariorum atque sartorum. Ad janitorem pertinebit cura hospitum, denuntiatio advenientium, custodia exteriorum claustrorum. Ad eum qui cellario praeponitur, pertinebit sollicitudo eorum quae in promptuario sunt. Iste praebebit hebdomadariis quidquid necessarium est victui monachorum, hospitum et infirmorum. Isto praesente dispensantur ea quae mensis deferenda sunt. Is etiam quidquid residuum sumptui fuerit pro pauperum usibus reservabit. Huic quoque hebdomadarius expleta hebdomada vasa sibi tradita exhibebit, ad perspiciendum utique si negligenter habita non sunt: ac denuo succedenti hebdomadario coram isto tradentur. Ad hunc quoque pertinent horrea, greges ovium et pecorum, lana et linum, aviaria, sollicitudo cibaria ad ministrandum pistoribus, jumentis, bobus et avibus; industria quoque calceamentorum, cura pastorum seu piscatorum. Ad hebdomadarium pertinet cura ferculorum, administratio mensarum, signum dandi in diurnis officiis, sive in collatione, vel in collecta post solis occubitum. Ad hortulanum pertinebit munitio custodiaque hortorum, alvearia apum, cura seminum diversorum, ac denuntiatio quid quando oporteat in hortis seri aut plantari. Ars autem pistoria ad laicos pertinebit: ipsi enim triticum purgent; ipsi ex more molant. Massam tantumdem monachi conficiant, et panem sibi propriis manibus ipsi faciant. Porro pro hospitibus vel infirmis laici faciant panes. Strumentorum custodia et ferramentorum ad unum, quem Pater monachorum elegerit, pertinebit, qui ea operantibus distribuat, receptaque custodiat. Et licet haec cuncta specialiter singulis maneant distributa, omnia tamen a Patre monasterii ordinata ad curam praepositi pertinebunt. Ad custodiendam in urbe cellam unus senior et gravissimus monachorum cum duobus parvulis monachis constituendus est ibi, qui si culpa caret, convenit eum perpetim perdurare. Porro cura nutriendorum parvulorum pertinebit ad virum, quem elegerit Pater, sanctum sapientemque, atque aetate gravem, informantem parvulos non solum studiis litterarum, sed etiam documentis magisterioque virtutum. Cura peregrinorum vel pauperum eleemosyna pertinebit ad eum cui dispensationis potestas commissa est. Iste quod habet distribuat, communicet quod potest, non ex tristitia aut necessitate: Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX).



CAPUT XX. De infirmis fratribus. Cura infirmorum sano sanctaeque conversationis viro committenda est, qui pro eis sollicitudinem ferre possit, magnaque cum industria praestare faciat quidquid imbecillitas eorum expostulat. Ipse autem sic aegrotis deserviat, ut de sumptibus eorum vesci non praesumat. Aegrotis delicatiora praebenda sunt alimenta, quousque ad incolumitatem perveniant; postquam autem salutem receperint, ad usum pristinum revertantur. Infirmi pro quo delicatius aluntur, fortiores inde nequaquam scandalizentur: qui enim sani sunt infirmos tolerare debent; qui autem infirmi sunt, sanos et laborantes anteponendos sibi non dubitent. Nullam oportet vel veram cordis et corporis infirmitatem tacere, vel falsam praetendere; sed qui possunt, gratias Deo agant et operentur; qui vero non possunt, manifestent suos languores, et levius humaniusque tractentur. Sub praetextu infirmitatis nihil peculiare habendum, ne lateat libido cupiditatis sub languoris specie. Lavacra nulli monacho adeunda studio lavandi corporis, nisi tantummodo pro necessitate languoris. Nec differendum est propter medelam, si expedit; nec murmurandum est; quia non fit pro appetitu voluptatis, sed pro remedio tantum salutis.

 

CAPUT XXI. De hospitibus. Advenientibus hospitibus prompta atque alacris susceptio adhibenda est; scientes ob hoc novissimam consequi retributionem, sicut et Dominus dicit: Qui vos recipit, me recipit: qui me recipit, recipit eum qui me misit. Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet: et qui potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, Amen dico vobis non perdet mercedem suam (Matth. X). Et licet omnibus hospitalitatis bonum cum gratia oporteat referri, uberior tamen clericis et monachis deferenda est honorificentia hospitalitatis. Praebeantur eis habitacula, laventur eorum pedes, ut praeceptum Dominicum impleatur. Congruis etiam sumptibus eisdem humanitatis gratia praebeatur.

 

CAPUT XXII De profectione. Nullus monachorum inconsulto abbate audeat uspiam progredi, nec aliquid praesumere sine imperio ejus seu praepositi. Si quando abbas vel praepositus alicubi proficiscuntur, ille ferat fratrum sollicitudinem, qui est post praepositum secundus in ordine. Nullus propinquum vel extraneum hospitem vel monachum familiarem seu parentem videre absque imperio audeat senioris: neque sine abbatis jussu quisque accipere epistolam, vel dare cuiquam praesumat. Quando fratres foris proficiscuntur, vel redeunt, congregatis omnibus in unum in ecclesia benedictionem accipiant; eodemque modo hebdomadarii vel quarumlibet rerum dispensatores, sive dum promoventur, sive dum recedunt. Propter necessitatem aliquam monasterii duo fratres spirituales ac probatissimi eligantur, qui ad urbem vel ad possessionem mittantur. Adolescentuli autem vel nuper conversi a tali ministerio removendi: ne aut infirma aetas carnis desiderio polluatur, aut rudis conversio ad saeculi desideria revertatur. Monachus dum ad aliud monasterium mittitur visitandum, quandiu cum eis fuerit ad quos destinatus est, ita eum oportet ibi vivere sicut reliquum coetum sanctorum videt, propter scandalum scilicet et perturbationem infirmorum.



CAPUT XXIII. De defunctis. Transeuntibus de hac luce fratribus, antequam sepeliantur, pro dimittendis eorum peccatis sacrificium offeratur. Corpora fratrum uno sepelienda sunt loco: ut quos viventes charitas retinuit unitos, morientes locus unus amplectatur. Pro spiritibus defunctorum altera die post Pentecosten sacrificium Deo offeratur, ut beatae vitae participes facti purgatiores corpora sua in die resurrectionis recipiant. Haec igitur, o servi Dei, milites Christi, contemptores mundi, ita vobis custodienda volumus, ut majorum praecepta Patrum per omnia conservetis. Suscipite igitur inter illa et hanc admonitionem nostram, humili corde custodientes quae dicimus, libenter sumentes quod dispensamus; quatenus vobis de effectu operis sit gloria, et nobis pro ipsa admonitione postulata proveniat venia. Deus autem omnipotens custodiat vos in omnibus bonis, et quomodo coepit, sic confirmet gratiam suam in vobis. Amen.

Explicit Regula sancti Isidori.


Ritorno alle "Regole monastiche e conventuali"

Ritorno alle "Regole ispaniche"


| Ora, lege et labora | San Benedetto | Santa Regola | Attualitą di San Benedetto |

| Storia del Monachesimo | A Diogneto | Imitazione di Cristo | Sacra Bibbia |


18 febbraio 2016                a cura di Alberto "da Cormano"        Grazie dei suggerimenti       alberto@ora-et-labora.net